<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa001a.opp-lat1:13</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa001a.opp-lat1:13</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa001a.opp-lat1"><div n="13" subtype="chapter" type="textpart"><p>Et arguam in conspectu eius, si uoluerit: ut <lb/>
            arguat se ipsum; quod est confessionis. et curatores malorum <lb/>
            omnes uos: bonos enim non potestis consolatione <lb/>
            curare. audite ergo obiurgationem oris mei: in uos. et <lb/>
            ante conspectum eius profertis dolum: cum uultis uos <lb n="5"/>
            uideri iustos, quod non estis. an subtrahitis uos ipsos <lb/>
            iudices fieri? numquid potestis dissimulare et non iudicare, <lb/>
            quia de uobis uerum dico? si enim omnia facientes adiciemini <lb/>
            ei, id est: etiamsi omnia praecepta faciatis, inueniet <lb/>
            in uobis quod arguat; nemo enim iustus in conspectu eius. <lb n="10"/>
            quodsi et occulte personas mirati fueritis: suas, se <lb/>
            ipsos iustificando non solum ad homines, sed etiam ad se <lb/>
            ipsos. corpus autem luteum: ut fragilitatis saltem uestrae <lb/>
            consideratione timeatis. adprehendens meas carnes dentibus <lb/>
            meis: non mihi parcam, ut non solum uos arguam sed <lb n="15"/>
            etiam me. et animam meam ponam in manu: inspiciendam, <lb/>
            ut nihil celem, siue ut computem peccata mea. licet <lb/>
            occidat me ille qui potens est, qui et coepit: quamuis <lb/>
            occidat peccata mea. tamen loquar et coram eo arguam <lb/>
            me: non me iustificabo abscondens peccata mea. ecce ego <lb n="20"/>
            adpropinquo iudicio meo: ut iudicem de me, quasi ipsa <lb/>
            sit hominis iustitia in confessione sibi non parcere. tunc <lb/>
            a facie tua non abscondar: quemadmodum absconduntur <lb/>
            peccatores. manum aufer a me: ut nihil in me sit castigandum <lb/>
             et sit in me caritas. et timor tuus non me terreat. <lb n="25"/>
            quot sunt iniquitates meae? hinc potest uideri

<note type="footnote"> 1 Iob 13, 3 2 Iob 18. 4 4 Iob 18. 6 Iob 13, 7 6 Iob <lb/>
            13, 8 8 Iob 13, 9 11 Iob 13, 10 13 Iob 13, 12 14 Iob 13, 14 <lb/>
            US lob 13, 14 17 Iob 13. 15 19 Iob 13, 15 20 Iob 13, 18 <lb/>
            22 Iob 13, 20 24 Iob 13, 21 25 Iob 13, 21 26 Iob 13, 23 </note>

<note type="footnote"> 3 enim <hi rend="italic">om. G</hi> 4 obiurgationem] coniurationem <hi rend="italic">G</hi> 7 et non indicare] <lb/>
            et non peccare: iudicate quia <hi rend="italic">sqq. b</hi> 8 facietis <hi rend="italic">TPCbd</hi> 11 quod <lb/>
            etsi <hi rend="italic">b</hi> 13 aaltim <hi rend="italic">P</hi> 14 carnes meas <hi rend="italic">SHier</hi> 18 qui et] quia et <hi rend="italic">SHier</hi> <lb/>
            19 tamen loquar-arguam me <hi rend="italic">post</hi> peccata mea <hi rend="italic">in uerau</hi> 20 <hi rend="italic">sequuntur <lb/>
            in GTPC</hi> 20 ego] enim <hi rend="italic">TPCb</hi> 26 quod <hi rend="italic">G</hi> hic <hi rend="italic">G</hi> </note><lb/>
             
<pb n="538"/>
            illud dixisse: animam meam ponam in manu [mea]: ad <lb/>
            computandum. aut putas me esse contrarium tibi? cum <lb/>
            utique infirmus sim et quasi hoc metuis, ne si iustificatus <lb/>
            fuero, par tibi sim, cum folium sim. ergo est aliqua latens <lb/>
            causa, quando haec non est. et inposuisti mihi peccata<lb n="5"/>
            iuuentutis: ut haec sit causa, quare dicat abscondi a se <lb/>
            peccata sua, quia superbierit, quod est peccatum iuuentutis. et <lb/>
            posuisti in compede pedem meum: in uinculo mortalitatis. <lb/>
            et radices pedum meorum contemplatus es: cupiditates <lb/>
            meas. qui ueterasco sicut uter: ut uinum nouum<lb n="10"/>
            portare non possim aut [ut] panno nouo consui uelut uestimentum <lb/>
            quod a tineis comestum est. 
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>