<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1:7.1-7.20</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1:7.1-7.20</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1"><div n="7" subtype="book" type="textpart"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p rend="script"><lb/>
            Quid ergo, dixerit quispiam, sacrificia censetis nulla esse omnino facienda? ut uobis non nostra, sed Varronis uestri <lb/>
            sententia respondeamus, nulla. quid ita? quia, inquit, dii neri <lb/>
            neque desiderant ea neque deposcunt, ex aere autem facti, <lb n="5"/>
            testa, gypso uel marmore multo minus haec curant: carent <lb/>
            enim sensu; neque ulla contrahitur, si ea non feceris, culpa, <lb/>
            neque ulla, si feceris, gratia. sententia reperiri nulla potest <lb/>
            integrior, uerior et quam quiuis possit, quamuis ille sit scaeuus <lb/>
            et difficillimus, occupare. quis est enim pectoris tam optunsi, <lb n="10"/>
            qui aut rebus nullum habentibus sensum hostias caedat et <lb/>
            uictimas aut eis existimet dandas qui sunt ab his longe natura  <lb/>
            et beatitudine disiugati?</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>qui sunt, inquitis, di ueri? ut <milestone n="135" unit="altpage"/> communi  <lb/>
            uobis et simplici respondeamus uerbo, non scimus. quos <lb/>
            enim uidimus numquam, qui sint scire quemadmodum possumus?<lb n="15"/>
            ex uobis audire consueuimus deos esse quam plurimos <lb/>
            et numinum in serie conputari: qui si sunt, ut dicitis, uspiam <lb/>
            uerique, ut Terentius credit, eos esse consequitur sui consimiles <lb/>
            nominis, id est tales quales eos uniuersi debere esse concipimus <lb/>
            et nominis huius appellatione dicendos, quinimmo ut <lb/>
            breuiter finiam, qualis dominus rerum est atque omnipotens <lb n="20"/>
            ipse, quem dicere nos omnes deum scimus atque intellegimus <lb/>
            uerum, cum ad eius nominis accessimus mentionem. deus enim <lb/>
            ab altero in eo quo deus est nulla in re differt, nec quod unum

<note type="footnote"> 6 uel vel <hi rend="italic">P</hi> 9 uerior <hi rend="italic">om Sab</hi> scaeuus <hi rend="italic">Heraldus,</hi> caeuus P <lb/>
            saeuus <hi rend="italic">Sab</hi> 11 cedat P 13 diisiugati <hi rend="italic">P corr</hi> dii (ii <hi rend="italic">ex</hi> i <lb/>
            <hi rend="italic">corr) P</hi> 17 numinum <hi rend="italic">SaJJ:</hi> nominum <hi rend="italic">P</hi> 19 concipimus <hi rend="italic">Bigaltim: <lb/>
            </hi> conspicimus P 24 quo] quod <hi rend="italic">Sab</hi></note> <lb/>
             
<pb n="239"/>
            est genere, suis esse in partibus minus aut plus potest qualitatis <lb/>
            propriae uniformitate seruata. quod cum dubium non sit, <lb/>
            sequitur ut geniti numquam perpetuique ut debeant esse, extrinsecus <lb/>
            adpetentes nihil nec carpentes aliquas terrenae ex <lb/>
            materiae opibus uoluptates.</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p>ergo si haec ita sunt, primum illud  <lb n="5"/>
            a uobis expetimus noscere, quae sit causa, quae ratio, sacrificia <lb/>
            ut ista faciatis, quid deinde ex hoc lucri ad deos ipsos <lb/>
            perueniat atque in eorum commoditates subsidat. quicquid enim <lb/>
            geritur, debet habere causam sui neque ita esse ab ratione <lb/>
            seiunctum, ut in operibus geratur cassis et in uacuis ludat <lb n="10"/>
            inanitatis erroribus. numquid forte dii caelestes aluntur his <lb/>
            sacris et ad eorum conpaginem retinendam nonnullius opus <lb/>
            est suffectione materiae ? et quis ita est hominum deus prorsus <lb/>
            qui sit ignorans, ut eos <milestone n="135b" unit="altpage"/> existimet contineri alicuius alimonii  <lb/>
             genere et cibi esse munus quod eos faciat uiuere et <lb n="15"/>
            inmensam in perpetuitatem durare? quicquid enim causis et <lb/>
            rebus fulcitur extraneis, necesse est esse mortale et habere ad <lb/>
            periculum uiam pronam, ubi aliquid coeperit deesse quo uiuitur. <lb/>
            tum ∗∗ quod ex his rebus quae admouentur altaribus nihil <lb/>
            uidemus accedere atque ad numinum substantias peruenire. <lb n="20"/>
            aut enim tus datur et liquefactum carbonibus disperit, aut <lb/>
            animalis est hostia et ab canibus abligurritur sanguis, aut si <lb/>
            aliquod uiscus aris fuerit traditum, ratione ardescit pari et <lb/>
            dissolutum in cinerem labitur. nisi forte hostiarum deus animas <lb/>
            deuorat aut ex aris ardentibus nidorem consectatur et <lb n="25"/>
            fumos, pasciturque de cnisis, quas euomunt ardentia uiscera <lb/>
            adhuc uda de sanguine et prioribus umecta de sucis. sed si <lb/>
            deus ut dicitur nullius est corporis omnique est incontiguus <lb/>
            tactu, qui fieri potis est, ut corporalibus rebus nutriatur incorporeum, <lb/>
            quod mortale est ut inmortale sustineat subdatque

<note type="footnote"> 4 terrenae <hi rend="italic">Urs:</hi> terrenas P 6 eacrificia <hi rend="italic">Urs:</hi> sacrificii P <lb/>
            8 commoditates <hi rend="italic">Stewechius :</hi> commoditate P subsideat <hi rend="italic">Sab</hi> <lb/>
            10 geratur <hi rend="italic">scripsi:</hi> feratur P teratur <hi rend="italic">HUdebrandius</hi> 16 inmensam in <lb/>
            perpetoitatem <hi rend="italic">scripsi:</hi> inmensa in perpetnitate P 19 <hi rend="italic">lacunam sig-</hi> <lb/>
            naui 21 thns P 26 fumus <hi rend="italic">P corr c</hi> 27 nda <hi rend="italic">Gel</hi> <lb/>
            (huda <hi rend="italic">800 in err):</hi> suda P prioribus] crnoris <hi rend="italic">Mewrsius</hi> propriis ? <lb/>
            28 incontingnns <hi rend="italic">P corr</hi> 29 potest <hi rend="italic">Sab</hi>, </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="240"/>
            salutem rei quam contingere nequeat et motus subministrare <lb/>
            uitalis? cessat ergo ut apparet sacrorum haec ratio, neque <lb/>
            dici a quopiam potis est ea causa sacrificia celebrari, quod  <lb/>
            alantur his numina et eorum sustineantur e pastu.</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p>numquid, <lb/>
            si forte hoc non est, uoluptatis alicuius animique ut dicitur<lb n="5"/>
            causa caeduntur diis hostiae et succensis adiciuntur altaribus? <lb/>
            et quisquam est hominum qui deos sibi persuadeat uoluptatum <lb/>
            diffusione mollescere, gestire * in libidinis gaudium et uelut  <lb/>
            animal <milestone n="136" unit="altchapter"/> uile blandis sensibus affici et dulcedinis labilis uolucri <lb/>
            titillatione mulceri? quod enim uoluptate dissoluitur, id <lb n="10"/>
            contraria necesse est tristitia contrahatur, nec immune existere <lb/>
            ab anxietate potest maeroris quod laetitia trepidat et leuitatibus <lb/>
            extollitur gaudiorum. utroque autem affectu debent esse dii <lb/>
            liberi, si eos esse perpetuos et mortalium uolumus fragilitate <lb/>
            priuatos. quid quod omnis uoluptas quasi quaedam est adulatio <lb n="15"/>
            corporis notisque illis sensibus adsumitur quinque: quam si <lb/>
            superi sentiunt, et eos necesse est esse participes corporum, <lb/>
            per quae uia est sensibus et accipiendis uoluptatibus ianua. <lb/>
            postremo quod gaudium est innoxiorum animantium mactatione <lb/>
            laetari, miserabilis saepe exaudire mugitus, riuos sanguinis <lb n="20"/>
            cernere, animas cum cruore fugientes patefactisque secretis <lb/>
            prouoluier intestina cum stercore et ex residuo spiritu exsultantia <lb/>
            adhuc corda tremibundisque palpitantes in uisceribus <lb/>
            uenas? semiferi nos homines, quinimmo, apertius ut pronuntiemus <lb/>
            quod est uerius atque aptius dictu, feri, quos infelix <lb n="25"/>
            necessitas et malus usus edocuit cibos ex his carpere, miseratione <lb/>
            interdum commouemur illorum, arguimus nos ipsi <lb/>
            penitusque re uisa atque inspecta damnamus, quod humanitatis <lb/>
            iure deposito naturalis uincli consortia ruperimus. deos aliquis

