<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1:7.12-7.13</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1:7.12-7.13</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1"><div n="7" subtype="book" type="textpart"><div n="12" subtype="section" type="textpart"><p>aut ingrati esse dicendi sunt caelites, <lb/>
            si, cum habeant iura prohibendi, patiuntur infelix genus <lb/>
            tot poenis et calamitatibus implicari. set fortasse aliquid <lb n="10"/>
            dicant magnum nec quod auribus debeat frustratoriis, leuibus <lb/>
            et contemnentibus sumi. quas tamen nos partes, quia res <lb/>
            nimium longi est multique sermonis, inexplicatas transcurrimus <lb/>
            atque intactas, solum illud posuisse contenti, inhonestas uos <lb/>
            famas adiungere diis uestris, si eos aliter negatis praestare <lb n="15"/>
            quae bona sunt atque inimica transuertere, nisi prius empti <lb/>
            capellarum fuerint atque ouium sanguine et ceteris quae admouentur <lb/>
            altaribus. indignum enim primum est, ut illa uis <lb/>
            numinum subliinitasque caelestium beneficia credatur sua habere <lb/>
            uenalla, prius sumere atque ita praestare; tum quod foedius <lb n="20"/>
            multo est, nisi acceperint, prodesse nulli perpetique miserrimos <lb/>
            discriminum subire fortunas, cum prohibere possint ac subuenire. <lb/>
            si ex duobus facientibus res sacras nocens unus set <lb/>
            locuples, alter angusto lare sed innocentia fuerit et probitate  <lb/>
            laudabilis, centum ille <milestone n="140" unit="altchapter"/> caedat boues totidemque cum agniculis<lb n="25"/>
            suis matres, thus pauper exiguum et odoris alicuius unam <lb/>
            concremet glebulam: nonne erit consequens, ut debeat credi, <lb/>
            si modo nihil numina nisi praemiis antecedentibus praestant, <lb/>
            ut fauorem suum commodent locupleti, auertant a pauperculo

<note type="footnote"> 6 eluctabili <hi rend="italic">P corr c</hi> 7 confiunt <hi rend="italic">Canterus:</hi> conficiunt P praescriptus <lb/>
            <hi rend="italic">Gel:</hi> perscriptus P 8 perficitur <hi rend="italic">scripsi:</hi> perficit P <lb/>
            celites <hi rend="italic">P corr r</hi> . 10 implicari. sfed <hi rend="italic">r, Salm:</hi> implicarfS et <hi rend="italic">P</hi> implicari. <lb/>
            et <hi rend="italic">800</hi> 11 nec <hi rend="italic">Sab:</hi> ne P 15 iungere <hi rend="italic">P corr c</hi> <lb/>
            16 tranuertere P empi <hi rend="italic">P corr c</hi> 19 sublimitasqude <hi rend="italic">P corr</hi> <lb/>
            20 uenali <hi rend="italic">P corr c</hi> 21 miserrimus <hi rend="italic">P corr</hi> \' 22 fortunas <hi rend="italic">S\'ab, r:</hi> <lb/>
            fortuna (f <hi rend="italic">ex</hi> p)\' P \' \' 28 <hi rend="italic">nocens Hauptius:</hi> hoc est P <hi rend="italic">honestus Sab</hi> <lb/>
            scelestus <hi rend="italic">Oehlertls</hi> sed <hi rend="italic">Oehlerus\':1 et</hi> P \'. \'25 cedat P <lb/>
            29 faborem <hi rend="italic">P corr m s XV</hi> suum et auxilium <hi rend="italic">Shb 1</hi> \' </note> <lb/>
             
