<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1:7.26-7.27</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1:7.26-7.27</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1"><div n="7" subtype="book" type="textpart"><div n="26" subtype="section" type="textpart"><p>sequitur, ut de thure deque mero <lb/>
            aliquid sine ulla . nimietate dicamus. copulata enim et mixta <lb/>
            sunt caerimoniarum et haec genera cultumque adhibentur in <lb n="20"/>
            plurimum. ac primum illud a uobis isto ipso quaerimus percontamurque <lb/>
            de thure, unde aut quo tempore nosse illud aut <lb/>
            scire potueritis, ut merito existimetis aut esse diis dandum aut <lb/>
            eorum acceptissimum uoluntati. nouella enim propemodum res <lb/>
            est neque annorum inexplicabilis series, ex quo eius notitia <lb n="25"/>
            profluxit in has partes et delubris meruit interesse diuinis.

<note type="footnote"> 1 Btomacomm P 3 semicoacta <hi rend="italic">P corr</hi> modo et <hi rend="italic">Gel</hi> <lb/>
            4 prosicias <hi rend="italic">Turnebus, Urs:</hi> praeaicias P 5 gratiae <hi rend="italic">Sab</hi> ducedinis <lb/>
            <hi rend="italic">P corr r</hi> 8 cauda <hi rend="italic">Sab:</hi> cada <hi rend="italic">P</hi> cauda <hi rend="italic">postea</hi> coda <hi rend="italic">r</hi> hirae <lb/>
            <hi rend="italic">Meursius:</hi> irae P omenque <hi rend="italic">Meursius:</hi> nomenquae P nomenque <hi rend="italic">Sab</hi> <lb/>
            omentum <hi rend="italic">Gel</hi> 9 magmentorum <hi rend="italic">Urs</hi> adiiciatur <hi rend="italic">Sab</hi> causin <lb/>
            ? 11 haec] ac <hi rend="italic">Urs</hi> 13 palati <hi rend="italic">Salm:</hi> palatia P palatis <hi rend="italic">SaJJ</hi> <lb/>
            admoneant <hi rend="italic">Sab</hi> otium P plenae fI, <hi rend="italic">uulgo</hi> ad <hi rend="italic">addidi</hi> <lb/>
            adpetitu c\' appetitu <hi rend="italic">uulgo</hi> 18 taenias <hi rend="italic">Scaliger, Urs</hi> reddier <lb/>
            penitas <hi rend="italic">Zinkius:</hi> redemptaft P penitas <hi rend="italic">Gel</hi> 20 fiunt <hi rend="italic">Sab</hi> cultumque <lb/>
            <hi rend="italic">Sab:</hi> cultuque P 23 potueritis <hi rend="italic">Urs:</hi> poteritis P . 26 smeruit <lb/>
            <hi rend="italic">P corr</hi> </note>

<note type="footnote"> 17* </note> <lb/>
             
<pb n="260"/>
            nam neque temporibus , quemadmodum creditur et perhibetur, <lb/>
            heroicis quidnam esset thus scitum est, scriptoribus ut comprobatur <lb/>
            a priscis, quorum in libris posita nulla eius mentio <lb/>
            reperitur, neque genetrix et mater superstitionis Etruria opinionem <lb/>
            eius nouit aut famam, sacellorum ut indicant ritus, neque<lb n="5"/>
            quadringentis annis quibus Albana res uiguit in usum <lb/>
            cuiquam uenit, sacra cum res fieret, neque ipse Romulus aut <lb/>
            religionibus artifex in comminiscendis Numa. aut esse sciuit <lb/>
            aut nasci, ut pium far monstrat, quo peragi mos fuit sacrificiorum  <lb/>
            sollemnium munia. unde igitur coepta est <milestone n="148" unit="altchapter"/> usurpatio<lb n="10"/>
            eius adsumi, aut in antiquam et ueterem consuetudinem quaenam <lb/>
            inruit nouitas, ut quod tempestatibus tantis necessarium <lb/>
            non fuit locum sumeret in caerimoniis primum? nam si sine <lb/>
            thure religionis officium claudicat necessariaque uis eius est <lb/>
            quae propitios faciat mitesque hominibus caelites, peccatum <lb n="15"/>
            est ab antiquis, quinimmo piaculis plena uita omnis illorum <lb/>
            fuit, qui quod maxime conueniens deorum fuerat uoluptati <lb/>
            per incuriam neclexere libare. sin autem temporibus priscis <lb/>
            neque homines neque dii huius thuris expetiuere materiam, <lb/>
            conprobatur et hodie frustra illud inaniterque praestari, quod <lb n="20"/>
            neque antiquitas necessarium - credidit et sine ullis nouitas  <lb/>
            rationibus appetiuit.</p></div><div n="27" subtype="section" type="textpart"><p>denique ut illam semper regulam definitionemque <lb/>
            teneamus, qua demonstratum et fixum est, quicquid <lb/>
            fiat ab homine, habere oportere suas causas, et in ista quoque <lb/>
            retinebimus parte, ut requiramus ex uobis quae sit causa, quae <lb n="25"/>
            ratio, ut ante ipsa numinum signa thura iniciantur altaribus <lb/>
            et ex eorum incendio familiaria fieri existimentur et mitia. <lb/>
            quid ex huiusmodi facto adquiritur his rei aut eorum ad animos <lb/>
            quid aocedit, ut merito iudicemus recte ista dependi et <lb/>
            non frustra atque inaniter concremari? ut enim uos debetis <lb n="30"/>
            ostendere, cur thura diis detis, sic et deos sequitur ut debeatis <lb/>
            expromere habere aliquam causam, cur ea non respuant,

<note type="footnote"> 41 etroriae P corr 5 sacrorum ? 12 antisP <hi rend="italic">corr</hi> 13 si sise <lb/>
            <hi rend="italic">Sdb:</hi> sine P 14 thurae P corr 19 eipetiaere Gel : expedi∗nere- <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> 29 accidit <hi rend="italic">Sab</hi> 30 debetis <hi rend="italic">Sab:</hi> debeatis P </note><lb/>
            
<pb n="261"/>
             
            quinimmo cur ea tam † familiariter concupiscant honoramus, inquiet <lb/>
            aliquis fortasse, his deos. sed nos non uestrum, sed numinum <lb/>
            requirimus sensum, nec quid fiat a uobis, sed pendatur <milestone n="14sb" unit="altpage"/> ab  <lb/>
            his quanti quod in praemium datur fauoris interrogamus. sed <lb/>
            tamen, o pietas! quantus iste est honor aut qualis, qui ex <lb n="5"/>
            ignis odore conficitur et resina ex arboris conparatur? nam ne <lb/>
            forte ignoretis, quid aut unde sit thus istud: uiscum est ex <lb/>
            corticibus * profluens ita ut ex amygdalo, ceraso resina lacrimabili <lb/>
            destillatione coalescens. hocine ergo superas honorat <lb/>
            et auctificat dignitates, aut offensa si aliquando contracta est, <lb n="10"/>
            thuris uapore dissoluitur et temperata indignatione sopitur? <lb/>
            quid ergo cessatis cuiuslibet arboris uiscum sine ulla passim <lb/>
            differitate comburere? nam si honorantur hoc numina nec indigne <lb/>
            sustinent Panchaicas sibi ardere resinulas, quid interest, <lb/>
            unde fumus altaribus conficiatur in sanctis uel ex uisci quo <lb n="15"/>
            genere nubes suffitionis exaestuent? an numquid aliquis dicet! 
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>