<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa001.opp-lat1:6.21-6.26</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa001.opp-lat1:6.21-6.26</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa001.opp-lat1"><div n="6" subtype="book" type="textpart"><div n="21" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="12" unit="altchapter"/>  Prohibebat me sane Alypius ab uxore ducenda cantans  <lb/>
            nullo modo nos posse securo otio simul in amore sapientiae <lb/>
            uiuere, sicut iam diu desideraremus, si id fecissem. erat enim <lb n="5"/>
            ipse in ea re etiam tunc castissimus, ita ut mirum esset, quia <lb/>
            uel experientiam concubitus ceperat in ingressu adulescentiae <lb/>
            suae, sed non haeserat magisque doluerat et spreuerat et deinde <lb/>
            iam continentissime uiuebat. ego autem resistebam illi <lb/>
            exemplis eorum, qui coniugati coluissent sapientiam et promeruissent <lb n="10"/>
            deum et habuissent fideliter ac dilexissent amicos. <lb/>
            a quorum ego granditate quidem animi longe aberam et deligatus <lb/>
            morbo carnis mortifera suauitate trahebam catenam <lb/>
            meam solui timens et quasi concusso uulnere repellens uerba <lb/>
            bene suadentis tamquam manum soluentis. insuper etiam per <lb n="15"/>
            me ipsi quoque Alypio loquebatur serpens et innectebat atque <lb/>
            spargebat per linguam meam dulces laqueos in uia eius, quibus <lb/>
            illi honesti et expediti pedes inplicarentur. 
</p></div><div n="22" subtype="section" type="textpart"><p rend="script">Cum enim me ille miraretur, quem non parui penderet, ita  <lb/>
            haerere uisco illius uoluptatis, ut me adfirmarem, quotienscumque <lb n="20"/>
            inde inter nos quaereremus, caelibem uitam nullo <lb/>
            modo posse degere atque ita me defenderem, cum illum mirantem <lb/>
            uiderem, ut dicerem multum interesse inter illud, quod <lb/>
            ipse raptim et furtim expertus esset, quod paene iam ne

<note type="footnote"> 11] cf. Hebr. 13, 16. 16] cf. Gen. 3, 14 sq. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 dederis] deris <hi rend="italic">F</hi> 2 solita <hi rend="italic">V</hi> 3 cantans] causans <hi rend="italic">m</hi> 4 nos] non <hi rend="italic">W</hi> <lb/>
            posses <hi rend="italic">V</hi> 6 a*re <hi rend="italic">V</hi> 7 uel <hi rend="italic">om. W</hi> coeperat <hi rend="italic">BHMPS</hi> aduliscentiae <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> 8 eserat <hi rend="italic">F</hi> deinde] <hi rend="italic">pr</hi>. de <hi rend="italic">add. 81 s. l</hi>. 9 continentissimae <hi rend="italic">S</hi> <lb/>
            uiueret <hi rend="italic">V</hi> illis <hi rend="italic">F</hi> 10 illorum 0 11 dnfii <hi rend="italic">F</hi> abuissent F <lb/>
            oui <lb/>
            12 quidem granditate <hi rend="italic">BCFGHMOPQV edd</hi>. grandtitate (onl ni. 2) <hi rend="italic">M,</hi> <lb/>
            granditatem H1 animo <hi rend="italic">W</hi> delegatus <hi rend="italic">FS,</hi> delicatus <hi rend="italic">BGMiPQb</hi> <lb/>
            18 suauitate W1, suauite <hi rend="italic">F</hi> trahebant catenanam <hi rend="italic">F</hi> 15 manu <hi rend="italic">COSW</hi> <lb/>
            16 ipsa C* et <hi rend="italic">om. W</hi> 17 lingam meam <hi rend="italic">B,</hi> lingua mea W1 laquaeos <lb/>
