<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1:7.22-7.23</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1:7.22-7.23</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1"><div n="7" subtype="book" type="textpart"><div n="22" subtype="section" type="textpart"><p>ergo si haec cassa sunt  <lb/>
            nec rationis alicuius habentia firmitatem, sacrificiorum et ipsa <lb n="5"/>
            inanis est ratio. etenim qui potis est habere idoneam: id quod <lb/>
            sequitur causam, cum ipsum illud primum, a quo defluit secundum, <lb/>
            inanissimum esse reperiatur et uacuum et, nulla soliditate <lb/>
            firmatum? Telluri, inquiunt, matri scrofa inciens immolatur <lb/>
            et feta, at Mineruae uirgini uirgo caeditur uitula, nullis <lb n="10"/>
            umquam stimulis nullius operis excitata ad conatus. atquin <lb/>
            nos arbitramur nec uirginem uirgini oportuisse mactari, ne <lb/>
            uirginitas uiolaretur in pecude, qua dea plurimum pollet, nec <lb/>
            Telluri grauidas atque fetas ob honorem fecunditatis ipsius, <lb/>
            quam cuncti expetimus et optamus inextinguibili semper <lb n="15"/>
            † fecunditate procedere. nam si, quia uirgo Tritonia est, idcirco <lb/>
            ei conuenit uirgines hostias immolari, et quod Tellus est mater, <lb/>
            consimiliter grauidis accipienda est scrofis, ergo et musicis <lb/>
            Apollo, quod musicus, et quod medicus Aesculapius, medicis,. <lb/>
            et quod faber Vulcanus est, fabris, et quod Mercurius eloquens, <lb n="20"/>
            eloquentibus debet disertissimisque mactari. quodsi dicere istud <lb/>
            insanum est aut ut mediocriter pronuntiem brutum, multo <lb/>
            illud maioris amentiae est, fetas iugulare Telluri, quod sit <lb/>
            fetibus grauior, Mineruae castas et uirgines, quia sit <milestone n="145b" unit="altpage"/> pura,  <lb/>
            uirginitatis intactae.</p></div><div n="23" subtype="section" type="textpart"><p>nam quod dici a uobis accipimus, esse  <lb n="25"/>
            quosdam ex diis bonos, alios autem malos et ad nocendi libidinem <lb/>
            promptiores, illisque ut prosint, his. uero ne noceant <lb/>
            sacrorum sollemnia ministrari, quanam istud ratione dicatur,

