<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1:7.29-7.35</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1:7.29-7.35</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1"><div n="7" subtype="book" type="textpart"><div n="29" subtype="section" type="textpart"><p>merum thuris est socium, quod explanari <lb/>
            consimiliter poscimus cur eius superfundatur incensioni. nisi

<note type="footnote"> 2 ut <hi rend="italic">addidi</hi> deoram] <hi rend="italic">uide iufra,</hi> 3 pote <hi rend="italic">Sab</hi> 4 deorum sint <lb/>
            P deorum <hi rend="italic">del Urs: transposui post</hi> nestras (2) essentiae <hi rend="italic">scripsi:</hi> <lb/>
            sententiae P 6 ut P 9 ut quae <hi rend="italic">Sab:</hi> utque P alios <hi rend="italic">Urs</hi> <lb/>
            18 amarae <hi rend="italic">Sab:</hi> in una re P 14 ab <hi rend="italic">sic Sab</hi> afficitur <hi rend="italic">Gel:</hi> <lb/>
            efficit P 16 compagiique <hi rend="italic">Urs</hi> 17 sita <hi rend="italic">Sab:</hi> ita P 18 oliditatis <lb/>
            <hi rend="italic">Gel:</hi> u.liditatis P Boiiditatis <hi rend="italic">Urs</hi> 21 coli <hi rend="italic">Pcorr c</hi> 24 a <lb/>
            <hi rend="italic">Sab</hi> 25 <hi rend="italic">a Sab</hi> 26 robore <hi rend="italic">scripsi:</hi> re P contagione scripsi: <lb/>
            cogitatione <hi rend="italic">P</hi> 27 pri*uatus P 28 eius <hi rend="italic">.Meursius:</hi> ei P <lb/>
            nisi SoHm: si P </note> <lb/>
             
<pb n="263"/>
            enim ratio cur fiat ostenditur nec habebit expositam sui causam, <lb/>
            non iam istud errori obiciendum est ludicro sed ut <lb/>
            dicatur expressius insaniae dementiae caecitati. ut enim iam. <lb/>
            saepius dictum est, debet omne quod geritur causam sui habere <lb/>
            perspicuam nec caliginis alicuius obscuritate contectam: si ergo <lb n="5"/>
            fiditis facto, aperite, monstrate, liquor iste cur detur, id est <lb/>
            uinum superfundatur altaribus. numquid enim numinum corpora <lb/>
            sitim sentiunt aridam et eorum necesse est siccitates <lb/>
            umore aliquo temperari? numquid nobis ut mortalibus moris <lb/>
            est cenis intermiscere potiones, pari etiam more post solidos <lb n="10"/>
            uictus liborum et pultium hostiarumque caesarum, quo putrefiat <lb/>
            facilius et percoquatur cibus, frequentissimo inrigant accipiuntque <lb/>
            se uino? date quaeso immortalibus \'diis ut bibant . <lb/>
            scyphos, brias, pateras simpuuiaque depromite, et quoniam <lb/>
             lautis pinguibusque se dapibus atque opimis inferciunt escis, <lb n="15"/>
            ne quod in stomachi tramite male transuoratum substiterit <lb/>
            uiscus, succurrite, properate; Ioui optimo maximo merum ne <lb/>
            praefocetur date, cupit eructare nec potis est, ac ni illa labatur <lb/>
            et dissoluatur obstructio, <milestone n="149" unit="altpage"/> periculum maximum est ne oblisus  <lb/>
            interrumpatur spiritus et uiduatum remaneat sine suis <lb n="20"/>
            administratoribus caelum.</p></div><div n="30" subtype="section" type="textpart"><p>sed frustra, inquit, inequitas nobis:  <lb/>
            non enim nos superis ob eas profundimus merum causas, tamquam <lb/>
            illos existimemus aut sitire aut bibere aut suauitatis <lb/>
