<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1:7.15-7.21</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1:7.15-7.21</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1"><div n="7" subtype="book" type="textpart"><div n="15" subtype="section" type="textpart"><p>quid ergo, inquiet aliquis, honorem  <lb/>
            diis dandum nullum esse omnino censetis? si deos nobis proponitis <lb/>
             tales, quales, si sunt, debent esse, quosque dicere nos <lb n="5"/>
            omnes in istius nominis praedicatione sentimus: quemadmodum <lb/>
            possumus honorem his non habere uel maximum, cum etiam <lb/>
            homines colere potentioribus <milestone n="141b" unit="altpage"/> acceperimus imperiis, cuiuscumque  <lb/>
            ordinis fuerint, cuiuscumque fortunae? quisnam iste est <lb/>
             maximus? officiosior multo quam habetur a uobis et potentiore. <lb n="10"/>
            in genere constitutus. dicite, inquitis, quae sit opinio de dis <lb/>
            digna, recta et honesta nec turpitudinis alicuius deformitate <lb/>
            culpabilis. primum ut neque illos credas quicquam hominis habere <lb/>
            consimile nec quicquam expectare quod sit ab se foris atque extrinsecus <lb/>
            ueniens, tunc quod saepius dictum est, non ardescere <lb n="15"/>
            irarum flammis, non gestire corporea uoluptate, non exambiri <lb/>
            ut prosint praemiis, non ut noceant proritari, benignitatem et <lb/>
            gratiam non habere uenalem, non gaudere honore conlato, non <lb/>
            indignari et adfici non dato, sed quod rei diuinae est proprium, <lb/>
             sua se ui nosse nec se alienis adulationibus aestimare. et <lb n="20"/>
            tamen, ut uideamus istud quod dicitur quale sit, quod est <lb/>
            istud honoris genus, ueruecem arietem taurum dei sub ore <lb/>
            conectere conspectuque in eius occidere? quod est honoris <lb/>
            genus, deum inuitare ad sanguinem, quem cum canibus <lb/>
            uideas eum sumere atque habere communem? quod est honoris <lb n="25"/>
            genus, lignorum structibus incensis caelum fumo subtexere et <lb/>
            effigies numinum nigrore offuscare ferali? quod si ea quae fiunt <lb/>
            propria ui pendere, non ante sumptis placet opinionibus aestimari, <lb/>
            arae istae quas dicitis altariaque haec pulchra infelicissimi <lb/>
             animalium generis ustrinae, rogi sunt et busticeta in

<note type="footnote"> 2 <hi rend="italic">sq</hi>. homo ... numinis <hi rend="italic">om Scib</hi> 4 damdum <hi rend="italic">P corr</hi> 8 inperiis <lb/>
            P 11 diis <hi rend="italic">Salm:</hi> his P 12 primum digna <hi rend="italic">P:</hi> primum <lb/>
            <hi rend="italic">cum Salm transposui ante</hi> ut neque (13) primum digna... <lb/>
            alicuius <hi rend="italic">om Sab</hi> 17 praemiis, non <hi rend="italic">scripsi:</hi> non praemiis <hi rend="italic">P</hi> ut] <lb/>
            ne <hi rend="italic">Canterus</hi> 22 uerbecem P <hi rend="italic">corr</hi> 23 conectere] conuertere <lb/>
            <hi rend="italic">Meursius</hi> coronis conectere ? 26 struibus <hi rend="italic">Sab</hi> struicibus <hi rend="italic">Meursius<lb/>
             </hi> 28 aestimare <hi rend="italic">Sab</hi> 30 busticeta (bus <hi rend="italic">in ras cl) P</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="250"/>
            opus structa foedissimum atque in sedem fabricate fetorum. 