            <hi rend="italic">S</hi> 18 illi] illius <hi rend="italic">M</hi> 19 ille me <hi rend="italic">M</hi> mirarentur <hi rend="italic">W</hi> penderent <lb/>
            0 ita <hi rend="italic">om. W</hi> 22 degere] detegere <hi rend="italic">B</hi> defendere <hi rend="italic">BMPQ</hi> <lb/>
            illu 8 23 ut] et <hi rend="italic">BPQb</hi> 24 raptam V1 esset 0 quod—p. 136, <hi rend="italic">l</hi>. 2 <lb/>
            accessisset <hi rend="italic">om. F</hi> ne] nec <hi rend="italic">BPQ b,</hi> non <hi rend="italic">M</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="136"/>
            meminisset quidem atque ideo nulla molestia facile contemneret, <lb/>
            et delectationes consuetudinis meae, ad quas si accessisset honestum <lb/>
            nomen matrimonii, non eum mirari oportere, cur ego <lb/>
            illam uitam nequirem spernere, coeperat et ipse desiderare <lb/>
            coniugium nequaquam uictus libidine talis uoluptatis, sed curiositatis.<lb n="5"/>
            dicebat enim scire se cupere, quidnam esset illud, <lb/>
            sine quo uita mea, quae illi sic placebat, non mihi uita, sed, <lb/>
            poena uideretur. stupebat enim liber ab illo uinculo animus <lb/>
            seruitutem meam et stupendo ibat in experiendi cupidinem <lb/>
            uenturus in ipsam experientiam atque inde fortasse lapsurus<lb n="10"/>
            in eam quam stupebat seruitutem, quoniam sponsionem uolebat <lb/>
            facere cum morte, et qui amat periculum, incidet in <lb/>
            illud. neutrum enim nostrum, si quod est coniugale decus in <lb/>
            officio regendi matrimonii et suscipiendorum liberorum, ducebat <lb/>
            nisi tenuiter. magna autem ex parte atque uehementer<lb n="15"/>
            consuetudo satiandae insatiabilis concupiscentiae me captum <lb/>
            excruciabat, illum autem admiratio capiendum trahebat. sic <lb/>
            eramus, donec tu, altissime, non deserens humum nostrum <lb/>
            miseratus miseros subuenires miris et occultis modis. 
</p></div><div n="23" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="13" unit="altchapter"/>  Et instabatur inpigre, ut ducerem uxorem. iam petebam,<lb n="20"/>
            iam promittebatur maxime matre dante operam, quo me <lb/>
            iam coniugatum baptismus salutaris ablueret, quo me in dies <lb/>
            gaudebat aptari et uota sua ac promissa tua in mea fide conpleri <lb/>
            animaduertebat. cum sane et rogatu meo et desiderio <lb/>
            suo forti clamore cordis abs te deprecaretur cotidie, ut ei per

<note type="footnote"> 11] cf. Es. 28, 18. 12] Eccli. 3, 27. </note>

<note type="footnote"> 1 nullam molestiam <hi rend="italic">CM</hi> 2 et <hi rend="italic">om. M</hi> 3 oporteret <hi rend="italic">FOV</hi> ergo <lb/>
            <hi rend="italic">BGVW</hi> 4 spernere <hi rend="italic">W</hi> desideraret <hi rend="italic">W</hi> 5 talis <hi rend="italic">om. V</hi> 7 illic <hi rend="italic">W</hi> <lb/>
            8 liber] ille 1. <hi rend="italic">MV</hi> 9 hibat <hi rend="italic">F,</hi> ibam <hi rend="italic">V</hi> in] et <hi rend="italic">F</hi> 10 inde] in fide <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            labsurus <hi rend="italic">CFOS</hi> 11 stupebam <hi rend="italic">V</hi> 12 mortem <hi rend="italic">H</hi> incidit <hi rend="italic">BPQW</hi> <lb/>