            eius adfectione laetari. honoris eis ergo datur; quo fiat illorum <lb/>
             elatior, amplior augustiorque sublimitas, altaria super ipsa <lb n="25"/>
            libamus et uenerabiles muscos carbonibus excitamus extinctis. <lb/>
            et quae grauior infligi contumelia dis potest, quam si eos <lb/>
            credas accepto mero propitios fieri, aut honorem existimes <lb/>
            habitum his magnum, si modo uini exigui rores super uiuidam

<note type="footnote"> 1 non ostendetur <hi rend="italic">800</hi> 6 <hi rend="italic">sq</hi>. id est uinum superfundatur <hi rend="italic">del Zinkius</hi> <lb/>
            9 humore c nobis <hi rend="italic">(bis in ras c\') P</hi> mos <hi rend="italic">c\', uulgQ</hi> 10 solitos <lb/>
            <hi rend="italic">Sab</hi> 12 et <hi rend="italic">Sab:</hi> ut P perquoquatur P 13 ut <hi rend="italic">add Heumannus<lb/>
             </hi> 14 scyfos P simpuuiaque <hi rend="italic">Meursius:</hi> simpubiaque P <lb/>
            sympiniaque <hi rend="italic">Sab</hi> 15 lautis <hi rend="italic">scripsi:</hi> tauris P 18 ac ni <hi rend="italic">Sab:</hi> <lb/>
            agni P 21 administratibus <hi rend="italic">Stewechius</hi> 25 subli+mitas P <lb/>
            26 muscos <hi rend="italic">Salm:</hi> miscus P cnissas <hi rend="italic">Gel</hi> 27 diis <hi rend="italic">ex</hi> dis <hi rend="italic">corr P</hi> <lb/>
            29 rores <hi rend="italic">Balm:</hi> roris P rore <hi rend="italic">sic 800</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="264"/>
            ieceris atque instillaueris prunam? non nobis est sermo cum <lb/>
            hominibus rationis expertibus neque quibus non sit communis <lb/>
            wtellegentia.e ueritas, inest et uobis sapientia, inest sensus, <lb/>
            uerumque nos dicere apud uos ipsi interiore iudicio scitis. <lb/>
            sed quid facere possumus considerare nolentibus penitus res<lb n="5"/>
            ipsas secumque ipsos loqui? facitis enim quod fieri cernitis, <lb/>
            non quod fieri oportere confiditis: plurimum quia apud uos ualet <lb/>
            nullam habens consuetudo rationem quam rerum inspecta <lb/>
            natura ueritatis examinatione ponderata. quid est enim deo <lb/>
            cum uino, aut in eius materia uis qualis aut quanta est, quod <lb n="10"/>
            cum effusum fuerit, sublimitas eius augescat et honorata existimetur <lb/>
            auctoritas ? quid, inquam, deo cum uino est, Veneriis  <lb/>
            re proxima, neruos omnium debilitante uirtutum, <milestone n="149b" unit="altchapter"/> uerecundiae, <lb/>
            pudoris et castitatis inimica, quod in insanias et furores <lb/>
            mentes saepius praecipitauit excitas ipsosque illos deos maledictis<lb n="15"/>
            conpulit exauctorare dementibus ? itane istud non nefas <lb/>
            et plenum sacrilegii crimen est, honori dis hoc dare, quod si <lb/>
            tu id auidius sumpseris, quid facias nescias, quid loquaris <lb/>
            ignores, ad extremum temulenti, luxuriosi et perditi conuicium  <lb/>
            infamiamque merearis?</p></div><div n="31" subtype="section" type="textpart"><p>operae pretium est etiam uerba ipsa<lb n="20"/>
            depromere, quibus cum uinum datur uti ac supplicare consuetudo <lb/>
            est \'mactus hoc uino inferio esto\'. inferio), inquit Trebatius, <lb/>
            uerbum ea causa est additum eaque ratione profertur, <lb/>
