<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1:6.7-6.8</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1:6.7-6.8</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1"><div n="6" subtype="book" type="textpart"><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p>regnatoris in populi Capitolio <lb/>
            qui est hominum qui ignoret Oli. esse sepulchrum Vulcentani? <lb n="15"/>
            quis est, inquam, qui non sciat ex fundaminum sedibus <lb/>
            caput hominis euolutum non ante plurimum temporis aut <lb/>
            solum sine partibus ceteris — hoc enim quidam ferunt — aut <lb/>
            cum membris omnibus humationis officia sortitum? quod si <lb/>
            planum fieri testimoniis postulatis auctorum, Sammonicus <lb n="20"/>
            Granius Valerianus uobis et Fabius indicabunt, cuius Aulus <lb/>
            fuerit filius, gentis et nationis cuius, cur manu seruuli uita <lb/>
            fuerit spoliatus et lumine, quid de suis commeruerit ciuibus, <lb/>
            ut ei sit abnegata telluris patriae sepultura. condiscetis etiam, <lb/>
            quamuis nolle istud publicare se fingant, quid sit capite retecto <lb n="25"/>
            factum uel in parte qua areae curiosa fuerit obscuritate

<note type="footnote"> 1 Cleomachum <hi rend="italic">Urs</hi> Clearchum <hi rend="italic">Meursius tamquam e codice</hi> Leandrus <lb/>
            <hi rend="italic">Sab in err</hi> Leucophrynae <hi rend="italic">Gel:</hi> leucofryne <hi rend="italic">P</hi> 3 mendins <lb/>
            <hi rend="italic">P corr</hi> 4 Telmessum <hi rend="italic">Sab, r: termessum P</hi> 5 Agesarchi Ptolomaeo <lb/>
            <hi rend="italic">Sab</hi> Agesarchus Ptolemaeo <hi rend="italic">in err</hi> 6 Philopatore <hi rend="italic">Sab:</hi> filopatere <lb/>
            P filopatore r Cinyram <hi rend="italic">Sab:</hi> cynera P cynira <hi rend="italic">r</hi> Paphi <hi rend="italic">Sab:</hi> <lb/>
            papi P 8 esse <hi rend="italic">Sab:</hi> est <hi rend="italic">P</hi> 9 et <hi rend="italic">Sab:</hi> et in et P 10 exactam <lb/>
            P quam <hi rend="italic">Gel</hi> 11 Aegiptius <hi rend="italic">Sab</hi> 12 barronis P <lb/>
            14 in] ipsum <hi rend="italic">Zinkius</hi> . Capitolio <hi rend="italic">Sab in err:</hi> capitolium P <lb/>
            15 quis <hi rend="italic">Sab in err</hi> Oli <hi rend="italic">Salm:</hi> toli <hi rend="italic">P</hi> 20 postulatis P <lb/>
            21 Valerius Antias <hi rend="italic">Urs</hi> Aulus] Tobus <hi rend="italic">Sab</hi> Tolus <hi rend="italic">in err</hi> 22 cur manu <lb/>
            seruuli <hi rend="italic">Zinkius:</hi> germani seruuli P ut a germani seruulo <hi rend="italic">Gel</hi> ut a germani <lb/>
            seruulis <hi rend="italic">Salm</hi> cuius manibus seruuli <hi rend="italic">Rigaltius</hi> 24 patriae <hi rend="italic">Gel:</hi> <lb/>
            patientiae P paternae <hi rend="italic">Hildebrandius</hi> 25 retecto <hi rend="italic">Zinkius:</hi> refecto P <lb/>
            resecto <hi rend="italic">Sab in err</hi> 26 areae <hi rend="italic">Zinkius:</hi> rei P arcis <hi rend="italic">HUdebrandius</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="220"/>
            conclusum, ut immobilis uidelicet atque fixa obsignati ominis <lb/>
            perpetuitas staret. quod cum opprimi par esset et uetustatis <lb/>
            obliteratione celari, conpositio nominis iecit in medium et cum <lb/>
            suis causis per data sibi tempora inextinguibili fecit testificatione <lb/>
            procedere, nec erubuit ciuitas maxima et numinum <milestone n="124b" unit="altchapter"/> cunctorum <lb/>
            cultrix, cum uocabulum templo daret, ex Oli capite  <lb n="5"/>
            Capitolium quam ex nomine Iouio nuncupare.</p></div><div n="8" subtype="section" type="textpart"><p>satis igitur ut <lb/>
            opinor ostendimus templa diis immortalibus aut inaniter esse <lb/>
            constructa aut contra decus et potentiam creditam contumeliosis <lb/>
            opinationibus fabricata. sequitur ut de signis aliquid simulacrisque <lb/>
            dicamus, quae multa arte conponitis et religiosa obseruatione <lb n="10"/>
            curatis. qua in parte si fides est ulla, constituere apud <lb/>
            nos ipsos nullis considerationibus possumus, utrumne istud <lb/>
            serio et cum proposito faciatis graui an ridendo res ipsas puerili <lb/>
            alucinatione ludatis. si enim certum est apud uos deos esse, <lb/>
            quos remini atque in summis caeli regionibus degere, quae <lb n="15"/>
            causa, quae ratio est, ut simulacra ista fingantur a uobis, cum <lb/>
            habeatis res certas, quibus preces possitis effundere et auxilium <lb/>
            rebus in exigentibus postulare? sin autem non creditis aut, ut <lb/>
            mediocriter dicatur, ambigitis, etiam sic ratio quaenam est <lb/>
            dubiorum fingere atque instituere simulacra et quod esse non <lb n="20"/>
            credas uentosa imitatione formare? an numquid dicitis forte, <lb/>
            praesentiam uobis quandam his numinum sub exhiberi simulacris, <lb/>
            et quia deos uidere non datum est, † eos insolidi et <lb/>
            munia officiosa praestari? hoc qui dicit et adserit deos esse <lb/>
            non credit, nec habere conuincitur suis religionibus fidem cui <lb n="25"/>
            opus est uidere quod teneat, ne inane forte sit quod † obscurum  <lb/>
            non uidetur.</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>