<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa001a.opp-lat1:12</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa001a.opp-lat1:12</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa001a.opp-lat1"><div n="12" subtype="chapter" type="textpart"><p>Verba Iob. sed iustus uir et sine crimine uenit <lb/>
            in derisum: de domino intellegendus est. sensus: non ergo <lb/>
            mirum, si et ego uobis in derisum ueni. et domus eius <lb n="5"/>
            ut deuastaretur ab iniquis: ecclesia a persecutoribus. <lb/>
            immo uero nullus confidat, cum sit nequam, se <lb/>
            inpunitum futurum: quia iudicium a domo dei. <lb/>
            tamquam inquisitio in eos non sit futura: non confidant. <lb/>
            sed tamen interroga quadrupedia, si tibi <lb n="10"/>
            respondeant: ideo recte inquirit iniquos, quia ex operibus <lb/>
            potuerunt agnoscere creatorem et colere debuerunt; non enim <lb/>
            creaturarum responsione doceri debuerant, cum acceperint <lb/>
            rationem, qua ista cognoscerent. si non in manu eius est <lb/>
             anima omnium uiuentium: hinc ergo scitur, quia ipse <lb n="15"/>
            omnia creauit, quia in manu eius anima omnium uiuentium. <lb/>
            et spiritus omnis carnis hominis: omnis carnis <lb/>
            humanae, id est rationalis animae. auris enim sermones <lb/>
            diiudicat: quemadmodum sensus sensibilia diiudicat, ita <lb/>
             spiritalia spiritus, qui debuit cognoscere, quoniam in manu <lb n="20"/>
            domini est, opera domini. in multo tempore sapientia <lb/>
            est: non utique in multo tempore, sed apud dominum, a quo <lb/>
            petenda est. si destruxerit, quis aedificabit? propter <lb/>
            uirtutem destruxerit et propter sapientiam concluserit, ut ad <lb/>
             eam non perueniat. si prohibuerit aquam, siccabit <lb n="25"/>
            terram: sapientiam ipsam, terram uero hominem. quodsi

<note type="footnote"> 1 Iob 11, 19 3 Iob 12, 4 5 Iob 12, 6 7 Iob 12, 6 8 cf. <lb/>
            I Petr. 4, 17 9 Iob 12, 6 10 Iob 12, 7 14 Iob 12, 10 17 Iob <lb/>
            12, 10 18 Iob 12, 11 21 lob 12, 12 23 Iob 12, 14 25 Iob 12, 15 <lb/>
            26 lob 12, 15 </note>

<note type="footnote"> 1 amicis eius <hi rend="italic">TPCbd</hi> 6 ut] non <hi rend="italic">C</hi> iniquissimo S 7 immo <lb/>
            <hi rend="italic">om. S</hi> uiro S 11 responderint <hi rend="italic">SHier</hi> 12 cognoscere <hi rend="italic">bd</hi> 13 non <lb/>
            debuerant <hi rend="italic">TPC</hi> 14 eius <hi rend="italic">om. TC</hi> 15 hic <hi rend="italic">G</hi> 16 anima omnium <lb/>
            uiuentium in manu eius <hi rend="italic">Cbd</hi> 18 <hi rend="italic">aures S</hi> sermonis S 20 que <hi rend="italic">b</hi> <lb/>
            22 deum <hi rend="italic">C</hi> 23 destruxerit <hi rend="italic">om. C</hi> 24 cluserit <hi rend="italic">G</hi> clauserit <hi rend="italic">bd</hi> 26 quod <lb/>
            etsi b </note><lb/>
             
<pb n="536"/>
            et emiserit, perdet euertens terram: multis enim <lb/>
            sapientibus factis turbabuntur peccatores. qui ducit consultores <lb/>
            captiuos: subiugat enim sibi eos qui se consulunt. <lb/>
            iudices autem terrae in pauorem misit: aut <lb/>
            Iudaeos aut Pilatum aut sensu terreno iudicantes. qui collocat<lb n="5"/>
            reges super sedes: id est apostolos. et circumdedit <lb/>
            balteo lumbos eorum: id est continentia. qui <lb/>
            emittit sacerdotes captiuos: ut ab hominibus ducantur; <lb/>
            et significantur Iudaei. qui permutat labia fidelium: <lb/>
            permutat in bonum, ut non de iustitia sua, sed de gratia<lb n="10"/>
            eius praesumant. et intellegentiam senum cognouit: <lb/>
            cui placet intellegentia senum. unde est: cogniti estis <lb/>
            a deo, cui aduersarium est: non noui uos. et bene coepit <lb/>
            a fide et peruenit ad intellegentiae canos. qui reuelat profunda <lb/>
            de tenebris: aperiendo prophetias. et produxit in<lb n="15"/>
            lucem umbram mortis: id est fecit, ut cognosceretur uita <lb/>
            ista, quia umbra mortis est. decipiens gentes et perdens <lb/>
            eas: putantes quod nocerent ecclesiae dei, cum sibi nocerent, <lb/>
            quod de inpiis intellegendum est. sternens gentes et in <lb/>
            uiam ducens eas: ad humilitatem tamquam illum asinum. <lb n="20"/>
            reconcilians corda principum populi terrae: sibi reconcilians <lb/>
            uel Iudaeos uel reges terrae, qui primo persequebantur ecclesiam. <lb/>
            seduxit autem eos in uiam quam non nouerant: <lb/>
            subruendo legis opera, ut simpliciter intellegerentur; <lb/>
            hinc eis uisus est peccator. quo errore tenebrati sunt<lb n="25"/>
            tamquam ebrius.

<note type="footnote"> 2 Iob 12. 17 4 lob 12, 17 5. 6 Iob 12, 18 7 Iob 12. 19 <lb/>
            9. 11 Iob 12. 20 12 Gal. 4, 9 13 Matth. 25, 12 14 Iob 12, 22 <lb/>
            15 Iob 12, 22 17 Iob 12, 23 19 Iob 12, 23 21 Iob 12, 24 23 Iob <lb/>
            12, 24 25 Iob 12, 25 </note>

<note type="footnote"> 1 et <hi rend="italic">om. Hier</hi> perdedit <hi rend="italic">S</hi> 2 consolatores <hi rend="italic">G</hi> consiliarios <hi rend="italic">Hier</hi> <lb/>
            3 subiungat <hi rend="italic">C</hi> 6 id est <hi rend="italic">om. G</hi> 7 baltheo <hi rend="italic">b</hi> lumbosJ renes <hi rend="italic">Hier <lb/>
            9 perniutat] pGctat C 13 coepit a] accepta G 15 producit G per-</hi> <lb/>
            duxit <hi rend="italic">C</hi> 16 agnosceretur <hi rend="italic">Pb</hi> 18 ecclesiis <hi rend="italic">C</hi> 19 si sternens <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            20 uia deducens <hi rend="italic">Hier</hi> uiam deducens <hi rend="italic">S</hi> 23 eduxit <hi rend="italic">TPb</hi> illos <hi rend="italic">Hier</hi> <lb/>
            uia <hi rend="italic">Hier</hi> 24 intellegeretur <hi rend="italic">TC</hi> 25 et errabant sicut ebrius <hi rend="italic">SHier</hi> </note>
<pb n="537"/>
            
</p></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>