            ne uinum omne omnino quod in cellis atque apothecis est <lb/>
            conditum, ex quibus illud quod effunditur promptum est, esse<lb n="25"/>
            sacrum incipiat et ex usibus eripiatur humanis. addito ergo <lb/>
            hoc uerbo solum erit quod inferetur sacrum nec religione <lb/>
            obligabitur ceterum. qualis ergo hic honor est, in quo imponitur <lb/>
            quasi lex deo, ne plus quaerat quam datum est? aut <lb/>
            cuius ipse est auiditatis deus, qui nisi uerbi fuerit praescriptione<lb n="30"/>
            summotus, cupiditatem suam protendat ulterius et

<note type="footnote"> 4 diceret <hi rend="italic">P corr</hi> 5 paenitus P 7 plurimum <hi rend="italic">scrigsi: primum <lb/>
            P</hi> nimirum <hi rend="italic">Gel</hi> apud <hi rend="italic">Sab, r:</hi> pud P plus ualet <hi rend="italic">Sab</hi> 9 naturat <lb/>
            <hi rend="italic">P corr</hi> 12 Veneri <hi rend="italic">lJrs</hi> 17 honori dis <hi rend="italic">scripsi:</hi> honorw P <lb/>
            honori <hi rend="italic">Sab</hi> honoris ergo <hi rend="italic">Hildebrandius</hi> . 18 id <hi rend="italic">del Gel</hi> . 19 hxoriosi <lb/>
            P 20 opere P praetiup P praecjum c\' 29 quae <lb/>
            erat <hi rend="italic">Sab</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="265"/>
            apothecis suis supplicem priuet? \'mactus hoc uino inferio esto\': <lb/>
            iniuria est ista, non honor. quid enim, si diuus amplius hoc <lb/>
            uolet neque erit contentus inlato? nonne insigniter dicendus <lb/>
            est laedi qui honorem accipere cum condicione cogetur? nam <lb/>
            si exceptione non addita sacrum necesse et fieri omne omnino <lb n="5"/>
            quod in cellis est uinum, manifestum est et deo contumeliam <lb/>
            flexi, cui modus constituatur inuito, <milestone n="150" unit="altpage"/> et uos ipsos in re sacra  <lb/>
            caerimoniarum officia uiolare, qui non tantum tribuitis uini <lb/>
            quantum deum uidetis sibi uelle praestari. \'maetus hoc uino <lb/>
            inferio esto\' quid est aliud quam dicere: tantum esto mactus <lb n="10"/>
            quantum uolo, tantum amplificatus quantum iubeo, tantum <lb/>
            honoris adsumito quantum te habere decerno et uerborum <lb/>
            circumscriptione definio? o deorum sublimitas praepotena., quam <lb/>
            uenerari, quam colere officiis officiis caerimonialibus debeas, <lb/>
            cui legem uenerator inponit, quam cum pactionibus adorat et <lb n="15"/>
            formulis, quae per unius formidinem uerbi ab inmodicis uini <lb/>
            cupiditatibus arceatur.</p></div><div n="32" subtype="section" type="textpart"><p>sed sit ut uultis honor in uino, sit in  <lb/>
            thure, immolatione et caedibus hostiarum irae numinum offensionesque <lb/>
            placentur. etiamne di sertis, coronis adficiuntur et <lb/>
             floribus ? etiamne aeris tinnitibus et quassationibus cymbalorum? <lb n="20"/>
            etiamne tympanis? etiamne symphoniis? quid? efficiunt crepitus <lb/>
            scabillorum, ut cum. eos audierint numina, honorifice <lb/>
            secum existiment actum et feruentes animos irarum obliuione <lb/>
            deponant? an numquid ut paruuli pusiones ab ineptis uagitibus <lb/>
            crepitaculis exterrentur auditis, eadem ratione et omnipotentia <lb n="25"/>
            numina tibiarum stridore mulcentur et ad numerum <lb/>