</p></div><div n="16" subtype="section" type="textpart"><p><lb/>
            quid dicitis, o isti? ergone ille putor qui ex coriis tollitur  <lb/>
            atque expirat ardentibus, <milestone n="142" unit="altchapter"/> qui ex ossibus, qui ex saetis, ex <lb/>
            agnorum lanitiis gallinarumque de plumis, dei munus et honor <lb/>
            est, mactanturque hoc illi quorum. templa . cum adire disponitis,<lb n="5"/>
            ab omni uos labe puros, lautos castissimosque praestatis? <lb/>
            et quid esse his potest coinquinatius fetidius spurcius, quam <lb/>
            si ita facti sunt sensus sui natura, ut in amoribus habeant <lb/>
            tam saeua sintque illis in uoluptate putores, quos neque ipsi <lb/>
            sacrificantes ferre nec ingenuae sustinere tractos ualeant per <lb n="10"/>
            spiritum nares? quodsi animantium cruore honorari et adfici <lb/>
            superorum animos existimatis, cur non eis et mulos et elephantos <lb/>
            mactatis et asinos ? cur non et canes, ursos et uulpes, <lb/>
            camelos et belbas et leones? et quoniam uolucres hostiarum <lb/>
            quoque in numeris ponitis, cur non uulturios aquilas ciconias <lb n="15"/>
            inmussilos buteones coruos accipitres noctuas cumque illis <lb/>
            salamandras natrices uiperas solifugas? nempe subest et his <lb/>
            sanguis et consimili ratione uitali agitantur spiritu. quid in <lb/>
            illis maioris est operis aut sollertiae in his minus, ut ista non <lb/>
            augeant, superorum illa amplificent dignitatem? quia rebus ex <lb n="20"/>
            his, inquit, deos par est honorare caelestes, quibus ipsi alimur, <lb/>
            sustentamur et uiuimus et quas nobis ad uictum sui numinis <lb/>
            tribuere benignitate dignati sunt. sed et cuminum nasturcium <lb/>
            rapa bulbos apium carduos radices cucurbitas rutam mentam <lb/>
            ocimum puleium porrumque sectiuum idem tribuere dii<lb n="25"/>
            uobis esseque in usibus uestris alim<foreign xml:lang="grc">ό</foreign>niarum in parte iusserunt. <lb/>
            quid ergo cessatis altaribus et haec dare rebusque his omnibus <lb/>
            conilam superspergere bubulam. et acrimonias intermiscere  <lb/>
            ceparum?</p></div><div n="17" subtype="section" type="textpart"><p>ecce, <milestone n="142b" unit="altpage"/> si uos canes — necesse est enim quaedam  <lb/>
            fingi, perspici ut liquidius res possint — si, inquam, canes et <lb n="30"/>
            asini, si motacillae cum his simul, si hirundines garrulae

<note type="footnote"> lfaetorumP <hi rend="italic">5 mactatarque Sab illi Salm:</hi> illis JP <lb/>
            6 <hi rend="italic">castissimosqxiae P</hi> 7 <hi rend="italic">fetidias Mewsius:</hi> infelicias <hi rend="italic">P</hi> ..12 elefantos <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> 14 camellos <hi rend="italic">P</hi> et camelos <hi rend="italic">Sab</hi> belbaa <hi rend="italic">Salmi</hi> beloas <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> &lt;16 immussuloB <hi rend="italic">Sab</hi> buteones <hi rend="italic">P</hi> . 17 solipangas <hi rend="italic">Urs</hi> <lb/>
            solipagas <hi rend="italic">Stewechius</hi> 23 euminum.. <hi rend="italic">P</hi> .28 conilam <hi rend="italic">Hildebrandius:<lb/>
             </hi> coli. na <hi rend="italic">P</hi> cunilam <hi rend="italic">Gel</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="251"/>