<note type="footnote"> 2 haec <hi rend="italic">Sab:</hi> hic <hi rend="italic">P</hi> 3 pote <hi rend="italic">Sab</hi> 4 e om <hi rend="italic">Sab</hi> 8 <hi rend="italic">lacunam <lb/>
            signaui</hi> 9 labilis <hi rend="italic">Sab:</hi> labili <hi rend="italic">P</hi> 10 enim <hi rend="italic">sup. uers. P</hi> <lb/>
            12 potest <hi rend="italic">addidi</hi> meroris <hi rend="italic">P</hi> 13 affectu <hi rend="italic">Sab in err:</hi> effectu <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            dii <hi rend="italic">P</hi> 17 eos <hi rend="italic">scripsi:</hi> eorum <hi rend="italic">P</hi> esse participes <hi rend="italic">Sab:</hi> inparticipes <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> 20 miserabiles c 22 prouoluier <hi rend="italic">Hilàebranàius:</hi> prouolui et <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            prouolui <hi rend="italic">Urs</hi> 23 tremebundisque <hi rend="italic">Urs: tremibundasque P</hi> 24 apertius] <lb/>
            prius <hi rend="italic">Urs</hi> potius <hi rend="italic">Salm</hi> 25 aptius <hi rend="italic">scripsi:</hi> apertius <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            29 uincli <hi rend="italic">seripsi:</hi> initii <hi rend="italic">P</hi> ruperimus <hi rend="italic">Gel:</hi> reperimus <hi rend="italic">P</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="241"/>
            credet pios beneficos mites caede pecorum delectari diffundique <lb/>
            laetitia, si quando sub his concidunt et spiritum miserabiliter <lb/>
            ponunt? et uoluptatis ergo ut cernimus nulla est in sacrificiis <lb/>
            causa nec cur fiant ratio ea est, quoniam nec uoluptas . <lb/>
            est ulla, ac si forte est aliqua, in deos eam cadere nulla <milestone n="136b" unit="altpage"/> posse  <lb n="5"/>
            ratione monstratum est.</p></div><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p>sequitur ut illam quoque inspiciamus  <lb/>
            partem, quam iactari audimus uulgo et populari in persuasione <lb/>
            uersari: sacrificia superis ea fieri diis causa, ut iras atque animos <lb/>
            ponant reddanturque mites et placidi feruidorum pectorum <lb/>
            indignatione sedata. at si definitionem teneamus illam, quam <lb n="10"/>
            pertinaciter meminisse conuenit nos semper, uniuersos animorum <lb/>
            adfectus ignotos diis esse, consectaneum est credere numquam <lb/>
            deos irasci, quinimmo nullum adfectum magis esse ab his longe <lb/>
            quam qui feris et beluis proximus turbat tempestatibus patientes <lb/>
            et ad periculum interitionis inducit. quicquid enim uexatur <lb n="15"/>
            rei alicuius e motu, passibile esse constat et fragile: <lb/>
            quod passioni fragilitatique subiectum est, id necesse est esse <lb/>
            mortale: ira autem uexat et patientes se soluit: ergo esse <lb/>
            mortale dicendum est quod passionibus subiectum est irae. <lb/>
             atquin deos scimus esse oportere perpetuos et naturam inmortalitatis <lb n="20"/>
            tenere: quod si constat et liquidum est, ira ab his <lb/>
            longe et ab eorum condicione disiuncta est. nullis ergo rationibus <lb/>
            conuenit id in superis uelle placare quod posse non <lb/>
            uideas in eorum beatitudinem conuenire.</p></div><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p>sed concedamus, ut  <lb/>
            uultis, perturbationem huiusmodi familiarem diis esse placandaeque <lb n="25"/>
            eius causa res diuinas fieri et sacrorum sollemnia <lb/>
            celebrari: quando ergo conueniat adhiberi haec munia uel <lb/>
            in tempore quo dari? antequam sunt irati et perciti an <lb/>
            cum fuerint moti ipsisque in indignationibus constituti? si <lb/>
            ne sumant animos, occurrendum est his ante, feras nobis

<note type="footnote"> 1 credit <hi rend="italic">Sab</hi> diffindique <hi rend="italic">Sab</hi> 8 ponunt? et uolnptatis ergo <lb/>
            <hi rend="italic">Urs:</hi> ponunt et uoluptatis. ergo <hi rend="italic">Sab</hi> uoluptates c 4 ea <lb/>
            <hi rend="italic">addidi</hi> uoluptas <hi rend="italic">add Gel</hi> 7 iactari <hi rend="italic">Sab:</hi> lactari P 10 at <lb/>
            <hi rend="italic">Gel:</hi> et P 12 consentaneum <hi rend="italic">Sab</hi> 16 fragile <hi rend="italic">Sab:</hi> flagile P <lb/>
            17 flagilitatique <hi rend="italic">P corr c</hi> 20 adquin <hi rend="italic">P corr</hi> 25 placandaeque <lb/>
            <hi rend="italic">Meursius:</hi> placandique P 26 diuinas <hi rend="italic">Sab:</hi> diuina P 29 in <lb/>
            <hi rend="italic">om Sab</hi> </note>