            13 illum <hi rend="italic">GMlV</hi> si quod] sicut <hi rend="italic">BPQ</hi> 15 ex parte <hi rend="italic">om. Q1</hi> 16 me] <lb/>
            meae <hi rend="italic">F*0*PQV,</hi> ne <hi rend="italic">01</hi> 18 altissim*e <hi rend="italic">(a ras) P,</hi> altisse Ml humum] <lb/>
            humanum <hi rend="italic">W</hi> nostrum <hi rend="italic">FXSW (cf. Prisco 5, 42):</hi> nostram <hi rend="italic">BOFIGHM <lb/>
            OPQV edd</hi>. 19 miseris <hi rend="italic">F</hi> subueniris <hi rend="italic">F</hi> miris] miseris <hi rend="italic">GMQX</hi> <lb/>
            20 stabatur <hi rend="italic">H1</hi> inpigre] et i. F, inpigre re <hi rend="italic">P</hi> 21 promittebantur <hi rend="italic">W</hi> <lb/>
            22 babtismus <hi rend="italic">F</hi> abluerat <hi rend="italic">V</hi> 23 conplere <hi rend="italic">F</hi> 24 meo] eo <hi rend="italic">G1</hi> <lb/>
            25 corde <hi rend="italic">V</hi> quotidie <hi rend="italic">H</hi>. </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="137"/>
            <sic>msum</sic> ostenderes aliquid de futuro matrimonio meo, numquam <lb/>
            noluisti. et uidebat quaedam uana et phantastica, quo cogebat <lb/>
            inpetus de hac re satagentis humani spiritus, et narrabat mihi <lb/>
            non cum fiducia, qua solebat, cum tu demonstrabas ei, sed <lb/>
            contemnens ea. dicebat enim discernere se nescio quo sapore, <lb n="5"/>
            quem uerbis explicare non poterat, quid interesset inter reuelantem <lb/>
            te et animam suam somniantem. instabatur tamen, <lb/>
            et puella petebatur, cuius aetas ferme biennio minus quam <lb/>
            nubilis erat, et quia ea placebat, exspectabatur. 
</p></div><div n="24" subtype="section" type="textpart"><p rend="script"><milestone n="14" unit="altchapter"/>  Et multi amici agitaueramus animo et conloquentes  <lb n="10"/>
            ac detestantes turbulentas humanae uitae molestias paene iam <lb/>
            firmaueramus remoti a turbis otiose uiuere, id otium sic moliti, <lb/>
            ut, si quid habere possemus, conferremus in medium unamque <lb/>
            rem familiarem conflaremus ex omnibus, ut per amicitiae <lb/>
            sinceritatem non esset aliud huius et aliud illius, sed quod ex <lb n="15"/>
            cunctis fieret unum, et uniuersum singulorum esset et omnia <lb/>
            omnium, cum uideremur nobis esse posse decem ferme homines <lb/>
            in eadem societate essentque inter nos praediuites, Romanianus <lb/>
            maxime communiceps noster, quem tunc graues aestus <lb/>
            negotiorum suorum ad comitatum adtraxerant, ab ineunte aetate <lb n="20"/>
            mihi familiarissimus. qui maxime instabat huic rei et magnam <lb/>
            in suadendo habebat auctoritatem, quod ampla res eius multam <lb/>
            ceteris anteibat. et placuerat nobis, ut bini annui tamquam <lb/>
            magistratus omnia necessaria curarent ceteris quietis. <lb/>
            sed posteaquam coepit cogitari, utrum hoc mulierculae sinerent,

<note rend="script" type="footnote"> 1 numquam] quam F 2 quaedam] quedec <hi rend="italic">F</hi> uena <hi rend="italic">M</hi> 4 solet <lb/>
            <hi rend="italic">CMOSVW</hi> tu <hi rend="italic">om. M,</hi> te <hi rend="italic">W</hi> demonstrares <hi rend="italic">BPQbm</hi> ei <hi rend="italic">om. BPQ</hi> <lb/>