            pariterque cum his porci sensu aliquo humanitatis accepto deos <lb/>
            putarent atque existimarent uos esse sacraque uobis intenderent <lb/>
            honoris ergo facere, non ex materiis aliis aliisque de rebus sed <lb/>
            quibus ali moris est illis et naturali et petitione fulciri: audire <lb/>
             uobis exposcimus, utrumne hunc honorem an contumeliam <lb n="5"/>
            potius esse iudicaretis amplissimam, cum hirundines uobis <lb/>
            muscas, motacillae caederent consecrarentque formiculas, cum <lb/>
            altaribus uestris darent asini faenum paleasque libarent, cum <lb/>
            inponerent canes ossa et humani stercoris proluuiem oncremarent, <lb/>
             cum ad Ultimum porculi caenum uobis profunderent <lb n="10"/>
            ex uolutabris horrentibus, lutosis et uoraginibus sumptum? ita <lb/>
            ergo non despui uestras inflammaremini dignitates stercoribusque  <lb/>
            uos accipi inter atroces conputaretis iniurias? sed taurorum <lb/>
            corporibus honoratis uos deos et aliorum animantium caedibus. <lb/>
            et quid hoc ab illo differt, cum et ipsa si nondum, mox tamen <lb n="15"/>
            futura sint stercora et exigui temporis contracta interiectione <lb/>
            putescant? denique desinite supponere aris ignem: iam profectocernetis <lb/>
            uiscera illa taurorum sacra, quibus honor a uobis <lb/>
            auctificatur deorum, feruescere uermibus et fluctuare, uitiare <lb/>
            et corrumpere statum caeli et ex odoribus morbidis regiones <lb n="20"/>
            consauciare uicinas: quam si uobis praecipiant dii curam <lb/>
            uestram in ualetudinem uertere, prandia inde <milestone n="143" unit="altpage"/> uel cenas sollemni  <lb/>
            ex more conficere, longe fugiatis execratique odoris <lb/>
            genus ueniam poscatis a superis facturosque uos eis numquam <lb/>
            talia sacra iuretis. ita istud non ludere est, non confiteri, non <lb n="25"/>
            pandere, quid sit deus nescire nec cui potentiae debeat nominis <lb/>
            huius uis subdi appellatioque supponi? cibis uestris auctificatis <lb/>
            deos, nidoribus cohonestatis et sucis, et quia uobis iucunda <lb/>
            et grata sunt ea quae uos alunt, deos etiam creditis in <lb/>
            eorum adfluere uoluptates, latratorum et canum ritu offis saeuitias <lb n="30"/>
            ponere atque adludere porrigentibus saepius?</p></div><div n="18" subtype="section" type="textpart"><p>et quoniam 

<note type="footnote">3 honores fergb facerent 5a6 . : <hi rend="italic">4 appetitiona Urs: adpositione P</hi> <lb/>
            11 e«t P 16 contacta ? 18 cernetis <hi rend="italic">Oel:\' cernitis P</hi> <lb/>
            21 quam si <hi rend="italic">Sab:</hi> quasi <hi rend="italic">P</hi> quae si <hi rend="italic">J Salm</hi> colturam <hi rend="italic">Urs</hi> . 22 in <lb/>
            <hi rend="italic">uestram, in Salm uoluptatem Urs</hi> 24 superis <hi rend="italic">Sab: superiis P</hi> <lb/>
            27 uis] suis <hi rend="italic">P corr</hi> uestris <hi rend="italic">scripsi:</hi> nonis P 28 sucis] fumis <lb/>
            <hi rend="italic">Meursius</hi> 29 eaque <hi rend="italic">Sab</hi> .30 seuitias P. </note> <lb/>
             
<pb n="252"/>
            nobis in manibus hostiarum sermo uersatur, quae causa, quae <lb/>
            ratio est, ut cum dii inmortales — sint enim et per nos licet <lb/>
