<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa001.opp-lat1:12.41-12.43</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa001.opp-lat1:12.41-12.43</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0040.stoa001.opp-lat1"><div n="12" subtype="book" type="textpart"><div n="41" subtype="section" type="textpart"><p rend="script"><milestone n="30" unit="altchapter"/>  In hac diuersitate sententiarum uerarum concordiam <lb/>
            pariat ipsa ueritas, et deus noster misereatur nostri, ut legitime <lb/>
            lege utamur, praecepti fine, pura caritate. ac per hoc,<lb n="10"/>
            si quis quaerit ex me, quid horum Moyses, tuus ille famulus, <lb/>
            senserit, non sunt hi sermones confessionum mearum. si tibi <lb/>
            non confiteor, nescio et scio tamen illas ueras esse sententias <lb/>
            exceptis carnalibus, de quibus quantum existimaui locutus sum. <lb/>
            quos tamen bonae spei paruulos haec uerba libri tui non territant<lb n="15"/>
            alta humiliter et pauca copiose; sed omnes, quos in eis <lb/>
            uerbis uera cernere ac dicere fateor, diligamus nos inuicem <lb/>
            pariterque diligamus te, deum nostrum, fontem ueritatis, si non <lb/>
            uana, sed ipsam sitimus, eundemque famulum tuum, scripturae <lb/>
            huius dispensatorem, spiritu tuo plenum, ita honoremus, ut hoc<lb n="20"/>
            eum te reuelante, cum haec scriberet, adtendisse credamus, quod <lb/>
            in eis maxime et luce ueritatis et fruge utilitatis excellit.

<note type="footnote"> 9] cf. 1 Tim. 1, 8 et 5. 17] cf. Dent. 6, 5 et Matth. 22, 37 et 39. </note>

<note rend="script" type="footnote"> 1 quia-tempore <hi rend="italic">om. H</hi> terram <hi rend="italic">FW,</hi> terra* (e <hi rend="italic">ras.) P</hi> 2 exierunt <lb/>
            u <lb/>
            <hi rend="italic">BG\'S</hi> autem illa <hi rend="italic">S</hi> 3 temporabus <hi rend="italic">G</hi> 4 narrari de illa <hi rend="italic">V</hi> nisi] <lb/>
            i ea <lb/>
            n. ut Meum pendatur] compendatur <hi rend="italic">PQ,</hi> copendatur <hi rend="italic">F</hi> 6 praeceduntur <lb/>
            <hi rend="italic">BFPQ,</hi> praecedunt <hi rend="italic">b</hi> creatori G ut] sicut <hi rend="italic">G</hi> 8 diuersitate] <lb/>
            e <lb/>
            aeternitate <hi rend="italic">H</hi> 9 miseratur (e <hi rend="italic">m. post.) G</hi> legitima <hi rend="italic">BC*</hi> 10 u*tamur <hi rend="italic">H</hi> <lb/>
            praeceptis <hi rend="italic">BW</hi> finem <hi rend="italic">H</hi> pura <hi rend="italic">om. M</hi> ac per—12 senserit <hi rend="italic">om. H</hi> <lb/>
            i <lb/>
            11 quaeret <hi rend="italic">F</hi> ex quod <hi rend="italic">(om</hi>. me) <hi rend="italic">F</hi> ille tuus <hi rend="italic">BCPQbm</hi> ille moises <lb/>
            t. senserit famulus <hi rend="italic">F</hi> 12 hii <hi rend="italic">GPlSUW</hi> 13 non <hi rend="italic">om. P1</hi> 14 tantum <hi rend="italic">W</hi> <lb/>
            a <lb/>
            aestimaui <hi rend="italic">C</hi> 15 bene <hi rend="italic">P</hi> paruolos P 16 pauca <hi rend="italic">om. Q,</hi> pauca et P <lb/>
            cupiose <hi rend="italic">W</hi> 18 pariterque] pariter pariterque <hi rend="italic">GM deum]</hi> dmfi deum <hi rend="italic">M</hi> <lb/>
            19 uanam <hi rend="italic">U</hi> sentimus <hi rend="italic">FMQ,</hi> sentemus (e <hi rend="italic">alt. in</hi> i <hi rend="italic">corr.) P</hi> 20 huius <lb/>
            a <lb/>
            <hi rend="italic">om. G</hi> plenam <hi rend="italic">W</hi> honoraremus <hi rend="italic">V</hi> 21 credimus <hi rend="italic">G</hi> 22 exellit <hi rend="italic">V</hi> </note> 
<pb n="343"/>
            
