<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa001a.opp-lat1:16</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa001a.opp-lat1:16</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa001a.opp-lat1"><div n="16" subtype="chapter" type="textpart"><p>Verba lob. audiui talia multa: non solum quae<lb n="5"/>
            uos dicitis. consolatores malorum omnes: malos potestis <lb/>
            consolari, quia ipsi uos imitantur. non bonos. et est uocatiuus; <lb/>
            a nullo enim uestrum audiui aliquid boni. quid enim? <lb/>
            numquid ordo est in sermonibus spiritus? superbiae. <lb/>
            aut in quo molestum tibi erit? quamuis non ames<lb n="10"/>
            quod dicas. et ego secundum uos loquor: quomodo <lb/>
            digni estis. si subiocta esset anima uestra pro mea: <lb/>
            si uos pateremini quod ego, loquerer sermonibus, non factis; <lb/>
            ita nihil est loqui quod non facitis. si enim loquar, non <lb/>
            dolebo uulnere: ostenditis uos neque in loquendo neque <lb n="15"/>
            in tacendo prudentes esse. nam sapientes et cum loquuntur, <lb/>
            in consolationibus condolescunt; uel in confessione sua <lb/>
            loquentes dolent uulnus suum uel cum tacent, prudenter <lb/>
            tacent. nunc autem lassauit me et fecit stultum et <lb/>
            putrem: ut non contra uos loquar, deus fregit superbiam, <lb n="20"/>
            ut stultus factus sapiens fiam. adprehendisti me et in <lb/>
            testimonium factus sum: conuicisti me de peccatis meis <lb/>
            et aduersum me ego sum testis. et surrexit super me <lb/>
            mendacium meum: cum mihi iustus uidebar. contra <lb/>
            faciem meam respondi, hoc est: statuam te ante faciem <lb n="25"/>
            tuam. iracundia usus deiecit me: benedixit usus

<note type="footnote"> 1 Iob 15, 34 3 Iob 15, 35 5 Iob 16. 2 6 lob 16. 2 8 Iob <lb/>
            16, 3 10 lob 16, 3 11 lob 16. 4 12 lob 16, 4 14 lob 16, 6 <lb/>
            19 Iob 16, 7 21 Iob 16, 7. 8 23 Iob 16, 8 24 Iob 16, 8 25 Ps. <lb/>
            49. 21 26 Iob 16, 9 </note>

<note type="footnote"> 1 domus <hi rend="italic">PCbd</hi> murmora S 3 et <hi rend="italic">inclusi, om. Sriier</hi> uentrem <lb/>
            <hi rend="italic">G</hi> 5 alia <hi rend="italic">GTPb</hi> 8 aliquod <hi rend="italic">P</hi> bonum <hi rend="italic">G</hi> 9 in sermonibus <lb/>
            est <hi rend="italic">Cbd</hi> est? spiritus superbiae <hi rend="italic">(sic coni.) b</hi> 11 dicis <hi rend="italic">b</hi> loquar <lb/>
            <hi rend="italic">SHier</hi> 12 esset <hi rend="italic">om. C</hi> anima uestra esset <hi rend="italic">GP</hi> 14 non <hi rend="italic">om. GP</hi> <lb/>
            loquor <hi rend="italic">G</hi> 15 doleo <hi rend="italic">G</hi> ostendistis <hi rend="italic">d</hi> 17 in <hi rend="italic">pr. om. b</hi> 19 lapsauit <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            me] me dolor <hi rend="italic">IIier</hi> stultus <hi rend="italic">S</hi> 25 respondit <hi rend="italic">S</hi> hinc <hi rend="italic">d</hi> 26 iracundiam <lb/>
            <hi rend="italic">(bis) G</hi> iracundie <hi rend="italic">(bis) TPb</hi> enim usus <hi rend="italic">Hier</hi> </note><lb/>
             