            quicumque esse creduntur — sint unius essentiae uel unius <lb/>
            debeant esse naturae, generis et qualitatis unius, non omnibus <lb/>
            omnes hostiis sed quibusdam quidam sacrorum mulceantur e <lb n="5"/>
            legibus? quae est enim causa, requiram ut eadem rursus, ut <lb/>
            ille tauris deus, haedis alius honoretur aut ouibus, hic lactentibus <lb/>
            porculis, alter intonsis agnis, hic uirginibus bubulis, <lb/>
            capris ille cornutis, hic sterilibus uacculis, at ille incientibus <lb/>
            scrofis, hic albentibus, ille taetris, alter feminei generis, alter <lb n="10"/>
            uero animantibus masculinis? si enim honoris et reuerentiae <lb/>
            causa mactantur dis hostiae, quid refert aut interest, cuius <lb/>
            animalis e capite luatur hoc debitum, cuius ira offensioque <lb/>
            ponatur? an numquid alterius alteri animantis gratior et <lb/>
            iucundior sanguis est, alteri uero alterius uoluptatem infundit <lb n="15"/>
            et gaudium? aut, ut fieri moris est, obseruationis alicuius  <lb/>
            <milestone n="143b" unit="altchapter"/> et religionis metu ille caprina abstinet se carne, porcinum <lb/>
            alius execratur attactum, huic ouilla fetulenta sunt uiscera, <lb/>
            ac ne stomachum fatiget inualidum, hic bubulam duritiem <lb/>
            uitat et lactentium lenitatem, quo digerat expeditius, sumit? 
</p></div><div n="19" subtype="section" type="textpart"><p><lb n="20"/>
            sed erras, inquit, et laberis: nam dis feminis feminas, mares <lb/>
            maribus hostias immolare abstrusa et interior ratio est uulgique <lb/>
            a cognitione dimota. non inquiro, non exigo, quid sacrorum <lb/>
            praecipiant uel quid contineant leges; sed si uicerit ratio atque <lb/>
            obtinuerit ueritas, differentiam generum nullam in diis esse <lb n="25"/>
            neque ullis sexibus eos esse discretos, nonne solui necesse est, <lb/>
            nonne rationes has omnes ex stultissimis creditas opinationibus <lb/>
            comprobari, inueniri? sapientium uirorum non aduocabo sententias, <lb/>
            qui risum nequeunt continere, cum discrimina sexuum <lb/>
            diis audiunt immortalibus attributa: unoquoque ab hominum

<note type="footnote"> 2 inmortales P 3 essentiae <hi rend="italic">scripsi: sententiae</hi> P 5 e <hi rend="italic">om<lb/>
             Sdb</hi> 8 buculis <hi rend="italic">Gel</hi> \'ouiculis <hi rend="italic">uel</hi> buculis <hi rend="italic">uel</hi> uitulis* <hi rend="italic">Urs</hi> <lb/>
            9 incientibus <hi rend="italic">Urs:</hi> ingeatibus P 10 atris <hi rend="italic">Sab</hi> 12 diis <hi rend="italic">ex</hi> dis <lb/>
            <hi rend="italic">corr P</hi> 14 animantis <hi rend="italic">scripsi:</hi> minus <hi rend="italic">P</hi> animalis <hi rend="italic">Urs</hi> muneris <hi rend="italic">Klussmannus <lb/>
            </hi> munus <hi rend="italic">Mauptius</hi> gratius et iucundius <hi rend="italic">Hauptius</hi> 19 sthomacum <lb/>
            P 21 diis <hi rend="italic">ex</hi> dis <hi rend="italic">corr P</hi> 24 uicerit] iusserit <hi rend="italic">Sab</hi> <lb/>
            27 nonne <hi rend="italic">del Salm</hi> ex <hi rend="italic">scripsi:</hi> et P e <hi rend="italic">Sab</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="253"/>
            quaero, an ipse apud se credat sibique ipse persuadeat, distinctem <lb/>