</p></div><div n="42" subtype="section" type="textpart"><p><milestone n="31" unit="altchapter"/>  Ita cum alius dixerit: "hoc sensit, quod ego", et  <lb/>
            alius: "immo illud, quod ego", religiosius me arbitror dicere: <lb/>
            cur non utrumque potius, si utrumque uerum est, et si quid <lb/>
            tertium - et si quid quartum et si quid omnino aliud uerum <lb/>
            quispiam in his uerbis uidet, cur non illa omnia uidisse credatur, <lb n="5"/>
            per quem deus unus sacras litteras uera et diuersa uisuris <lb/>
            multorum sensibus temperauit? ego certe, quod intrepidus de <lb/>
            meo corde pronuntio, si ad culmen auctoritatis aliquid scriberem, <lb/>
            sic mallem scribere, ut quod ueri quisque de his rebus <lb/>
            capere posset, mea uerba resonarent, quam ut unam ueram <lb n="10"/>
            sententiam ad hoc apertius ponerem, ut excluderem ceteras, <lb/>
            quarum falsitas me non posset offendere. nolo itaque, deus <lb/>
            meus, tam praeceps esse, ut hoc illum uirum de te meruisse <lb/>
            non credam. sensit ille omnino in his uerbis atque cogitauit, <lb/>
            cum ea scriberet, quidquid hic ueri potuimus inuenire et quidquid <lb n="15"/>
            nos non potuimus aut nondum potuimus et tamen in eis <lb/>
            inueniri potest. 
</p></div><div n="43" subtype="section" type="textpart"><p rend="script"><milestone n="32" unit="altchapter"/>  Postremo, domine, qui deus es et non caro et sanguis,  <lb/>
            si quid homo minus uidit, numquid et spiritum tuum <lb/>
            bonum, qui deducet me in terra recta, latere potuit, quidquid <lb n="20"/>
            eras in eis uerbis tu ipse reuelaturus legentibus posteris, <lb/>
            etiamsi ille, per quem dicta sunt, unam fortassis ex multis <lb/>
            ueris sententiam cogitauit? quod si ita est, sit igitur illa quam

<note type="footnote"> 20] Ps. 142, 10. </note>

<note rend="script" type="footnote"><hi rend="italic">1 aliud V senseric fP, sensi V et om. B 2 aliud Q1</hi> quod <lb/>
            <hi rend="italic">om. F</hi> reliosius <hi rend="italic">V</hi> 3 potius si utrumque <hi rend="italic">om. H</hi> qupd <hi rend="italic">F</hi> 4 <hi rend="italic">pr</hi>. <lb/>
            i <lb/>
            quod <hi rend="italic">F</hi> 5 uideat <hi rend="italic">M,</hi> dicet <hi rend="italic">H</hi> uidisse omnia <hi rend="italic">M</hi> 7 intrepidus quod F <lb/>
            8 corde meo <hi rend="italic">bm</hi> scriberem] credere <hi rend="italic">Q 1</hi> 9 uere <hi rend="italic">0</hi> rebus uerb <hi rend="italic">H</hi> <lb/>
            \' 10 posse <hi rend="italic">H</hi> resonare <hi rend="italic">H</hi> 11 apertius <hi rend="italic">bis script. exh. M,</hi> aper*tius <lb/>
            (i <hi rend="italic">ras.) V</hi> ceteras] ceteras sententias <hi rend="italic">M</hi> 13 uirum <hi rend="italic">om. G</hi> 14 crederam <lb/>
            (a <hi rend="italic">ex</hi> e <hi rend="italic">corr.) W</hi> 16 non <hi rend="italic">om. F</hi> aut-potuimus <hi rend="italic">om. S</hi> potuimus] <lb/>
            potuimus inuenire <hi rend="italic">F,</hi> possumus <hi rend="italic">GMO\'J edd</hi>. et] sed <hi rend="italic">G</hi> his <hi rend="italic">C</hi> <lb/>
            19 si quid] et si quid <hi rend="italic">CM,</hi> sicut <hi rend="italic">PQ1,</hi> si ut <hi rend="italic">Q2</hi> minus <hi rend="italic">om. Ql</hi> uidet <lb/>
            <hi rend="italic">CFMb m</hi> 20 bonum <hi rend="italic">om. Q 1</hi> deduc <hi rend="italic">H,</hi> deducit <hi rend="italic">W</hi> terram rectam <lb/>
            <hi rend="italic">BCFGHMOPQW Eug. edd.,</hi> uiam rectam <hi rend="italic">V (cf. £ v -rij suOsia LXX)</hi> <lb/>
            a <lb/>
            lutere <hi rend="italic">H</hi> poterit <hi rend="italic">F</hi> 21 eras (s <hi rend="italic">ex</hi> t <hi rend="italic">corr.) P</hi> 23 ueris] uerbis <hi rend="italic">V</hi> <lb/>
            sit] fit <hi rend="italic">B,</hi> si <hi rend="italic">U</hi> quam <hi rend="italic">om. F</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="344"/>
            cogitauit ceteris excelsior, nobis autem, domine, aut ipsam <lb/>
            demonstras aut quam placet alteram ueram, ut, siue nobis hoc <lb/>
            quod etiam illi homini tuo siue aliud ex eorundem uerborum <lb/>
            occasione patefacias, tu tamen pascas, non error inludat. ecce, <lb/>
            domine deus meus, quam multa de paucis uerbis, quam multa,<lb n="5"/>
            oro te, scripsimus! quae nostrae uires, quae tempora omnibus <lb/>
            libris tuis ad istum modum sufficient? sine me itaque breuius <lb/>
            in eis confiteri tibi et eligere unum aliquid quod tu inspiraueris <lb/>
            uerum, certum et bonum, etiamsi multa occurrerint, ubi <lb/>
            multa occurrere poterunt, ea fide confessionis meae, ut, si hoc<lb n="10"/>
            dixero, quod sensit minister tuus, recte atque optime — id <lb/>
            enim conari me oportet — quod si assecutus non fuero, id tamen <lb/>
            dicam, quod mihi per eius uerba tua ueritas dicere noluerit, <lb/>
            quae illi quoque dixit quod uoluit. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>