<note type="footnote"> IV. </note>

<note type="footnote"> 16 </note> 
<pb n="242"/>
            
             proponitis, non deos, <milestone n="137" unit="altchapter"/> quibus ne saeuiant concitatae et cauearum <lb/>
            discutiant claustra, obiectari moris est escas in quas <lb/>
            rabide saeuiant et cupidinem uexationis inclinent. sin autem <lb/>
            iam feruidis atque indignatione flagrantibus satisfactio ista <lb/>
            sacrificiorum oggeritur, non inquiro, non exigo., an illa lauta<lb n="5"/>
            et sublimis magnanimitas I numinum homunculorum offensione <lb/>
            moueatur habeatque pro uulnere, si quid animal caecum atque <lb/>
            in nubibus semper ignorationis incedens disaignauerit r dixerit  <lb/>
            quo illorum minueretur auctoritas.</p></div><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p>sed neque illud dici aut <lb/>
            audire deposco, quas irarum in homines habeant dii causas,<lb n="10"/>
            ut sacrificiis debeant contracta offensione mulceri: numquid <lb/>
            aliquas leges sanxere aliquando, mortalibus constitutumque est <lb/>
            ab his umquam, quid eos agere conueniret uel quid non, quid <lb/>
            consectari, quid fugere, uel coli se saltem quibus rationibus <lb/>
            cuperent, ut aliter quam imperauerant gesta ultionibus perse-u <lb n="15"/>
            querentur irarum contemptique, se uellent de audacibus et <lb/>
            transgressoribus uindicare? ut opinor, ab his numquam neque <lb/>
            constitutum est aliquid neque sancitem. quoniam nec nisi aliquando, <lb/>
            neque si sunt ulli, apertissima potuit cognitione dinosci. <lb/>
            quaenam est ergo iustitia, ut eis ob aliquas causas irascantur<lb n="20"/>
            dii caelites quibus neque se esse monstrare aliquando dignati <lb/>
            sunt neque ullas dederint aut imposuerint leges quas coli ab  <lb/>
</p></div><div n="8" subtype="section" type="textpart"><p>            his uellent et inuiolabili obsecutione seruari P sed hoc ut dixi <lb/>
            praetereo et silentio patior abire donatum. unum illud prae <lb/>
            omnibus quaero: quae causa est, ut si ego porcum occidero <lb n="25"/>
            deus mutet <milestone n="137b" unit="altchapter"/> adfectum animosque et rabiem ponat, si gallinulam, <lb/>
            uitulum sub illius oculis atque altaribus concremaro, obliuionem <lb/>
            inducat iniuriae et ab sensu penitus offensionis abscedat? <lb/>
            quid ad eius dolorem ex opere hoc migrat, aut remedii <lb/>
            cuius est anser, caper aut pauus, ut ex eius, cruore medicina <lb n="30"/>
            adhibeatur irato? ergone iniurias suas dii uendunt atque ut

<note type="footnote"> 1 concitatae <hi rend="italic">Sab, r:</hi> concitati <hi rend="italic">P</hi> 3 rauidae <hi rend="italic">P</hi> rabide ç rabidae <hi rend="italic">Sdb</hi> <lb/>
            5 lauta Urs: laeta <hi rend="italic">P</hi> elata <hi rend="italic">Heraldua-</hi> 8 desigpaaerit <hi rend="italic">Sab</hi> 10 quasi <lb/>
            parum <hi rend="italic">Sab</hi> homines P 12 sancxere <hi rend="italic">P</hi> 18 aliquit jP <lb/>
            sanctum <hi rend="italic">Sab</hi> 19 ulli] uisi <hi rend="italic">Sab</hi> 21 se esse] sese <hi rend="italic">Sab</hi> <lb/>
            23 et* <hi rend="italic">P</hi> 24 abire <hi rend="italic">Gel:</hi> obire P 28 paenitus <hi rend="italic">P</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="243"/>
            paruuli pusiones, ut animos pascant abstineantque ploratibus, <lb/>
            passerculos pupulos eculeos panes accipiunt, quibus auocare <lb/>
            se possint, ita di immortales placamenta ista sumunt, quibus <lb/>
            iras atque animos ponant et I in gratiam suis cum offensoribus. <lb/>
            redeant? atquin ego rebar deos, si modo rectum est credere <lb n="5"/>
            quod motibus exagitentur irarum, sine ullis, praemiis nullisque <lb/>
            mercedibus iras atque animos ponere et peccatoribus delicta <lb/>
            donare. hoc est enim proprium numinum, liberales uenias et <lb/>
            concessiones habere gratuitas. quod si fieri non potest, sapientius <lb/>
             multo est pertinaciter eos in offensione durare quam munerum <lb n="10"/>
            corruptione mitescere. crescit enim multitudo peccantium, <lb/>
            cum redimendi peccati spes datur, et facile itur ad culpas, ubi <lb/>
            est uenalis ignoscentium gratia.</p></div><div n="9" subtype="section" type="textpart"><p>eqce si bos aliquis aut quodlibet  <lb/>
            ex his animal, quod ad placandas caeditur mitigandasque <lb/>
             ad numinum furias, uocem hominis sumat eloquaturque his <lb n="15"/>
            uerbis (ergone o Iuppiter, aut quisquis alius dpus es, humanum <lb/>
            est istud et rectum aut aequitatis alicuius in aestimatione <lb/>
            ponendum, ut cum alius peccauerit, ego occidar et d, meo <lb/>
            sanguine fieri tibi patiaris satis, <milestone n="138" unit="altpage"/> qui numquam. te, laeserim,  <lb/>
            numquam sciens aut nesciens tuum numen maiestatemque uiolarim, <lb n="20"/>
            animal ut scis mutum, naturae meae simplicitatem <lb/>
            sequens nec multiformium morum uarietatibus lubricum? numquid <lb/>
            aliquando tuos ludos minus sancte diligenterque perfeci? <lb/>
            numquid aliquem praesulem, tuum nomen qui offenderet ante <lb/>
            traduxi? numquid iuraui per te falso? numquid sacrilegis furtis <lb n="25"/>
            tua rapui spoliauique donaria? numquid erui sacratissimos lucos <lb/>
            aut religiosa quaedam loca substructionibus pollui profanauique <lb/>
            priuatis? quaenam est ergo causa, ut alienum crimen meo <lb/>
            luatur e sanguine et in I nefas extraneum, mea uita et innocentia <lb/>
            producatur? an quod animal uile sum nec rationis nec

<note type="footnote"> 1 ut <hi rend="italic">add Hercddus</hi> quo <hi rend="italic">add Gel</hi> animis <hi rend="italic">Gel</hi> animosis <hi rend="italic">Saim</hi> pascant <lb/>
            <hi rend="italic">Coluius:</hi> parcant P 2 populos <hi rend="italic">P corr &amp;</hi> Panes <hi rend="italic">lferaldus</hi> <lb/>
            canes <hi rend="italic">Zinkius</hi> accipinnt <hi rend="italic">SaJJ:</hi> accipiant, P 3 dii immortales <lb/>
            <hi rend="italic">Canterus, Urs:</hi> dii mortales P 13 bos <hi rend="italic">Gel:</hi> uos P .15 ad <hi rend="italic">del<lb/>
             Gel</hi> 16 quisquis <hi rend="italic">Zinkius:</hi> quis P 19 qui] quod <hi rend="italic">Sab</hi> 24 numen <lb/>
            <hi rend="italic">Gel</hi> aut te <hi rend="italic">Gel</hi> an te <hi rend="italic">Meursius</hi> ante te <hi rend="italic">Stewechius</hi> 29 luatur <lb/>
            <hi rend="italic">in as P</hi> 30 perducatur <hi rend="italic">Sab</hi>. </note>