            esse deorum genus, mares ac feminas hos esse et ad <lb/>
            generandos fetus conuenientium membrorum dispositione formatos? <lb/>
            sed si sexibus sexus pares, id est feminas feminis, <lb/>
            mares autem hostias dis maribus immolari sacrificiorum iura <lb n="5"/>
            praescribunt: quae in coloribus ratio est, ut merito his albas, <lb/>
            illis atras conueniat nigerrimasque mactari? quia superis diis, <lb/>
            inquit, atque ominum dexteritate pollentibus color laetus acceptus <lb/>
            est ac felix hilaritate candoris, at uero diis laeuis sedesque <lb/>
            habitantibus inferas color furuus est gratior et tristibus suffectus <lb n="10"/>
            e fucis. sed si rursus optinuerit <milestone n="144" unit="altpage"/> ratio, inferorum penitus cassum  <lb/>
            esse nomen et uacuum neque ulla sub terris regna esse <lb/>
            domiciliaque Plutonia, opinionem necesse est id quoque frustrari <lb/>
            quam super atris pecudibus habetis diuisque subterreis. <lb/>
            quodsi inferi nulli sunt, deos etiam Manium necesse est esse <lb n="15"/>
            nullos. fieri enim qui potest, ut cum loca sint nulla, eorum <lb/>
            quae non sunt ulli perhibeantur esse cultores?</p></div><div n="20" subtype="section" type="textpart"><p>sed adsentiamui,  <lb/>
            ut uultis, et esse inferos et esse Manes et habitare nescio quos <lb/>
            in his deos ominibus minus faustos et tristioribus praepositos <lb/>
            rebus. et quae causa, quae ratio est, ut atrae his hostiae <lb n="20"/>
            nigerrimique admoneantur coloris? quia nigra nigris conueniunt <lb/>
            et tristia consimilibus grata sunt. quid ergo ? non uidetis, <lb/>
            ut uobiscum et nos stolide similiterque ludamus, albas esse <lb/>
            hostiarum carnes ossa dentes pinguitias omenta cum cerebris <lb/>
            mollesque in ossibus medullas? sed uellera nigra sunt <lb n="25"/>
            nigraeque animantium saetae. solas ergo immolate diis lanas <lb/>
            uulsasque ex hostiis saetulas, relinquite infelicissimas pecudes <lb/>
            spoliatas licet ac tonsas caeli animam ducere et pastibus innocentissimas <lb/>
            incubare. quodsi grata numinibus inferis ea quae <lb/>
            sunt nigra furuique existimatis coloris, cur non omnia cetera, <lb n="30"/>
            quae illorum inferre sacrificiis moris est, sint nigra et

<note type="footnote"> 5 diis <hi rend="italic">ex</hi> dis <hi rend="italic">corr P</hi> 6 <hi rend="italic">peracribunt Sab</hi> 7 conuenit <hi rend="italic">P corr</hi> <lb/>
            8 ominum <hi rend="italic">Meursius:</hi> hominum <hi rend="italic">P</hi> 9 at] ad <hi rend="italic">P corr</hi> 13 opinionem <lb/>
            <hi rend="italic">Sab:</hi> opinione <hi rend="italic">P</hi> 19 ominibus <hi rend="italic">Stewechius:</hi> hominibus P <lb/>
            20 trae <hi rend="italic">P corr</hi> 21 colores c, <hi rend="italic">Sdb</hi> 22 tristia <hi rend="italic">Sab:</hi> tria. <lb/>
            titia <hi rend="italic">P</hi> 23 scurriliterque <hi rend="italic">Oehlerus</hi> seniliterque <hi rend="italic">Zinkius</hi> 26 setae <lb/>
            P 28 <hi rend="italic">ac Sab:</hi> at P </note> <lb/>
             
<pb n="254"/>
            fumigata taetreque ut colorata curatis? inficite thura, si dantur, <lb/>
            salsas fruges atque uniuersa libamina; lacti oleo sanguini, <lb/>