            cymbalorum mollita indignatione flaccescunt? quid sibi uoluat <lb/>
            excitationes illae quas canitis matutini conlatis ad tibiam <lb/>
            uocibus? obdormiscunt enim superi,- remeare ut ad uigilias <lb/>
             debeant. quid dormitiones illae <milestone n="150b" unit="altpage"/> quibus bene ut ualeant auspicabili  <lb n="30"/>
            salutatione mandatis? somni enim quiete soluuntur

<note type="footnote"> 1 suis <hi rend="italic">$ab:</hi> pi 1? 3 dicen4m» <hi rend="italic">Sab</hi> 4 est <hi rend="italic">Sdb:</hi> esse P <lb/>
            cogatur <hi rend="italic">ad</hi> 17 arcetur <hi rend="italic">Sab</hi> 18 vw P 19 etiam <hi rend="italic">Sab</hi> <lb/>
            dfa r Bar«tis P 20 cywda/orum P 21 tysipbanis <hi rend="italic">P covr r</hi>. <lb/>
            sypphonis <hi rend="italic">P corr</hi> quid efficiuut <hi rend="italic">wtlgo</hi> 24 depoaant <hi rend="italic">Bab:</hi> defwnnnt <lb/>
            P 30 domuitiones <hi rend="italic">Gel</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="266"/>
            occuparique ut hoc possint, lenes audiendae sunt neniae. lauatio, <lb/>
            inquit, deum matris est hodie. sordescunt enim diui et ad <lb/>
            sordes eluendas lauentibus aquis opus atque adiuncta aliqua <lb/>
            cineris frictione. louis epulum eras est. Iuppiter enim cenat <lb/>
            magnisque implendus est dapibus, iamdudum inedia gestiens<lb n="5"/>
            et anniuersaria interiectione ieiunus. † Aesculapii geritur celebraturque <lb/>
            uindemia. colunt enim dii uineas et ad suas usiones <lb/>
            contractis exprimunt uindemiatoribus uinum. lectisternium <lb/>
            Cereris erit Idibus proximis. habent enim dii lectos atque ut <lb/>
            stratis possint mollioribus incubare, puluinorum tollitur atque <lb n="10"/>
            excitatur inpressio. Telluris natalis est. dii enim ex uteris <lb/>
            prodeunt et habent dies laetos quibus eis adscriptum est auram  <lb/>
            usurpare uitalem.</p></div><div n="33" subtype="section" type="textpart"><p>ludi uero, quos facitis, quibus Floralibus et <lb/>
            Megalensiis nomen est ceterique omnes alii quos esse sacros <lb/>
            uoluistis et religionum inter officia deputari quam rationem <lb n="15"/>
            habent, quam causam, ut institui condique debuerint et ex <lb/>
            numinum appellatione signari? honorantur, inquit, his dii et <lb/>
            si quas ab hominibus continent offensionum memorias inlatarum, <lb/>
            abiciunt, excludunt redduntque se nobis redintegrata familiaritate <lb/>
            fautores. et quae. causa est rursus, ut tranquilli, placidi <lb n="20"/>
            efficiantur et mites, ineptae si res fiant et ab hominibus otiosis  <lb/>
            multitudine <milestone n="151" unit="altchapter"/> spectante ludatur? ponit animos Iuppiter, <lb/>
            si Amphitryon fuerit actus pronuntiatusque Plautinus, aut si <lb/>
            Europa, si Leda, Ganymedes fuerit saltatus aut Danae, motum <lb/>
            conpescit irarum? tranquillior, lenior Mater Magna efficitur, <lb n="25"/>
            si Attidis conspexerit priscam refricari ab histrionibus fabulam? <lb/>
            obliterabit offensam Venus, si Adonis in habitu gestum agere <lb/>
            uiderit saltatoriis in motibus pantomimum? indignatio relanguescit <lb/>
            Alcidae, si tragoedia Sophoclis cui Trachiniae nomen