<note type="footnote"> 16* </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="244"/>
            consilii particeps, quemadmodum pronuntiant isti qui se homines <lb/>
            nominant et ferocitate transiliunt beluas? nonne primordiis <lb/>
            isdem eadem et me genuit informauitque natura? nonne <lb/>
            spiritus unus est qui et illos et me regit? non consimili <lb/>
            ratione respiro et uideo et ceteris adficior sensibus P habent<lb n="5"/>
            iecora pulmones corda intestina uentriculos: et mihi membrorum <lb/>
            non idem est numerus attributus? amant suos fetus et <lb/>
            gignendis conueniunt liberis: non et mihi prolis et subrogandae <lb/>
            est cura et dulcedo, cum fuerit procreata? sed rationales illi <lb/>
            sunt et articulatas exprimunt uoces. et unde illis notum est, <lb n="10"/>
            an et ego quod facio meis rationibus faciam et uox ista quam  <lb/>
            promo mei generis uerba sint <milestone n="13sb" unit="altchapter"/> et solis intellegantur a nobis? <lb/>
            interroga Pietatem, utrumne sit aequius me occidi, me confici <lb/>
            an hominem uenia et commissorum inpunitate donari? quis in <lb/>
            gladium formauit ferrum? non homo? quis cladem gentibus,<lb n="15"/>
            quis nationibus imposuit seruitutem? non homo? quis parentibus, <lb/>
            fratribus, quis uxoribus, quis amicis mortiferas subdidit <lb/>
            commiscuitque potiones? non homo? quis maleficia repperit <lb/>
            aut commentatus est tanta, quanta [uix] explicari decem millibus <lb/>
            nequeant uel annalium uel diurnorum? non homo? ita istud <lb n="20"/>
            non feram, non inmane, non saeuum est, non tibi o Iuppiter, <lb/>
            iniustum uidetur et barbarum, me occidi, me caedi, ut fias tu <lb/>
            placidus et ut scelerosis contingat inpunitas?\' ergo ob hanc <lb/>
            causam, id est numina ut placentur irata, inaniter fieri sacrificia <lb/>
            constitit, cum docuerit nos ratio neque deos irasci aliquando<lb n="25"/>
            neque alterum uelle pro altero confici, caedi nec innoxii  <lb/>
            sanguine abolitionem dissignationibus comparari.</p></div><div n="10" subtype="section" type="textpart"><p>sed fortasse <lb/>
            aliquis dicet: idcirco dis hostias et cetera inpendimus munera, <lb/>
            ut familiares quodammodo nostris supplicationibus facti res <lb/>
            tribuant prosperas auertantque a nobis mala, cum gaudiis faciant <lb n="30"/>
            agere nos semper, tristitias uero propellant et ex casibus

<note type="footnote"> 2 neluas <hi rend="italic">P corr</hi> 9 rotionales <hi rend="italic">P corr</hi> 10 expromunt <hi rend="italic">Dudendorpius <lb/>
            </hi> 13 pietatem <hi rend="italic">uulgo</hi> 14 an <hi rend="italic">add c</hi> 18 commiscuitque <lb/>
            P 19 uix <hi rend="italic">seclusi: caduerbium</hi> uix <hi rend="italic">uidetur abundare aut pro</hi> <lb/>
            nequeant <hi rend="italic">legendum</hi> queant\' <hi rend="italic">Urs</hi> milibus P 20 diurnorum <lb/>
            <hi rend="italic">Graemus:</hi> dierum <hi rend="italic">P</hi> diariorum <hi rend="italic">Urs</hi> 25 des <hi rend="italic">P corr c</hi> 27 designationibus <lb/>
            <hi rend="italic">Sab</hi> 28 diis <hi rend="italic">c</hi> 31 et <hi rend="italic">add Sdb</hi> uex P </note> <lb/>
             
<pb n="245"/>
            inminentia fortuitis. non exiguam curam locus iste desiderat <lb/>
            nec quod dicitur facile tam consuetum est uel audiri uel credi. <lb/>
            aduolabit enim continuo uniuersus ille doctissimorum chorus, <lb/>
            qui adseuerans et conprobans <milestone n="139" unit="altpage"/> fato fieri quaecumque fiunt  <lb/>
            eripiat nobis e manibus opinionem istam et inanibus nos arguat <lb n="5"/>
            persuasionibus fidere. quicquid in mundo, inquiet, gestum est, <lb/>
            geritur et geretur, olim definitum et fixum est habetque immobiles <lb/>
            causas, per quas sint sibi res nexae et inexpugnabilem <lb/>
            conserant praeteritorum cum imminentibus necessitatem. si <lb/>
            definitum et fixum est, quid optingere singulis mali debeat <lb n="10"/>
            boniue iam certum est. quod si certum est et fixum, uacant <lb/>
            omnia deorum auxilia, uacant odia, uacant benignitates. tam <lb/>
            enim praestare non possunt id quod non potest fieri quam <lb/>
            prohibere ne fiat id quod necesse est euenire. † nisi quod <lb/>
            ualidius premere opinionem istam, si uoluerint, quibunt, ut <lb n="15"/>
            etiam ipsos deos frustra dicant a nobis coli et superuacaneis <lb/>
            supplicationibus adorari. cum enim ordinem uertere et fatalia <lb/>
            nequeant constituta mutare, quid rei, quid causae est <lb/>
            fatigare et obtundere eorum aures uelle quorum auxiliis. <lb/>
            nequeas supremis in necessitatibus fidere ?</p></div><div n="11" subtype="section" type="textpart"><p>postremo si tristia  <lb n="20"/>
            atque inportuna dii pellunt, si ea quae sunt laeta atque <lb/>
            amica largiuntur: unde sunt mundo tanti tamque innumerabiles <lb/>
            miseri, unde tot infelices lacrimabilem uitam in <lb/>
            extrema sorte ducentes ? cur immunes a calamitatibus non sunt <lb/>
             qui momenta per singula, qui per puncta sacrificiis onerant <lb n="25"/>
            atque adcumulant aras? nonne alios, inquiunt, uidemus ex <lb/>
            illis domicilia esse morborum, extinctis luminibus atque auribus <lb/>
            obseratis, pedum carere processu, truncos sine manibus <lb/>
            degere, incendiis, naufragiis et ruinis mergi obrui confici, <lb/>
            patrimoniis <milestone n="139b" unit="altpage"/> ab ingentibus euolutos mercennario sese labore

<note type="footnote"> 3 aduolabit <hi rend="italic">Sab:</hi> aduolauit P 5 nobis <hi rend="italic">Canterus</hi> uos <lb/>
            <hi rend="italic">Vanterus</hi> 6 quidquid <hi rend="italic">P corr</hi> 7 habetquae <hi rend="italic">P corr</hi> 8 sint <lb/>
            sibi <hi rend="italic">scripsm:</hi> sibi P sibi sint <hi rend="italic">Hildebrandius</hi> et <hi rend="italic">om Gel</hi> <lb/>
            14 nisi quod] <hi rend="italic">grauiter perturbatus uidetur esse hic locus</hi> 15 praemere <lb/>
            P noluerint <hi rend="italic">Sab</hi> 16 superuacuaneis <hi rend="italic">P corr r</hi> 17 ordin.em <lb/>
            P 29 obrui mergi <hi rend="italic">Stewechius</hi> 30 mercennario sese <hi rend="italic">Sab:</hi> <lb/>
            mercennarios ee P </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="246"/>
            fulcire, stipes emendicare supremas, exterminari, proscribi, <lb/>
            semper esse in luctibus, liberorum orbitatibus fractos, uexari <lb/>
            per infortunia cetera quorum species et formas nulla potest <lb/>
            enumeratio definire? quod utique non fieret, si propulsare, si <lb/>
            flectere mala ista dii possent sacrorum meritis obligati. nunc<lb n="5"/>
            uero quia casibus nullus est in his locus sed ineluctabili omnia <lb/>
            necessitate confiunt, agit sese ordo praescriptus et quod  <lb/>
            semel decretum est perficitur.</p></div><div n="12" subtype="section" type="textpart"><p>aut ingrati esse dicendi sunt caelites, <lb/>
            si, cum habeant iura prohibendi, patiuntur infelix genus <lb/>
            tot poenis et calamitatibus implicari. set fortasse aliquid <lb n="10"/>
            dicant magnum nec quod auribus debeat frustratoriis, leuibus <lb/>
            et contemnentibus sumi. quas tamen nos partes, quia res <lb/>
            nimium longi est multique sermonis, inexplicatas transcurrimus <lb/>
            atque intactas, solum illud posuisse contenti, inhonestas uos <lb/>
            famas adiungere diis uestris, si eos aliter negatis praestare <lb n="15"/>
            quae bona sunt atque inimica transuertere, nisi prius empti <lb/>
            capellarum fuerint atque ouium sanguine et ceteris quae admouentur <lb/>
            altaribus. indignum enim primum est, ut illa uis <lb/>
            numinum subliinitasque caelestium beneficia credatur sua habere <lb/>
            uenalla, prius sumere atque ita praestare; tum quod foedius <lb n="20"/>
            multo est, nisi acceperint, prodesse nulli perpetique miserrimos <lb/>
            discriminum subire fortunas, cum prohibere possint ac subuenire. <lb/>
            si ex duobus facientibus res sacras nocens unus set <lb/>
            locuples, alter angusto lare sed innocentia fuerit et probitate  <lb/>
            laudabilis, centum ille <milestone n="140" unit="altchapter"/> caedat boues totidemque cum agniculis<lb n="25"/>
            suis matres, thus pauper exiguum et odoris alicuius unam <lb/>
            concremet glebulam: nonne erit consequens, ut debeat credi, <lb/>
            si modo nihil numina nisi praemiis antecedentibus praestant, <lb/>
            ut fauorem suum commodent locupleti, auertant a pauperculo