<pb n="543"/>
            iracundia — non enim eam patitur — deiecit autem tamquam <lb/>
            superbum. fremuit super me dentibus: obiurgauit me, <lb/>
            ut dentes pro uerbis accipiantur. sagittae piratarum eius <lb/>
            super me deciderunt. aeriae potestates quibus utitur deus <lb/>
            et eis permittit, ut aut exerceantur boni aut puniantur mali, <lb n="5"/>
            piratae autem quia in hoc mari nauigantibus insidiantur. acie <lb/>
            oculorum inruit: non dissimulauit a peccatis meis, tamquam <lb/>
            innuit, ut punirer; ipse enim tamquam lumen est punitoribus <lb/>
            ostendens puniendos. ruina mihi fuit aspectio ipsius. aut ita: <lb/>
            fecit, ut uiderem peccatum meum: ante enim non sic mihi <lb n="10"/>
            ad sensum perductum fuit. acriter percussit me ingens <lb/>
            deus et simul concurrerunt in me: deo enim percutiente <lb/>
            illi concurrerunt angeli satanae. in pace cum essem, <lb/>
            discerpsit me: ab ipsa pace aut a memet ipso discerpsit, <lb/>
            ut ab aduersariis et sibi aduersantibus dilacerarer. et tenens <lb n="15"/>
            comam meam diuellit: per peccata mea me aduersus me <lb/>
            diuisit. statuit me sicut signum: in quem iacularentur, <lb/>
            ut solet signum poni iaculantibus, quo iacula dirigant. <lb/>
            circumdederunt me lanceis emittentes in renes meos, <lb/>
            non pepercerunt: propter desideria carnalia, quae sibi <lb n="20"/>
            inpacta dicit, per malas persuasiones ab angelis malis. effuderunt <lb/>
            in terra fel meum: ut terrena bona zelarer in his <lb/>
            qui his abundant. deiecerunt me prostratione magna: <lb/>
            ne carnalem prostrationem intellegeremus. cilicium adsuerunt <lb/>
            corio meo: peccata interiora, quibus reminiscitur se fuisse

<note type="footnote">2 Iob 16, 9 3 Iob 16. 9 6 Iob 16, 10 11 Iob 16, 10 <lb/>
            13 Iob 16, 12 15 Iob 16, 12 17 Iob 16, 12 19 Iob 16, 13 <lb/>
            21 Iob 16, 18 23 Iob 16. 14 24 Iob. 16, 15 </note>

<note type="footnote"> 1 autemj me b 3 intellegantur <hi rend="italic">TPCbd</hi> 4 aeriae <hi rend="italic">scripsi:</hi> <lb/>
            aerias <hi rend="italic">lib</hi>. 6 mare <hi rend="italic">GTPC</hi> 9 ostendens] offendit <hi rend="italic">C</hi> ipsius] <lb/>
            eius <hi rend="italic">PCbd</hi> ita fecit <hi rend="italic">(sic) b</hi> 10 sic] sit <hi rend="italic">C</hi> 11 productum <hi rend="italic">C</hi> ingens <lb/>
            deus] in genibus <hi rend="italic">dHier</hi> in genis <hi rend="italic">S</hi> 13 sim <hi rend="italic">S</hi> 15 ab <hi rend="italic">om. GPC</hi> <lb/>
            dilacerer <hi rend="italic">b</hi> tens <hi rend="italic">S</hi> 16 meam <hi rend="italic">om. S</hi> diuulsit <hi rend="italic">d</hi> aduersum <hi rend="italic">PCbd</hi> <lb/>
            17 dimisit <hi rend="italic">C</hi> 18 dirigantur <hi rend="italic">b</hi> 19 lanceas <hi rend="italic">GS</hi> et mittentes P <lb/>
            20 tt non <hi rend="italic">SHier</hi> 21 inpacta <hi rend="italic">om. G</hi> passiones <hi rend="italic">C</hi> 22 terra <hi rend="italic">b</hi> iis <hi rend="italic">d</hi> <lb/>
            23 post ratione <hi rend="italic">S</hi> 24 cilicio adsuerunt (adfuerunt?) <hi rend="italic">S</hi> </note><lb n="25"/>
             
<pb n="544"/>
            in bonis. et super palpebras meas umbra mortis: uolo <lb/>
            uidere et impedit me consuetudo carnalis. terra ne operiat <lb/>
            super sanguinem carnis meae: id est, ne, si inmunda <lb/>
            fuerit oratio mea optando terrena, accedat cumulus terrae <lb/>
            super uinculum mortalitatis: quod significauit nomine sanguinis, <lb n="5"/>
            id est, ne cupiditate terrena maioribus calamitatibus uoluntarii <lb/>
            peccati operiar, quod est illud naturale peccatum de condicione <lb/>
            mortali. nec sit locus clamori meo: intercludatur <lb/>
            meritum orationis meae. et nunc ecce in caelis est testis <lb/>
            meus: de domino uidetur dicere, quia nondum in terram<lb n="10"/>
            descenderat. et conscius meus in excelsis: propter participationem <lb/>
            mortalitatis. diiudicetur uir cum domino: <lb/>
            ueniat dominus, ut cum eo uir iudicetur, tamquam Iohannes <lb/>
            cum Christo. in quorum diiudicatione intellegitur quid distet <lb/>
            inter hominem perfectum et deum hominem factum. sicut<lb n="15"/>
            filius hominis ad proximum suum: dominus homine <lb/>
            suscepto ad eum qui inciderat in latrones. anni enim dinumerati <lb/>
            uenerunt mihi: quod mihi per Christum subueniatur <lb/>
            plenitudine temporum. et uiam, in quam non reuertar, <lb/>
            ingrediar: uiam renuntiandi saeculo. <lb n="20"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>