<pb n="247"/>
            lumina, quem restrictum non animus sed familiaris rei necessitas <lb/>
            fecit? ubi enim uenalis et mercennarius dator est, ibi <lb/>
            necesse est gratiam pro magnitudine muneris tribui et eo inclinare <lb/>
            suffragium, unde ad eum qui praestat mercedis plus <lb/>
            multo et indecorae corruptionis adfluxerit. quid? si populi rursus <lb n="5"/>
            duo hostilibus dissidentes annis sacrificiis paribus superorum <lb/>
            locupletauerint aras alterque in alterum postulent uires. sibi <lb/>
            atque auxilium commodari: nonne iterum. necesse est credi, si <lb/>
            praemiis sollicitantur ut prosint, eos partes inter utrasqtie <lb/>
            debere haesitare, defigi nec reperire quid faciant, cum suas <lb n="10"/>
            intellegant gratias sacrorum acceptionibus obligatas ? aut enim . <lb/>
            auxilia hinc et inde praestabunt, id quod fieri non potest ;  <lb/>
            pugnabunt enim contra ipsos se ipsi, contra suas gratiae. uoluntatesque <lb/>
            nitentur: aut ambobus populis opem subministrare <lb/>
            cessabunt; id quod sceleris magni est post inpensam acceptamque  <lb n="15"/>
            mercedem. itaque ergo ab diis longe infamia est ista tota <lb/>
            pellenda neque est omnino dicendum praemiis eos ac mercedibus <lb/>
            allici, bonas ut res conferant dimoneantque contrarias, si. <lb/>
            modo dii ueri sunt atque in nominis huius exceptione ponendi. <lb/>
            <milestone n="140b" unit="altpage"/> aut enim fato fiunt quaecumque fiunt, et ambitionis et  <lb n="20"/>
            gratiae \'nullus locus in diis est: aut si excluditur et eicitur <lb/>
            fatum, non est superae dignitatis boni operis fauores et conlatas <lb/>
            munificentias uenditare.</p></div><div n="13" subtype="section" type="textpart"><p>satis ut opinor ostendimus  <lb/>
            frustra diis immortalibus hostias rebus cum consequentibus <lb/>
            admoueri, quod neque alantur his neque ullam percipiant uoluptatem, <lb n="25"/>
            neque ut iras aut animos ponant neque ut res tribuant <lb/>
            faustas neque ut abigant auerruncentque contrarias. sequitur <lb/>
            ut illam quoque inspiciamus partem quae ab nonnullis consueta <lb/>
            est adseri et causis caerimonialibus adplicari. aiunt enim <lb/>
             sacra haec honorandis esse instituta caelestibus, et ea quod <lb n="30"/>
            faciant, honoris ergo facere et his numinum potentias auctitare.

<note type="footnote"> 5 indecorae <hi rend="italic">Sab in err:</hi> indecore P 9 utraque <hi rend="italic">P corr m al</hi> <lb/>
            15 cessebunt <hi rend="italic">P eorr</hi> 19 aeoeptione <hi rend="italic">Urs</hi> - - ) 22f fauores et <hi rend="italic">Hildebrandius: <lb/>
            </hi> fabore (b in n <hi rend="italic">corr m s XV)</hi> sed P fauorem et <hi rend="italic">Sab</hi> <lb/>
            23 nendLttare P 26 ut iras <hi rend="italic">scripsi:</hi>. iras P 27 aberruncentque <lb/>
            P 28 que P </note> <lb/>
             
<pb n="248"/>
            quid? si similiter dicant euigilare sese atque dormire, deambulare <lb/>
            subsistere, conscribere aliquid et lectitare, ut honorem <lb/>
            dis habeant et dignitatibus eos faciant ampliores? quid enim <lb/>
            cruore de pecorum, quid sacrorum confectione de cetera superadditur <lb/>
            his rei, quid adponitur atque adicitur potestatis? etenim<lb n="5"/>
            honos omnis qui haberi ab aliquo dicitur et reuerentiae potioris <lb/>
            adtribui relatiui est et ad alterum generis et constans partibus <lb/>
            duabus, ex concessione tribuentis et amplificatione sumentis. <lb/>
            ut si quispiam uiso potentissimi nominis atque auctoritatis <lb/>
            uiro uia decedat, adsurgat, caput reuelet uehiculoque desiliat, <lb n="10"/>
            tum deinde salutet adclinis, ancillatum seruuli pauibundis  <lb/>
            trepidationibus <milestone n="141" unit="altchapter"/> imitatus; uideo, quid agatur in huiusmodi <lb/>
            honorationis officio: summissione alterius datur alteri plurimum <lb/>
            efficiturque ut uideatur magnus quem suspectio minoris extulerit  <lb/>
            et suis anteposuerit rebus.</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>