<note type="footnote"> 6 eluctabili <hi rend="italic">P corr c</hi> 7 confiunt <hi rend="italic">Canterus:</hi> conficiunt P praescriptus <lb/>
            <hi rend="italic">Gel:</hi> perscriptus P 8 perficitur <hi rend="italic">scripsi:</hi> perficit P <lb/>
            celites <hi rend="italic">P corr r</hi> . 10 implicari. sfed <hi rend="italic">r, Salm:</hi> implicarfS et <hi rend="italic">P</hi> implicari. <lb/>
            et <hi rend="italic">800</hi> 11 nec <hi rend="italic">Sab:</hi> ne P 15 iungere <hi rend="italic">P corr c</hi> <lb/>
            16 tranuertere P empi <hi rend="italic">P corr c</hi> 19 sublimitasqude <hi rend="italic">P corr</hi> <lb/>
            20 uenali <hi rend="italic">P corr c</hi> 21 miserrimus <hi rend="italic">P corr</hi> \' 22 fortunas <hi rend="italic">S\'ab, r:</hi> <lb/>
            fortuna (f <hi rend="italic">ex</hi> p)\' P \' \' 28 <hi rend="italic">nocens Hauptius:</hi> hoc est P <hi rend="italic">honestus Sab</hi> <lb/>
            scelestus <hi rend="italic">Oehlertls</hi> sed <hi rend="italic">Oehlerus\':1 et</hi> P \'. \'25 cedat P <lb/>
            29 faborem <hi rend="italic">P corr m s XV</hi> suum et auxilium <hi rend="italic">Shb 1</hi> \' </note> <lb/>
             
<pb n="247"/>
            lumina, quem restrictum non animus sed familiaris rei necessitas <lb/>
            fecit? ubi enim uenalis et mercennarius dator est, ibi <lb/>
            necesse est gratiam pro magnitudine muneris tribui et eo inclinare <lb/>
            suffragium, unde ad eum qui praestat mercedis plus <lb/>
            multo et indecorae corruptionis adfluxerit. quid? si populi rursus <lb n="5"/>
            duo hostilibus dissidentes annis sacrificiis paribus superorum <lb/>
            locupletauerint aras alterque in alterum postulent uires. sibi <lb/>
            atque auxilium commodari: nonne iterum. necesse est credi, si <lb/>
            praemiis sollicitantur ut prosint, eos partes inter utrasqtie <lb/>
            debere haesitare, defigi nec reperire quid faciant, cum suas <lb n="10"/>
            intellegant gratias sacrorum acceptionibus obligatas ? aut enim . <lb/>
            auxilia hinc et inde praestabunt, id quod fieri non potest ;  <lb/>
            pugnabunt enim contra ipsos se ipsi, contra suas gratiae. uoluntatesque <lb/>
            nitentur: aut ambobus populis opem subministrare <lb/>
            cessabunt; id quod sceleris magni est post inpensam acceptamque  <lb n="15"/>
            mercedem. itaque ergo ab diis longe infamia est ista tota <lb/>
            pellenda neque est omnino dicendum praemiis eos ac mercedibus <lb/>
            allici, bonas ut res conferant dimoneantque contrarias, si. <lb/>
            modo dii ueri sunt atque in nominis huius exceptione ponendi. <lb/>
            <milestone n="140b" unit="altpage"/> aut enim fato fiunt quaecumque fiunt, et ambitionis et  <lb n="20"/>
            gratiae \'nullus locus in diis est: aut si excluditur et eicitur <lb/>
            fatum, non est superae dignitatis boni operis fauores et conlatas <lb/>
            munificentias uenditare.</p></div><div n="13" subtype="section" type="textpart"><p>satis ut opinor ostendimus  <lb/>
            frustra diis immortalibus hostias rebus cum consequentibus <lb/>
            admoueri, quod neque alantur his neque ullam percipiant uoluptatem, <lb n="25"/>
            neque ut iras aut animos ponant neque ut res tribuant <lb/>
            faustas neque ut abigant auerruncentque contrarias. sequitur <lb/>
            ut illam quoque inspiciamus partem quae ab nonnullis consueta <lb/>
            est adseri et causis caerimonialibus adplicari. aiunt enim <lb/>
             sacra haec honorandis esse instituta caelestibus, et ea quod <lb n="30"/>
            faciant, honoris ergo facere et his numinum potentias auctitare.

<note type="footnote"> 5 indecorae <hi rend="italic">Sab in err:</hi> indecore P 9 utraque <hi rend="italic">P corr m al</hi> <lb/>
            15 cessebunt <hi rend="italic">P eorr</hi> 19 aeoeptione <hi rend="italic">Urs</hi> - - ) 22f fauores et <hi rend="italic">Hildebrandius: <lb/>
            </hi> fabore (b in n <hi rend="italic">corr m s XV)</hi> sed P fauorem et <hi rend="italic">Sab</hi> <lb/>
            23 nendLttare P 26 ut iras <hi rend="italic">scripsi:</hi>. iras P 27 aberruncentque <lb/>
            P 28 que P </note> <lb/>
             