<note type="footnote"> 1 desineret <hi rend="italic">Gel:</hi> desideret P iura] iu <hi rend="italic">P corr c</hi> ut <hi rend="italic">Sab:</hi> ut <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            zelotipi <hi rend="italic">P</hi> 2 communicare <hi rend="italic">Sab:</hi> concumunicare <hi rend="italic">P</hi> 4 aliorum <lb/>
            <hi rend="italic">Meursius:</hi> aliarum <hi rend="italic">P</hi> 6 ratio <hi rend="italic">Sab:</hi> datio <hi rend="italic">P</hi> pote <hi rend="italic">Sab</hi> <lb/>
            7 <hi rend="italic">secundum P</hi> 9 inciens <hi rend="italic">Urs:</hi> ingens <hi rend="italic">P</hi> 10 et <hi rend="italic">om Sab</hi> <lb/>
            ut foetae <hi rend="italic">Meuraim</hi> 11 nullus <hi rend="italic">P corr</hi> excitata ad <hi rend="italic">scripsi:</hi> <lb/>
            excitata P eicita ad <hi rend="italic">Oehlerus</hi> conatu <hi rend="italic">Sab</hi> 15 quoniam <hi rend="italic">Urs</hi> <lb/>
            16 fecunditate] <hi rend="italic">Arnobium</hi> fertilitate <hi rend="italic">uel</hi> ubertate <hi rend="italic">uel</hi> uirtute <hi rend="italic">scripsisse<lb/>
             Zinkius suspicatur</hi> 19 aescolapius PI 21 dissertissimisque <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            23 telluri. P 24 grauior] grauida ? _28 quamnam <hi rend="italic">P corr</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="256"/>
            intellegere confitemur nos non posse. nam deos benignissimos <lb/>
            dicere lenesque habere naturas, et sanctum et religiosum et <lb/>
            uerum est, malos autem et laeuos, nequaquam sumendum est <lb/>
            auribus, ideo quoniam diuina illa uis ab nocendi procul est <lb/>
            dimota et disiuncta natura. quicquid autem potis est causam <lb n="5"/>
            calamitatis inferre, quid sit primum uidendum est et ab dei <lb/>
            nomine longissima debet differitate seponi. itaque ut uobis <lb/>
            . commodemus adsensum, dextrarum sinistrarumque rerum deos <lb/>
            esse fautores, ulla nec sic ratio est, cur alios alliciatis ad <lb/>
            prospera, alios uero ne noceant sacrificiis conmulceatis et praemiis:<lb n="10"/>
            primum quod di boni male non queunt facere, etiam si <lb/>
            nullo fuerint honore mactati; quicquid enim mite est placidumque <lb/>
            natura, ab nocendi procul est usu et cogitatione discretum: <lb/>
            malus uero conprimere suam ferociam nescit, quamuis <lb/>
            gregibus mille et mille alliciatur altaribus. neque enim in<lb n="15"/>
            dulcedinem uertere amaritudo se potest aut ariditas? in umorem, <lb/>
            calor ignis in frigora aut quod rei cuicumque contrarium <lb/>
            est id quod sibi contrarium est in suam sumere atque inmutare <lb/>
            naturam. ut si manu uiperam mulceas, uenenato blandiaris <lb/>
            aut scorpio, petat illa te morsu, hic contactus aculeum <lb/>
            figat, nihilque illa prosit auso, <milestone n="146" unit="altchapter"/> cum ad nocendum res <lb n="20"/>
            ambae non stimulis exagitentur irarum sed quadam proprietate <lb/>
            naturae: ita nihil prodest promereri uelle per hostias deos <lb/>
            laeuos, cum siue illud feceris siue contra non feceris agant <lb/>
            secundum suam naturam et ad ea quae facturi sunt ingenitis <lb n="25"/>
            legibus et quadam necessitate ducantur. quid quod isto modo <lb/>
            utrique dii desinunt esse suis in uiribus et suis in qualitatibus <lb/>
            permanere. nam si bonis ut prosint res diuina conficitur, malis <lb/>
            autem ne noceant isdem rationibus supplicatur, sequitur ut <lb/>
            intellegi debeat, nihil dexteros profuturos nulla si acceperint <lb n="30"/>
            munera fierique ex hoc malos, malos autem si acceperint

<note type="footnote"><hi rend="italic">1 nos add c, om Sab 3 leuos P 5 pote Sab 11 dii ex</hi><lb/>
            di <hi rend="italic">corr P</hi> 16 humorem c 17 ∗∗∗∗∗∗∗∗∗∗∗calor <hi rend="italic">P</hi> 20 contactus <lb/>
            <hi rend="italic">in</hi> contractus <hi rend="italic">corr P</hi> contractus <hi rend="italic">Sab</hi> contactus <hi rend="italic">Oel</hi> 22 exagi- <lb/>
            <hi rend="italic">tantur Sab 25 secundum add Klwsmannus ad quae Heumannus</hi> <lb/>
            facturi <hi rend="italic">Klussmannus:</hi> facti <hi rend="italic">P</hi> 28 malis] aliis <hi rend="italic">Sab</hi> 29 hisdem P </note> <lb/>
             
<pb n="257"/>
            nocehdi posituros mentem fierique et hoc bonos: atque ita perducitur <lb/>
            res eo ut neque hi dexteri neqUe illi sint laeui aut, <lb/>
            quod fieri non potest, utrique ipsi sint dexteri et utrique iterum <lb/>
            laeui.</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>