<note type="footnote"> 1 occuparique <hi rend="italic">Sab:</hi> occupatique P 3 aliqua <hi rend="italic">Urs:</hi> antiqua P <lb/>
            4 aepulum P 5 media <hi rend="italic">Sab</hi> 6 esculapii P 7 ad] ab <hi rend="italic">Sdb</hi> <lb/>
            suas usiones <hi rend="italic">Salm:</hi> suasionibus P 8 contracti <hi rend="italic">Sab</hi> 9 caereris <lb/>
            P 14 megalensis <hi rend="italic">P corr</hi> megalensibus <hi rend="italic">Sdb</hi> 15 inter <hi rend="italic">Sab, r:</hi> <lb/>
            iter P 18 illatarum <hi rend="italic">Urs:</hi> inlatas P 19 familiaritates <hi rend="italic">P corr</hi> <lb/>
            21 in#eptae P 22 ludantur <hi rend="italic">Zvrikius</hi> 23 anphytrion P Amphytrio <lb/>
            <hi rend="italic">Sab</hi> 27 obliterabit <hi rend="italic">Sab:</hi> obliterauit P 28 pantomimum <lb/>
            <hi rend="italic">Sab:</hi> pantomimus P relanguescet <hi rend="italic">Sab</hi> 29 sofoclis P traciniae <lb/>
            P trachine <hi rend="italic">Sab</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="267"/>
            est, Euripidis aut Hercules actitatur? existimatue tractari se <lb/>
            honorifice Flora, si suis in ludis flagitiosas conspexerit res agi <lb/>
            et migratum ab lupanaribus in theatra? itane istud non est <lb/>
            deorum inminuere dignitatem, dicare et consecrare turpissimas <lb/>
            res eis, quas censor animus respuat et quarum actores inhonestos <lb n="5"/>
            esse ius uestrum et inter capita conputari iudicauit infamia? <lb/>
            mimis nimirum dii gaudent, et illa uis praestans neque <lb/>
            ullis hominum comprehensa naturis libentissime commodat <lb/>
            audiendis his auris, quorum symplegmatibus plurimis intermixtos <lb/>
            se esse derisionis in materiam norunt: delectantur, ut <lb n="10"/>
            res est, stupidorum capitibus rasis, salapittarum sonitu atque <lb/>
            plausu, factis et dictis turpibus, fascinorum ingentium rubore. <lb/>
            iam uero si uiderint in femineas mollitudines eneruantes se <lb/>
            uiros, uociferari hos frustra, sine causa alios cursitare, amicitiarum <lb/>
            fide salua contundere se alios et crudis mutilare de <lb n="15"/>
            caestibus, certare hos spiritu, buccas uento distendere uocibusque <lb/>
            inmanibus concrepare: manus ad caelum <milestone n="151b" unit="altpage"/> tollunt, rebus  <lb/>
            admirabilibus moti prosiliunt, exclamant, in gratiam cum <lb/>
            hominibus redeunt. haec si diis immortalibus obliuionem adferunt <lb/>
            simultatum, si ex comoediis, Atellanis, mimis ducunt . <lb n="20"/>
            laetissimas uoluptates, quid moramini, quid cessatis, quin et <lb/>
            ipsos dicatis deos ludere lasciuire saltare, obscenas conpingere <lb/>
            cantiones et clunibus fluctuare crispatis? quid enim differt aut <lb/>
            interest, faciantne haec ipsi an ab aliis fieri in amoribus atque <lb/>
            in deliciis ducant?</p></div><div n="34" subtype="section" type="textpart"><p>unde isritur fluxit uel ex quibus enata est  <lb n="25"/>
            causis opinionum haec prauitas ? ex eo scilicet maxime, quod <lb/>
            nequeuntes homines quidnam sit deus scire, quidnam sit uis <lb/>
            eius, natura substantia qualitas, utrumne habeat formam - an