            hic ponat ut purpureum colorem, illa ut sint lurida, fuliginem  <lb/>
            infundite cum fauillis. <milestone n="144b" unit="altchapter"/> quod si uobis religio nulla est alba <lb/>
            quaedam inferre et suos retinentia candores, ipsi uestras religiones<lb n="5"/>
            rationesque dissoluitis, cum sacrorum. in opere nihil  <lb/>
            unum perpetuumque seruatis.</p></div><div n="21" subtype="section" type="textpart"><p>sed et illud hoc loco consentaneum <lb/>
            est ex uobis addiscere. si caper caedatur Ioui, quem <lb/>
            patri sollemne est Libero Mercurioque mactari, aut bos si <lb/>
            sterilis Vnxiae, quam Proserpinae tribuitis, quod ritu atque <lb n="10"/>
            obseruatione praecipitur:, quid facinoris in hoc erit,! quid malorum <lb/>
            scelerisue contractum, cum nihil intersit obsequii, cuius <lb/>
            animalis e capite honorarium istud debitum compleatur ? confundi <lb/>
            haec, inquit, fas non est nec piaculi parui est officia <lb/>
            rituum procurationumque miscere. causam, oro, edissere. quia <lb n="15"/>
            generis certi hostias certis ius est consecrare numinibus certaque <lb/>
            et supplicamenta praestari. et quae iterum. causa est, ut <lb/>
            generis certi hostias certis ius sit consecrare numinibus. certaque <lb/>
            et supplicamenta praestari? et hoc enim ius ipsum debet <lb/>
            habere suam causam certisque ab rationibus exoriri, duci, <lb n="20"/>
            antiquitatem consuetudinemque dicturus es? hominum mihi <lb/>
            scita pronuntias et caeci animalis inuenta: ego autem, cum <lb/>
            postulo causam mihi depromi, audire desidero aut caelo aliquid <lb/>
            lapsum aut quod magis res poscit,  quid adplicitum Iuppiter <lb/>
            ad tauri habeat sanguinem, ut ei debeat immolari, non debeat <lb n="25"/>
            Mercurio, Libero? aut natura quae capri est, ut his rursus <lb/>
            adcommoda, Iouialibus conueniens sacrificiis non sit? animalium <lb/>
            facta est inter deos diuisio.? transactionis alicuius pactione  <lb/>
            conuenit, ut ille contineret <milestone n="145" unit="altchapter"/> ab huius se hostia, hic ut

<note type="footnote"> 1 taetreque <hi rend="italic">Salm:</hi> taetraque P et Sdb 3 hic <hi rend="italic">Sdb:</hi> huic P <lb/>
            4 fabillis P 5 quae <hi rend="italic">P corr c</hi> ferre <hi rend="italic">Sab</hi> 9 mercurio P <lb/>
            <hi rend="italic">corr c</hi> 10 tribuitis <hi rend="italic">Sab:</hi> tribnitus P quod <hi rend="italic">Hildebrandius:</hi> <lb/>
            co P quo <hi rend="italic">c\'</hi> 12 sceleris.ue P 13 honorarium <hi rend="italic">Sabhonorali-</hi> <lb/>
            um P 15 procurationumque <hi rend="italic">Meursius:</hi> procurationemque P procurationeque <lb/>
            <hi rend="italic">Sab</hi> 17 et <hi rend="italic">Sdb:</hi> est P <hi rend="italic">del Meursius</hi> 19 et <hi rend="italic">del Mcursius<lb/>
             </hi> 22 et <hi rend="italic">Sab:</hi> set P 25 ad <hi rend="italic">Sab:</hi> at P </note> <lb/>
             
<pb n="255"/>
            usurpare desineret alieni sanguinis iura? - an ut zelotypi pusiones <lb/>
            communicare gustatum suarum pecudum nolunt, aut ut gentibus <lb/>
            fieri moris diuersissimi. fama est, quae habentur his esui, <lb/>
            aliorum eadem reiciuntur a uictibus ?</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>