<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1:7.2-7.3</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1:7.2-7.3</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1"><div n="7" subtype="book" type="textpart"><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>qui sunt, inquitis, di ueri? ut <milestone n="135" unit="altpage"/> communi  <lb/>
            uobis et simplici respondeamus uerbo, non scimus. quos <lb/>
            enim uidimus numquam, qui sint scire quemadmodum possumus?<lb n="15"/>
            ex uobis audire consueuimus deos esse quam plurimos <lb/>
            et numinum in serie conputari: qui si sunt, ut dicitis, uspiam <lb/>
            uerique, ut Terentius credit, eos esse consequitur sui consimiles <lb/>
            nominis, id est tales quales eos uniuersi debere esse concipimus <lb/>
            et nominis huius appellatione dicendos, quinimmo ut <lb/>
            breuiter finiam, qualis dominus rerum est atque omnipotens <lb n="20"/>
            ipse, quem dicere nos omnes deum scimus atque intellegimus <lb/>
            uerum, cum ad eius nominis accessimus mentionem. deus enim <lb/>
            ab altero in eo quo deus est nulla in re differt, nec quod unum

<note type="footnote"> 6 uel vel <hi rend="italic">P</hi> 9 uerior <hi rend="italic">om Sab</hi> scaeuus <hi rend="italic">Heraldus,</hi> caeuus P <lb/>
            saeuus <hi rend="italic">Sab</hi> 11 cedat P 13 diisiugati <hi rend="italic">P corr</hi> dii (ii <hi rend="italic">ex</hi> i <lb/>
            <hi rend="italic">corr) P</hi> 17 numinum <hi rend="italic">SaJJ:</hi> nominum <hi rend="italic">P</hi> 19 concipimus <hi rend="italic">Bigaltim: <lb/>
            </hi> conspicimus P 24 quo] quod <hi rend="italic">Sab</hi></note> <lb/>
             
<pb n="239"/>
            est genere, suis esse in partibus minus aut plus potest qualitatis <lb/>
            propriae uniformitate seruata. quod cum dubium non sit, <lb/>
            sequitur ut geniti numquam perpetuique ut debeant esse, extrinsecus <lb/>
            adpetentes nihil nec carpentes aliquas terrenae ex <lb/>
            materiae opibus uoluptates.</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p>ergo si haec ita sunt, primum illud  <lb n="5"/>
            a uobis expetimus noscere, quae sit causa, quae ratio, sacrificia <lb/>
            ut ista faciatis, quid deinde ex hoc lucri ad deos ipsos <lb/>
            perueniat atque in eorum commoditates subsidat. quicquid enim <lb/>
            geritur, debet habere causam sui neque ita esse ab ratione <lb/>
            seiunctum, ut in operibus geratur cassis et in uacuis ludat <lb n="10"/>
            inanitatis erroribus. numquid forte dii caelestes aluntur his <lb/>
            sacris et ad eorum conpaginem retinendam nonnullius opus <lb/>
            est suffectione materiae ? et quis ita est hominum deus prorsus <lb/>
            qui sit ignorans, ut eos <milestone n="135b" unit="altpage"/> existimet contineri alicuius alimonii  <lb/>
             genere et cibi esse munus quod eos faciat uiuere et <lb n="15"/>
            inmensam in perpetuitatem durare? quicquid enim causis et <lb/>
            rebus fulcitur extraneis, necesse est esse mortale et habere ad <lb/>
            periculum uiam pronam, ubi aliquid coeperit deesse quo uiuitur. <lb/>
            tum ∗∗ quod ex his rebus quae admouentur altaribus nihil <lb/>
            uidemus accedere atque ad numinum substantias peruenire. <lb n="20"/>
            aut enim tus datur et liquefactum carbonibus disperit, aut <lb/>
            animalis est hostia et ab canibus abligurritur sanguis, aut si <lb/>
            aliquod uiscus aris fuerit traditum, ratione ardescit pari et <lb/>
            dissolutum in cinerem labitur. nisi forte hostiarum deus animas <lb/>
            deuorat aut ex aris ardentibus nidorem consectatur et <lb n="25"/>
            fumos, pasciturque de cnisis, quas euomunt ardentia uiscera <lb/>
            adhuc uda de sanguine et prioribus umecta de sucis. sed si <lb/>
            deus ut dicitur nullius est corporis omnique est incontiguus <lb/>
            tactu, qui fieri potis est, ut corporalibus rebus nutriatur incorporeum, <lb/>
            quod mortale est ut inmortale sustineat subdatque

<note type="footnote"> 4 terrenae <hi rend="italic">Urs:</hi> terrenas P 6 eacrificia <hi rend="italic">Urs:</hi> sacrificii P <lb/>
            8 commoditates <hi rend="italic">Stewechius :</hi> commoditate P subsideat <hi rend="italic">Sab</hi> <lb/>
            10 geratur <hi rend="italic">scripsi:</hi> feratur P teratur <hi rend="italic">HUdebrandius</hi> 16 inmensam in <lb/>
            perpetoitatem <hi rend="italic">scripsi:</hi> inmensa in perpetnitate P 19 <hi rend="italic">lacunam sig-</hi> <lb/>
            naui 21 thns P 26 fumus <hi rend="italic">P corr c</hi> 27 nda <hi rend="italic">Gel</hi> <lb/>
            (huda <hi rend="italic">800 in err):</hi> suda P prioribus] crnoris <hi rend="italic">Mewrsius</hi> propriis ? <lb/>
            28 incontingnns <hi rend="italic">P corr</hi> 29 potest <hi rend="italic">Sab</hi>, </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="240"/>
            salutem rei quam contingere nequeat et motus subministrare <lb/>
            uitalis? cessat ergo ut apparet sacrorum haec ratio, neque <lb/>
            dici a quopiam potis est ea causa sacrificia celebrari, quod  <lb/>
            alantur his numina et eorum sustineantur e pastu.</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>