<note type="footnote"> 1 <hi rend="italic">Euripidis Sab:</hi> enripides P actitetur <hi rend="italic">Oel</hi> existimatae <lb/>
            <hi rend="italic">Meursius:</hi> existimatur P eiistimabit <hi rend="italic">Heraldus</hi> 4 consecare <hi rend="italic">P corr</hi> <lb/>
            6 iadicanit <hi rend="italic">Sab, r:</hi> iudauit P 9 auras c symplegmatibus <hi rend="italic">Sab:</hi> <lb/>
            implegmatibus P simplegmatibaa <hi rend="italic">r in mg</hi> R 11 salpictanum <lb/>
            <hi rend="italic">Sdb salpictarum Gel</hi> salpittarum r 12 robore <hi rend="italic">P corr</hi> &amp; 14 hos <lb/>
            <hi rend="italic">Sdb:</hi> hoc P causa] culpa <hi rend="italic">Sab</hi> 15 fide <hi rend="italic">Sab, r:</hi> fides P <lb/>
            de] se <hi rend="italic">800</hi> in <hi rend="italic">err</hi> 16 cestibus P aocibasqae <hi rend="italic">Zinkim:</hi> notisque <lb/>
            P caaatisqae <hi rend="italic">Salm</hi> 17 maoibus <hi rend="italic">BaJJ</hi> manibus <hi rend="italic">Sahn</hi> concrepare <lb/>
            <hi rend="italic">Bob:</hi> concremare P 20 attellanis <hi rend="italic">r</hi> 23 differt <hi rend="italic">.Sdb:</hi> <lb/>
            defert P difert c\' 26 seilicet <hi rend="italic">P corr</hi> 28 qualis <hi rend="italic">P corr</hi> qualis <hi rend="italic">Sahn</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="268"/>
            nulla sit corporis circumscriptione finitus, agat aliquid an non <lb/>
            agat, uigiletne perpetuo an aliquando soluatur in somnos, <lb/>
            currat sedeat ambulet an ab huiusmodi motibus et cessatione <lb/>
            sit liber haec omnia ut dixi nequeuntes scire neque natione <lb/>
            aliqua peruidere in eas sunt opinationes lapsi, ut deos ex se<lb n="5"/>
            fingerent et qualis sibi natura est et illis talem darent actionum, <lb/>
            sensuum uoluntatumque naturam. quodsi animal cernerent <lb/>
            nullius esse se pretii nec inter formiculam plurimum <lb/>
            seseque esse discriminis, profecto desinerent arbitrari quicquam <lb/>
            ae habere commune cum superis et intra suos fines humilitatis<lb n="10"/>
            suae modestiam continerent. nunc uero quia cernunt ora oeulos  <lb/>
            capita buccas <milestone n="152" unit="altchapter"/> auriculas nasos ceterasque se alias membrorum <lb/>
            genere ac uiscerum portiones, et deos existimant eadem <lb/>
            ratione formatos habitumque illos suum compagine in corporea <lb/>
            continere: et quia gaudere laeta re maestosque se fieri tristioribus <lb n="15"/>
            conspiciunt causis, arbitrantur et numina ex rebus hilarioribus <lb/>
            gaudere et ex minus laetis animorum contractione conduci <lb/>
            : adfici se ludis, patent et caelitum mentes ludorum delectatione <lb/>
            mulceri: et quia illis se uolup est lauacrorum rafouere. <lb/>
            nere caldoribus, et superis ducunt laustionum esse munditias<lb n="20"/>
            gratas: uindemiamus nos homines, et deos rentur et credunt <lb/>
            suas ducere atque agitare uindemias: dies nobis natalicii sunt, <lb/>
            et potentias caelites dies autumant habere natales. quodsi <lb/>
            possent adacribere ualetudines, aegritudines et corporales diis <lb/>
            morbos, non dubitarent eos lienosos, lippulos atque enterocelicos <lb n="25"/>
            dicere, eo quod ipsi et lienosi et lippi sunt saepe et ingentium  <lb/>