<pb n="248"/>
            quid? si similiter dicant euigilare sese atque dormire, deambulare <lb/>
            subsistere, conscribere aliquid et lectitare, ut honorem <lb/>
            dis habeant et dignitatibus eos faciant ampliores? quid enim <lb/>
            cruore de pecorum, quid sacrorum confectione de cetera superadditur <lb/>
            his rei, quid adponitur atque adicitur potestatis? etenim<lb n="5"/>
            honos omnis qui haberi ab aliquo dicitur et reuerentiae potioris <lb/>
            adtribui relatiui est et ad alterum generis et constans partibus <lb/>
            duabus, ex concessione tribuentis et amplificatione sumentis. <lb/>
            ut si quispiam uiso potentissimi nominis atque auctoritatis <lb/>
            uiro uia decedat, adsurgat, caput reuelet uehiculoque desiliat, <lb n="10"/>
            tum deinde salutet adclinis, ancillatum seruuli pauibundis  <lb/>
            trepidationibus <milestone n="141" unit="altchapter"/> imitatus; uideo, quid agatur in huiusmodi <lb/>
            honorationis officio: summissione alterius datur alteri plurimum <lb/>
            efficiturque ut uideatur magnus quem suspectio minoris extulerit  <lb/>
            et suis anteposuerit rebus.</p></div><div n="14" subtype="section" type="textpart"><p>sed concessio haec omnis <lb n="15"/>
            et honoris de qua loquimur attributio solis habet in hominibus <lb/>
            sedem, quos naturalis infirmitas et amor in altioribus standi <lb/>
            docet gaudere de fastigiis et aliorum comparationibus anteponi. <lb/>
            at, quaero, in superis ubi est honoris locus, uel quas eis eminentias <lb/>
            addier sacrorum ex confectionibus inuenitur? augustiores,<lb n="20"/>
            potentiores mactatis pecudibus fiunt, additur illis ex hoc <lb/>
            quicquam, aut esse dii magis diuinitate occipiunt ampliata? <lb/>
            atqui ego contumeliae proximum, quinimmo esse plenam contumeliam <lb/>
            iudico, cum honorari ab homine deus dicitur et <lb/>
            muneris alicuius oblatione mactari. etenim si honos auget <lb n="25"/>
            eiusque adcumulat dignitatem cui fuerit attributus, sequitur <lb/>
            ut auctior deus fiat ab homine, a quo fuerit munere et honoris

<note rend="script" type="footnote"> 1 euigilare sese <hi rend="italic">Sab:</hi> euigilares ee P 3 diis <hi rend="italic">ex</hi> dis <hi rend="italic">corr P</hi> <lb/>
            dignatibus <hi rend="italic">P corr</hi> 7 est et <hi rend="italic">scripsi:</hi> est P 11 accliais <hi rend="italic">Sab</hi> <lb/>
            ancillatum <hi rend="italic">Hemsterhusius:</hi> ancillatrum (t <hi rend="italic">eras)</hi> P ancillarum <hi rend="italic">Sab</hi> ancillatrum <lb/>
            <hi rend="italic">Salm</hi> panibnndas trepidationes <hi rend="italic">Sab</hi> 18 summissioni <lb/>
            <hi rend="italic">P corr</hi> 14 snspectio <hi rend="italic">Urs:</hi> su\'ceptio P 17 stadi <hi rend="italic">P <lb/>
            corr c\'</hi> 18 fastigiis <hi rend="italic">scripsi:</hi> fastibus P 19 ad P <hi rend="italic">corr</hi> quaero] <lb/>
            nero <hi rend="italic">Urs</hi> 20 addier <hi rend="italic">Hildebrandius:</hi> addere P accedere <hi rend="italic">Urs: <lb/>
            confectionibus Meursius:</hi> coniectionibus P collationibus <hi rend="italic">Sab</hi> 22 occipinnt <lb/>
            <hi rend="italic">Hildebrandius:</hi> concipiunt P incipiunt <hi rend="italic">Gel</hi> 23 adqui (d corr <lb/>
            <hi rend="italic">in</hi> t) <hi rend="italic">P</hi> atquin <hi rend="italic">r</hi> 24 iudicio <hi rend="italic">P corr</hi> 25 oblactione <hi rend="italic">P corr r</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="249"/>
            conlatione donatus: atque ita perducitur res eo ut inferior deus <lb/>
            sit qui honoribus mactatur humanis, homo uero sublimior qui <lb/>
            auget potentiam numinis.</p></div><div n="15" subtype="section" type="textpart"><p>quid ergo, inquiet aliquis, honorem  <lb/>
            diis dandum nullum esse omnino censetis? si deos nobis proponitis <lb/>
             tales, quales, si sunt, debent esse, quosque dicere nos <lb n="5"/>
            omnes in istius nominis praedicatione sentimus: quemadmodum <lb/>
            possumus honorem his non habere uel maximum, cum etiam <lb/>
            homines colere potentioribus <milestone n="141b" unit="altpage"/> acceperimus imperiis, cuiuscumque  <lb/>
            ordinis fuerint, cuiuscumque fortunae? quisnam iste est <lb/>
             maximus? officiosior multo quam habetur a uobis et potentiore. <lb n="10"/>
            in genere constitutus. dicite, inquitis, quae sit opinio de dis <lb/>
            digna, recta et honesta nec turpitudinis alicuius deformitate <lb/>
            culpabilis. primum ut neque illos credas quicquam hominis habere <lb/>
            consimile nec quicquam expectare quod sit ab se foris atque extrinsecus <lb/>
            ueniens, tunc quod saepius dictum est, non ardescere <lb n="15"/>
            irarum flammis, non gestire corporea uoluptate, non exambiri <lb/>
            ut prosint praemiis, non ut noceant proritari, benignitatem et <lb/>
            gratiam non habere uenalem, non gaudere honore conlato, non <lb/>
            indignari et adfici non dato, sed quod rei diuinae est proprium, <lb/>
             sua se ui nosse nec se alienis adulationibus aestimare. et <lb n="20"/>
            tamen, ut uideamus istud quod dicitur quale sit, quod est <lb/>
            istud honoris genus, ueruecem arietem taurum dei sub ore <lb/>
            conectere conspectuque in eius occidere? quod est honoris <lb/>
            genus, deum inuitare ad sanguinem, quem cum canibus <lb/>
            uideas eum sumere atque habere communem? quod est honoris <lb n="25"/>
            genus, lignorum structibus incensis caelum fumo subtexere et <lb/>
            effigies numinum nigrore offuscare ferali? quod si ea quae fiunt <lb/>
            propria ui pendere, non ante sumptis placet opinionibus aestimari, <lb/>
            arae istae quas dicitis altariaque haec pulchra infelicissimi <lb/>
             animalium generis ustrinae, rogi sunt et busticeta in