            ***sed (sed <hi rend="italic">ras.) V</hi> 5 contempnens <hi rend="italic">HMW,</hi> contemnes <hi rend="italic">V,</hi> contempnes <hi rend="italic">F</hi> <lb/>
            eam <hi rend="italic">FP1</hi> se discernere Q1 6 quid] qui <hi rend="italic">M</hi> reualantem S 7 te] me <hi rend="italic">W</hi> <lb/>
            8 cuius-exspectabatur <hi rend="italic">add. 81 in mg. infer</hi>. bienniū <hi rend="italic">V1</hi> minus] <lb/>
            nmltt a« mira <lb/>
            minor minus <hi rend="italic">PQ,</hi> minor <hi rend="italic">b</hi> 9 nobilis <hi rend="italic">FW1</hi> 10 multi amici <hi rend="italic">M</hi> agitaueramus] <lb/>
            agit aberramus M1, exagitaueramus 0 11 turbolentas <hi rend="italic">F</hi> <lb/>
            13 possimus <hi rend="italic">W,</hi> possumus G1 15 et <hi rend="italic">om. V</hi> 16 hunum <hi rend="italic">F</hi> 17 uideremus <lb/>
            <hi rend="italic">F</hi> decim <hi rend="italic">W1</hi> 18 eandem <hi rend="italic">V</hi> societatem <hi rend="italic">H1,</hi> securitatem <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            praediues <hi rend="italic">B</hi> 20 negotiosorum SW comitatu <hi rend="italic">SW,</hi> cominatum <hi rend="italic">F</hi> <lb/>
            22 ei <hi rend="italic">W</hi> 23 uini <hi rend="italic">CXFV</hi> 24 necessaria <hi rend="italic">om. W</hi> 25 coepi <hi rend="italic">W</hi> cogitare <lb/>
            <hi rend="italic">BPQ</hi> hoc] hg <hi rend="italic">V</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="138"/>
            quas et alii nostrum iam habebant et nos habere uolebamus, <lb/>
            totum illud placitum, quod bene formabamus, dissiluit in manibus <lb/>
            atque confractum et abiectum est. inde ad suspiria et <lb/>
            gemitus et gressus ad sequendas latas et tritas uias saeculi, <lb/>
            quoniam multae cogitationes erant in corde nostro, consilium<lb n="5"/>
            autem tuum manet in aeternum. ex quo consilio <lb/>
            <sic>deridebus</sic> nostra et tua <sic>praeparabus</sic> nobis daturus escam in <lb/>
            opportunitate et aperturus manum atque impleturus animas <lb/>
            nostras benedictione. 
</p></div><div n="25" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="15" unit="altchapter"/>  Interea mea peccata multiplicabantur, et auulsa a latere<lb n="10"/>
            meo tamquam inpedimento coniugii cum qua cubare solitus <lb/>
            eram, cor, ubi adhaerebat, concisum et uulneratum mihi <lb/>
            erat et trahebat sanguinem. et illa in Africam redierat uouens <lb/>
            tibi alium se uirum nescituram relicto apud me naturali ex <lb/>
            illa filio meo. at ego infelix nec feminae imitator, dilationis<lb n="15"/>
            inpatiens, tamquam post biennium accepturus eam quam petebam, <lb/>
            quia non amator coniugii sed libidinis seruus eram, procuraui <lb/>
            aliam, non utique coniugem, quo tamquam sustentaretur <lb/>
            et perduceretur uel integer uel auctior morbus animae meae <lb/>
            satellitio perdurantis consuetudinis in regnum uxorium. nec<lb n="20"/>
            sanabatur uulnus illud meum, quod prioris praecisione factum <lb/>
            erat, sed post feruorem doloremque acerrimum putrescebat et <lb/>
            quasi frigidius, sed desperatius dolebat. 