            herniarum magnitudine ponderosi.</p></div><div n="35" subtype="section" type="textpart"><p>age nunc summatim, quo- <lb/>
            Diam sermo prolatus est et perductus in haec loca, singularum <lb/>
            partium oppositionibus comparemus, utrumne uos melius rebus <lb/>
            de superis sentiatis an potius nos multo et honoratius

<note type="footnote"> 3 an. P cessione fkib <hi rend="italic">4 liber. haeo mdgo</hi> 7 sensuum <lb/>
            <hi rend="italic">scrijm: rerum P</hi> 8 praetii P <hi rend="italic">13 gerere Sab: genere P</hi> <lb/>
            15 laeta re Mewreim: laetari P mestotque <hi rend="italic">P</hi> 18 affici M <lb/>
            <hi rend="italic">Sab:</hi> adficisse P adfedsse c\' 19 nelap. (uelupe <hi rend="italic">scriptum fuisge</hi> appar <lb/>
            <hi rend="italic">rflt) P</hi> uoluptae <hi rend="italic">cl, vulgo</hi> labacoram P (b <hi rend="italic">in</hi> u <hi rend="italic">corr</hi> 4t) 21 uindeamiamus<lb/>
             P 23 autmant <hi rend="italic">P corr o</hi> 25 enterocelioos <hi rend="italic">Gel:</hi> interocaelicos<lb/>
             P enterocaelicos <hi rend="italic">Sab</hi> 27 herniarum <hi rend="italic">Sab:</hi> gruenearum P <lb/>
            <hi rend="italic">capita 35</hi>. 36. 37 <hi rend="italic">Orellvus in ifnem libri reiecit</hi> 28 e* P siagularum<lb/>
             <hi rend="italic">OrelZius:</hi> singulorum <hi rend="italic">P</hi> 29 parium <hi rend="italic">Heraldm</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="269"/>
            opinemur et rectius quodque rei diuinae suam praestet atque attribuat <lb/>
            dignitatem. ac primum uos deos, quos in rerum natura <lb/>
            uel arbitramini esse uel creditis quorumque in templis omnibus <lb/>
            simulacra constituistis et formas, profitemini esse natos et ex <lb/>
            masculorum feminarumque seminibus conuentionum progenitos  <lb n="5"/>
            lege. at uero nos contra, si modo dii certi sunt <milestone n="152b" unit="altchapter"/> habentque <lb/>
            huius nominis auctoritatem potentiam dignitatem, aut in., <lb/>
            genitos esse censemus - hoc enim religiosum est credere – <lb/>
            aut si habent natiuitatis exordium, dei summi est scire, quibus <lb/>
            eos rationibus fecerit aut saecula quanta sint, ex quo eis <lb n="10"/>
            adtribuit perpetuitatem sui numinis inchoare. uos habere sexus <lb/>
            deos aliosque ex his mares, feminini generis alios esse censetis: <lb/>
            nos potentias caelites discretas esse sexibus abnegamus, quoniam <lb/>
            discrimen huiusmodi terrenis animantibus datum est <lb/>
             quas coire, quas generare auctor uoluit rerum substituendis <lb n="15"/>
            per libidinem prolibus.. nos hominum similitudinem gerere et <lb/>
            mortalium uultibus existimatis esse formatos: nos effigies remur <lb/>
            submotas esse ab his longe, quoniam forma mortalis est corporis, <lb/>
            et si forte est ulla, comprehendere neminem posse <lb/>
            indubitabili adseneratione iuramus. a uobis artificia singuli <lb n="20"/>
            opificum more habere perhibentur: ridemus, cum audimus nos <lb/>
            ista, quoniam diis artes necessarias ducimus arbitramurque non <lb/>
            esse et eas constat et liquidum est paupertatis ad subsidium <lb/>
            conparatas.</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>