<note type="footnote"> 2 <hi rend="italic">sq</hi>. homo ... numinis <hi rend="italic">om Scib</hi> 4 damdum <hi rend="italic">P corr</hi> 8 inperiis <lb/>
            P 11 diis <hi rend="italic">Salm:</hi> his P 12 primum digna <hi rend="italic">P:</hi> primum <lb/>
            <hi rend="italic">cum Salm transposui ante</hi> ut neque (13) primum digna... <lb/>
            alicuius <hi rend="italic">om Sab</hi> 17 praemiis, non <hi rend="italic">scripsi:</hi> non praemiis <hi rend="italic">P</hi> ut] <lb/>
            ne <hi rend="italic">Canterus</hi> 22 uerbecem P <hi rend="italic">corr</hi> 23 conectere] conuertere <lb/>
            <hi rend="italic">Meursius</hi> coronis conectere ? 26 struibus <hi rend="italic">Sab</hi> struicibus <hi rend="italic">Meursius<lb/>
             </hi> 28 aestimare <hi rend="italic">Sab</hi> 30 busticeta (bus <hi rend="italic">in ras cl) P</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="250"/>
            opus structa foedissimum atque in sedem fabricate fetorum. 
</p></div><div n="16" subtype="section" type="textpart"><p><lb/>
            quid dicitis, o isti? ergone ille putor qui ex coriis tollitur  <lb/>
            atque expirat ardentibus, <milestone n="142" unit="altchapter"/> qui ex ossibus, qui ex saetis, ex <lb/>
            agnorum lanitiis gallinarumque de plumis, dei munus et honor <lb/>
            est, mactanturque hoc illi quorum. templa . cum adire disponitis,<lb n="5"/>
            ab omni uos labe puros, lautos castissimosque praestatis? <lb/>
            et quid esse his potest coinquinatius fetidius spurcius, quam <lb/>
            si ita facti sunt sensus sui natura, ut in amoribus habeant <lb/>
            tam saeua sintque illis in uoluptate putores, quos neque ipsi <lb/>
            sacrificantes ferre nec ingenuae sustinere tractos ualeant per <lb n="10"/>
            spiritum nares? quodsi animantium cruore honorari et adfici <lb/>
            superorum animos existimatis, cur non eis et mulos et elephantos <lb/>
            mactatis et asinos ? cur non et canes, ursos et uulpes, <lb/>
            camelos et belbas et leones? et quoniam uolucres hostiarum <lb/>
            quoque in numeris ponitis, cur non uulturios aquilas ciconias <lb n="15"/>
            inmussilos buteones coruos accipitres noctuas cumque illis <lb/>
            salamandras natrices uiperas solifugas? nempe subest et his <lb/>
            sanguis et consimili ratione uitali agitantur spiritu. quid in <lb/>
            illis maioris est operis aut sollertiae in his minus, ut ista non <lb/>
            augeant, superorum illa amplificent dignitatem? quia rebus ex <lb n="20"/>
            his, inquit, deos par est honorare caelestes, quibus ipsi alimur, <lb/>
            sustentamur et uiuimus et quas nobis ad uictum sui numinis <lb/>
            tribuere benignitate dignati sunt. sed et cuminum nasturcium <lb/>
            rapa bulbos apium carduos radices cucurbitas rutam mentam <lb/>
            ocimum puleium porrumque sectiuum idem tribuere dii<lb n="25"/>
            uobis esseque in usibus uestris alim<foreign xml:lang="grc">ό</foreign>niarum in parte iusserunt. <lb/>
            quid ergo cessatis altaribus et haec dare rebusque his omnibus <lb/>
            conilam superspergere bubulam. et acrimonias intermiscere  <lb/>
            ceparum?</p></div><div n="17" subtype="section" type="textpart"><p>ecce, <milestone n="142b" unit="altpage"/> si uos canes — necesse est enim quaedam  <lb/>
            fingi, perspici ut liquidius res possint — si, inquam, canes et <lb n="30"/>
            asini, si motacillae cum his simul, si hirundines garrulae

<note type="footnote"> lfaetorumP <hi rend="italic">5 mactatarque Sab illi Salm:</hi> illis JP <lb/>
            6 <hi rend="italic">castissimosqxiae P</hi> 7 <hi rend="italic">fetidias Mewsius:</hi> infelicias <hi rend="italic">P</hi> ..12 elefantos <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> 14 camellos <hi rend="italic">P</hi> et camelos <hi rend="italic">Sab</hi> belbaa <hi rend="italic">Salmi</hi> beloas <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> &lt;16 immussuloB <hi rend="italic">Sab</hi> buteones <hi rend="italic">P</hi> . 17 solipangas <hi rend="italic">Urs</hi> <lb/>
            solipagas <hi rend="italic">Stewechius</hi> 23 euminum.. <hi rend="italic">P</hi> .28 conilam <hi rend="italic">Hildebrandius:<lb/>
             </hi> coli. na <hi rend="italic">P</hi> cunilam <hi rend="italic">Gel</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="251"/>
            pariterque cum his porci sensu aliquo humanitatis accepto deos <lb/>
            putarent atque existimarent uos esse sacraque uobis intenderent <lb/>
            honoris ergo facere, non ex materiis aliis aliisque de rebus sed <lb/>
            quibus ali moris est illis et naturali et petitione fulciri: audire <lb/>
             uobis exposcimus, utrumne hunc honorem an contumeliam <lb n="5"/>
            potius esse iudicaretis amplissimam, cum hirundines uobis <lb/>
            muscas, motacillae caederent consecrarentque formiculas, cum <lb/>
            altaribus uestris darent asini faenum paleasque libarent, cum <lb/>
            inponerent canes ossa et humani stercoris proluuiem oncremarent, <lb/>
             cum ad Ultimum porculi caenum uobis profunderent <lb n="10"/>
            ex uolutabris horrentibus, lutosis et uoraginibus sumptum? ita <lb/>
            ergo non despui uestras inflammaremini dignitates stercoribusque  <lb/>
            uos accipi inter atroces conputaretis iniurias? sed taurorum <lb/>
            corporibus honoratis uos deos et aliorum animantium caedibus. <lb/>
            et quid hoc ab illo differt, cum et ipsa si nondum, mox tamen <lb n="15"/>
            futura sint stercora et exigui temporis contracta interiectione <lb/>
            putescant? denique desinite supponere aris ignem: iam profectocernetis <lb/>
            uiscera illa taurorum sacra, quibus honor a uobis <lb/>
            auctificatur deorum, feruescere uermibus et fluctuare, uitiare <lb/>
            et corrumpere statum caeli et ex odoribus morbidis regiones <lb n="20"/>
            consauciare uicinas: quam si uobis praecipiant dii curam <lb/>
            uestram in ualetudinem uertere, prandia inde <milestone n="143" unit="altpage"/> uel cenas sollemni  <lb/>
            ex more conficere, longe fugiatis execratique odoris <lb/>
            genus ueniam poscatis a superis facturosque uos eis numquam <lb/>
            talia sacra iuretis. ita istud non ludere est, non confiteri, non <lb n="25"/>
            pandere, quid sit deus nescire nec cui potentiae debeat nominis <lb/>
            huius uis subdi appellatioque supponi? cibis uestris auctificatis <lb/>
            deos, nidoribus cohonestatis et sucis, et quia uobis iucunda <lb/>
            et grata sunt ea quae uos alunt, deos etiam creditis in <lb/>
            eorum adfluere uoluptates, latratorum et canum ritu offis saeuitias <lb n="30"/>
            ponere atque adludere porrigentibus saepius?</p></div><div n="18" subtype="section" type="textpart"><p>et quoniam 

<note type="footnote">3 honores fergb facerent 5a6 . : <hi rend="italic">4 appetitiona Urs: adpositione P</hi> <lb/>
            11 e«t P 16 contacta ? 18 cernetis <hi rend="italic">Oel:\' cernitis P</hi> <lb/>
            21 quam si <hi rend="italic">Sab:</hi> quasi <hi rend="italic">P</hi> quae si <hi rend="italic">J Salm</hi> colturam <hi rend="italic">Urs</hi> . 22 in <lb/>
            <hi rend="italic">uestram, in Salm uoluptatem Urs</hi> 24 superis <hi rend="italic">Sab: superiis P</hi> <lb/>
            27 uis] suis <hi rend="italic">P corr</hi> uestris <hi rend="italic">scripsi:</hi> nonis P 28 sucis] fumis <lb/>
            <hi rend="italic">Meursius</hi> 29 eaque <hi rend="italic">Sab</hi> .30 seuitias P. </note> <lb/>
             