</p></div><div n="26" subtype="section" type="textpart"><p rend="script"> XYI. Tibi laus, tibi gloria, fons misericordiarum. ego fiebam <lb/>
            miserior et tu propinquior. aderat iam iamque dextera tua

<note type="footnote"> 4] cf. Matth. 7,13. 5] Prou. 19,21. Ps. 32,11. 7] Ps. 144,15 sq. </note>

<note type="footnote"> 1 iam nostrum habebant <hi rend="italic">W,</hi> n. habebant iam <hi rend="italic">F,</hi> nostrum h. <hi rend="italic">(om</hi>. <lb/>
            iam) <hi rend="italic">V</hi> habebant] <hi rend="italic">in mg</hi>. al abebant <hi rend="italic">G</hi> 2 illum <hi rend="italic">M,</hi> illi <hi rend="italic">W</hi> firmabamus <lb/>
            <hi rend="italic">BPQb</hi> dissoluit <hi rend="italic">GHV,</hi> dissuluit <hi rend="italic">W</hi> 3 aque <hi rend="italic">W</hi> suspira <hi rend="italic">F</hi> <lb/>
            4 gemitus] g. conuertebamur <hi rend="italic">F</hi> et gressus] regressus <hi rend="italic">M</hi> tritas] tristes <lb/>
            <hi rend="italic">V</hi> uiasaeculi <hi rend="italic">V</hi> 5 <hi rend="italic">post</hi> nostro <hi rend="italic">ras. 9 litt. V</hi> conscilium <hi rend="italic">W</hi> <lb/>
            8 oportunitatem <hi rend="italic">F,</hi> oportunitate <hi rend="italic">cet</hi>. manum] m. tuam <hi rend="italic">BCPQbm <lb/>
            10 peccata mea Cbm</hi> euulsa <hi rend="italic">C 11 coniugis M3 qua F</hi> 13 affricam <lb/>
            <hi rend="italic">FQV</hi> 14 se alium <hi rend="italic">GM</hi> nescitura <hi rend="italic">MV</hi> 15 dalationis <hi rend="italic">Ml</hi> 16 uiennium <lb/>
            <hi rend="italic">V1</hi> 17 eram P 18 coniugem] coniugebam <hi rend="italic">C</hi> 19 uel auctior <hi rend="italic">om. <lb/>
             Q 1,</hi> u. acutior <hi rend="italic">V</hi> 20 satellatio <hi rend="italic">P,</hi> satelliti <hi rend="italic">G</hi> 21 priori <hi rend="italic">V</hi> 22 fuerat <lb/>
            <hi rend="italic">BGPQV edd</hi>. 23 frigidus <hi rend="italic">B</hi> sedesperatius <hi rend="italic">F,</hi> sed disperatius <hi rend="italic">BP,</hi> <lb/>
            s. desperantius <hi rend="italic">M</hi> 24 gloria] gratias <hi rend="italic">V</hi> 25 aderant <hi rend="italic">F</hi> iam <hi rend="italic">om. W</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="139"/>
            raptura me de caeno et ablutura, et ignorabam. nec me reuocabat <lb/>
            a profundiore uoluptatum carnalium gurgite nisi metus <lb/>
            mortis et futuri indicii tui, qui per uarias quidem opiniones, <lb/>
            numquam tamen recessit de pectore meo. et disputabam cum <lb/>
            amicis meis Alypio et Nebridio de finibus bonorum et malorum <lb n="5"/>
            Epicurum accepturum fuisse palmam in animo meo, nisi ego credidissem <lb/>
            post mortem restare animae uitam et tractus meritorum, <lb/>
            quod Epicurus credere noluit. et quaerebam, si essemus inmortales <lb/>
            et in perpetua corporis uoluptate sine ullo amissionis terrore <lb/>
            uiueremus, cur non essemus beati aut quid aliud quaereremus, <lb n="10"/>
            nesciens id ipsum ad magnam miseriam pertinere, quod ita <lb/>
            demersus et caecus\' cogitare non possem lumen honestatis et <lb/>
            gratis amplectendae pulchritudinis, quam non uidet oculus carnis <lb/>
            et uidetur ex intimo. nec considerabam miser, ex qua uena <lb/>
            mihi manaret, quod ista ipsa foeda tamen cum amicis dulciter <lb n="15"/>
            conferebam nec esse sine amicis poteram beatus etiam secundum <lb/>
            sensum, quem tunc habebam quantalibet affluentia carnalium <lb/>
            uoluptatum. quos utique amicos gratis diligebam uicissimque <lb/>
            ab eis me diligi gratis sentiebam. o tortuosas uias! <lb/>
            uae animae meae audaci, quae sperauit, si a te recessisset, <lb n="20"/>
            se aliquid melius habituram! uersa et reuersa in tergum et <lb/>
            in latera et in uentrem, et dura sunt omnia, et tu solus

<note type="footnote"> 1] cf. Ier. 38,18. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 ereptura <hi rend="italic">BCFM*PQbo,</hi> erepta M1 coen*o (i <hi rend="italic">ras.) P</hi> ablutura] <lb/>
            ablatura <hi rend="italic">OlQSW,</hi> ablutura me <hi rend="italic">mo</hi> 3 quidam <hi rend="italic">F</hi> 4 pec**tore <hi rend="italic">H,</hi> <lb/>
            corde <hi rend="italic">F</hi> 5 nibridio <hi rend="italic">SW,</hi> nebrio <hi rend="italic">M</hi> 6 epycurum <hi rend="italic">SW,</hi> epicarum <lb/>
            <hi rend="italic">. V et in mg</hi>. palmam accepturum in corde meo fuisse <hi rend="italic">F</hi> crediru <lb/>
            <lb/>
            disse <hi rend="italic">F</hi> 7 et tractus] tractatus <hi rend="italic">C,</hi> aJ fructus <hi rend="italic">G in mg</hi>. 8 epycu <lb/>
            <hi rend="italic">W,</hi> epicureus <hi rend="italic">V,</hi> epcurus <hi rend="italic">F</hi> 10 quur <hi rend="italic">GHP</hi> cur-quaereremus <hi rend="italic">add. <lb/>
             M* in mg</hi>. aut] ut <hi rend="italic">V</hi> 12 honestates <hi rend="italic">V1</hi> 13 gratis] gratissimam <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            uidea <hi rend="italic">F,</hi> uidit <hi rend="italic">BPQb</hi> 14 ex qua] &amp; qa <hi rend="italic">F</hi> 15 maneret <hi rend="italic">BMl</hi> ista] <lb/>
            tanta <hi rend="italic">H</hi> foeda] faeda S, f. manaret <hi rend="italic">PQ,</hi> f. maneret <hi rend="italic">B</hi> 17 sensum <lb/>
            quem] sententiam quam <hi rend="italic">H</hi> habebat <hi rend="italic">V</hi> quantalibet] in q. <hi rend="italic">BCFHMO<lb/>
             PQ edd</hi>. afluentia <hi rend="italic">COSV</hi> 18 uoluptatum <hi rend="italic">om. V</hi> 19 diligi**** <lb/>
            (ntis <hi rend="italic">ras.) F</hi> sensiebam <hi rend="italic">S</hi> 20 meae SW: <hi rend="italic">om. BCFGHMOPQV edd</hi>. <lb/>
            21 in tergum] integrum <hi rend="italic">FMV1,</hi> in terga O1, in te <hi rend="italic">W1</hi> 22 latere <hi rend="italic">G</hi> <lb/>
            uentre <hi rend="italic">W</hi> solus] losus <hi rend="italic">F</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="140"/>
            requies. et ecce ades et liberas a miserabilibus erroribus et <lb/>
            constitues nos in uia tua et consolaris et dicis: "currite, ego <lb/>
            feram et ego perducam et ibi ego feram."
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>