<pb n="252"/>
            nobis in manibus hostiarum sermo uersatur, quae causa, quae <lb/>
            ratio est, ut cum dii inmortales — sint enim et per nos licet <lb/>
            quicumque esse creduntur — sint unius essentiae uel unius <lb/>
            debeant esse naturae, generis et qualitatis unius, non omnibus <lb/>
            omnes hostiis sed quibusdam quidam sacrorum mulceantur e <lb n="5"/>
            legibus? quae est enim causa, requiram ut eadem rursus, ut <lb/>
            ille tauris deus, haedis alius honoretur aut ouibus, hic lactentibus <lb/>
            porculis, alter intonsis agnis, hic uirginibus bubulis, <lb/>
            capris ille cornutis, hic sterilibus uacculis, at ille incientibus <lb/>
            scrofis, hic albentibus, ille taetris, alter feminei generis, alter <lb n="10"/>
            uero animantibus masculinis? si enim honoris et reuerentiae <lb/>
            causa mactantur dis hostiae, quid refert aut interest, cuius <lb/>
            animalis e capite luatur hoc debitum, cuius ira offensioque <lb/>
            ponatur? an numquid alterius alteri animantis gratior et <lb/>
            iucundior sanguis est, alteri uero alterius uoluptatem infundit <lb n="15"/>
            et gaudium? aut, ut fieri moris est, obseruationis alicuius  <lb/>
            <milestone n="143b" unit="altchapter"/> et religionis metu ille caprina abstinet se carne, porcinum <lb/>
            alius execratur attactum, huic ouilla fetulenta sunt uiscera, <lb/>
            ac ne stomachum fatiget inualidum, hic bubulam duritiem <lb/>
            uitat et lactentium lenitatem, quo digerat expeditius, sumit? 
</p></div><div n="19" subtype="section" type="textpart"><p><lb n="20"/>
            sed erras, inquit, et laberis: nam dis feminis feminas, mares <lb/>
            maribus hostias immolare abstrusa et interior ratio est uulgique <lb/>
            a cognitione dimota. non inquiro, non exigo, quid sacrorum <lb/>
            praecipiant uel quid contineant leges; sed si uicerit ratio atque <lb/>
            obtinuerit ueritas, differentiam generum nullam in diis esse <lb n="25"/>
            neque ullis sexibus eos esse discretos, nonne solui necesse est, <lb/>
            nonne rationes has omnes ex stultissimis creditas opinationibus <lb/>
            comprobari, inueniri? sapientium uirorum non aduocabo sententias, <lb/>
            qui risum nequeunt continere, cum discrimina sexuum <lb/>
            diis audiunt immortalibus attributa: unoquoque ab hominum

<note type="footnote"> 2 inmortales P 3 essentiae <hi rend="italic">scripsi: sententiae</hi> P 5 e <hi rend="italic">om<lb/>
             Sdb</hi> 8 buculis <hi rend="italic">Gel</hi> \'ouiculis <hi rend="italic">uel</hi> buculis <hi rend="italic">uel</hi> uitulis* <hi rend="italic">Urs</hi> <lb/>
            9 incientibus <hi rend="italic">Urs:</hi> ingeatibus P 10 atris <hi rend="italic">Sab</hi> 12 diis <hi rend="italic">ex</hi> dis <lb/>
            <hi rend="italic">corr P</hi> 14 animantis <hi rend="italic">scripsi:</hi> minus <hi rend="italic">P</hi> animalis <hi rend="italic">Urs</hi> muneris <hi rend="italic">Klussmannus <lb/>
            </hi> munus <hi rend="italic">Mauptius</hi> gratius et iucundius <hi rend="italic">Hauptius</hi> 19 sthomacum <lb/>
            P 21 diis <hi rend="italic">ex</hi> dis <hi rend="italic">corr P</hi> 24 uicerit] iusserit <hi rend="italic">Sab</hi> <lb/>
            27 nonne <hi rend="italic">del Salm</hi> ex <hi rend="italic">scripsi:</hi> et P e <hi rend="italic">Sab</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="253"/>
            quaero, an ipse apud se credat sibique ipse persuadeat, distinctem <lb/>
            esse deorum genus, mares ac feminas hos esse et ad <lb/>
            generandos fetus conuenientium membrorum dispositione formatos? <lb/>
            sed si sexibus sexus pares, id est feminas feminis, <lb/>
            mares autem hostias dis maribus immolari sacrificiorum iura <lb n="5"/>
            praescribunt: quae in coloribus ratio est, ut merito his albas, <lb/>
            illis atras conueniat nigerrimasque mactari? quia superis diis, <lb/>
            inquit, atque ominum dexteritate pollentibus color laetus acceptus <lb/>
            est ac felix hilaritate candoris, at uero diis laeuis sedesque <lb/>
            habitantibus inferas color furuus est gratior et tristibus suffectus <lb n="10"/>
            e fucis. sed si rursus optinuerit <milestone n="144" unit="altpage"/> ratio, inferorum penitus cassum  <lb/>
            esse nomen et uacuum neque ulla sub terris regna esse <lb/>
            domiciliaque Plutonia, opinionem necesse est id quoque frustrari <lb/>
            quam super atris pecudibus habetis diuisque subterreis. <lb/>
            quodsi inferi nulli sunt, deos etiam Manium necesse est esse <lb n="15"/>
            nullos. fieri enim qui potest, ut cum loca sint nulla, eorum <lb/>
            quae non sunt ulli perhibeantur esse cultores?</p></div><div n="20" subtype="section" type="textpart"><p>sed adsentiamui,  <lb/>
            ut uultis, et esse inferos et esse Manes et habitare nescio quos <lb/>
            in his deos ominibus minus faustos et tristioribus praepositos <lb/>
            rebus. et quae causa, quae ratio est, ut atrae his hostiae <lb n="20"/>
            nigerrimique admoneantur coloris? quia nigra nigris conueniunt <lb/>
            et tristia consimilibus grata sunt. quid ergo ? non uidetis, <lb/>
            ut uobiscum et nos stolide similiterque ludamus, albas esse <lb/>
            hostiarum carnes ossa dentes pinguitias omenta cum cerebris <lb/>
            mollesque in ossibus medullas? sed uellera nigra sunt <lb n="25"/>
            nigraeque animantium saetae. solas ergo immolate diis lanas <lb/>
            uulsasque ex hostiis saetulas, relinquite infelicissimas pecudes <lb/>
            spoliatas licet ac tonsas caeli animam ducere et pastibus innocentissimas <lb/>
            incubare. quodsi grata numinibus inferis ea quae <lb/>
            sunt nigra furuique existimatis coloris, cur non omnia cetera, <lb n="30"/>
            quae illorum inferre sacrificiis moris est, sint nigra et

<note type="footnote"> 5 diis <hi rend="italic">ex</hi> dis <hi rend="italic">corr P</hi> 6 <hi rend="italic">peracribunt Sab</hi> 7 conuenit <hi rend="italic">P corr</hi> <lb/>
            8 ominum <hi rend="italic">Meursius:</hi> hominum <hi rend="italic">P</hi> 9 at] ad <hi rend="italic">P corr</hi> 13 opinionem <lb/>
            <hi rend="italic">Sab:</hi> opinione <hi rend="italic">P</hi> 19 ominibus <hi rend="italic">Stewechius:</hi> hominibus P <lb/>
            20 trae <hi rend="italic">P corr</hi> 21 colores c, <hi rend="italic">Sdb</hi> 22 tristia <hi rend="italic">Sab:</hi> tria. <lb/>
            titia <hi rend="italic">P</hi> 23 scurriliterque <hi rend="italic">Oehlerus</hi> seniliterque <hi rend="italic">Zinkius</hi> 26 setae <lb/>
            P 28 <hi rend="italic">ac Sab:</hi> at P </note> <lb/>
             
<pb n="254"/>
            fumigata taetreque ut colorata curatis? inficite thura, si dantur, <lb/>
            salsas fruges atque uniuersa libamina; lacti oleo sanguini, <lb/>
            hic ponat ut purpureum colorem, illa ut sint lurida, fuliginem  <lb/>
            infundite cum fauillis. <milestone n="144b" unit="altchapter"/> quod si uobis religio nulla est alba <lb/>
            quaedam inferre et suos retinentia candores, ipsi uestras religiones<lb n="5"/>
            rationesque dissoluitis, cum sacrorum. in opere nihil  <lb/>
            unum perpetuumque seruatis.</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>