<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1:6.5-6.6</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1:6.5-6.6</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1"><div n="6" subtype="book" type="textpart"><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p>quod si ita non erit, tollitur omnis spes opis et erit  <lb/>
            in dubio, audiamini ab dis necne, si quando res sacras caerimoniarum <lb/>
            conficitis debitis. constituamus enim noscendae rei <lb n="25"/>
            causa templum numinis alicuius esse apud Canarias insulas, <lb/>
            eiusdem apud ultimam Thylen, eiusdem apud Seras esse, apud <lb/>
            furuos Garamantas et si qui sunt alii quos ab sui notitia <lb/>
            maria montes siluae et quadrini disterminant cardines: si <lb/>
            omnes uno in tempore rebus diuinis factis, quod sua quosque

<note type="footnote"> 1 existimare <hi rend="italic">Urs:</hi> existimari P 6 conturi <hi rend="italic">P corr c</hi> paesentibua <lb/>
            <hi rend="italic">P corr cI</hi> 10 adquin P 11 ui <hi rend="italic">Sab:</hi> ut P 16 ubique <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> 17 ita quoque <hi rend="italic">Sab:</hi> itaque P 20 sua non <hi rend="italic">in ras P</hi> <lb/>
            21 ..esse P totus <hi rend="italic">P corr</hi> 23 et <hi rend="italic">sup. uers. P</hi> 24 audiamini <lb/>
            <hi rend="italic">Urs:</hi> audiamur P dis (i in ii <hi rend="italic">corr)</hi> P 27 Thyle <lb/>
            <hi rend="italic">Sab:</hi> thyleni P </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="218"/>
            necessitas rogitare compellit, poscantque de numine, referendi <lb/>
            beneficii quaenam omnibus spes erit, si non undique ad se <lb/>
            missam uocem deus exaudiet et erit ulla longinquitas, quo <lb/>
            penetrare non possit auxilium poscentis oratio ? aut enim nullis <lb/>
            erit in partibus praesens, si uspiam poterit aliquando non esse, <lb n="5"/>
            aut aderit unis tantum, quoniam praebere communiter suum <lb/>
            non potest atque indiscretus auditum. <milestone n="123b" unit="altchapter"/> atque ita perficitur, ut <lb/>
            aut nullis deus opituletur omnino, si occupatus re aliqua ad <lb/>
            audiendas uoces non quiuerit aduolare, aut exauditi tantummodo <lb/>
            uni abeant soli, nihil egerint ceteri.</p></div><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p>quid quod multa <lb n="10"/>
            ex his templa, quae tholis sunt aureis et sublimibus elata <lb/>
            fastigiis, auctorum conscriptionibus conprobatur contegere cineres <lb/>
            atque ossa et functorum corporum sepulturas esse? nonne <lb/>
            patet et promptum est aut pro dis immortalibus mortuos uos <lb/>
            colere aut inexpiabilem fieri numinibus contumeliam, quorum <lb n="15"/>
            delubra et templa mortuorum superlata sunt bustis ? in historiarum <lb/>
            Antiochus nono Athenis in Mineruio memorat Cecropem <lb/>
            esse mandatum terrae, in templo rursus eiusdem, quod in arce <lb/>
            Larisae est, esse conditus scribitur atque indicatur Acrisius, <lb/>
            Erichthonius Poliadis in fano, Dairas et Immaradus fratres in <lb n="20"/>
            Eleusinio consaepto, quod ciuitati subiectum est. quid Celei <lb/>
            uirgines? non in Cereris Eleusiniae humationis habuisse perhibentur <lb/>
            officia? non in Dianae delubro, quod in Apollinis constitutum <lb/>
            est Delii, Hyperoche Laodiceque, quas aduectas illuc <lb/>
            esse finibus ex Hyperboreis indicatur? in Didymaeo Milesio 25

<note type="footnote">10 sqq. 1. c. 3, 44 sq. </note>

<note type="footnote"> 1\'rogitare <hi rend="italic">Urs:</hi> cogitaret <hi rend="italic">in mg</hi> v P cogitare <hi rend="italic">Sab lacunam signaui <lb/>
            </hi> que <hi rend="italic">om Sab</hi> 7 at ita <hi rend="italic">Sab</hi> 9 quiberit <hi rend="italic">P corr</hi> <lb/>
            13 corporum <hi rend="italic">scripsi:</hi> esse corporum P esse <hi rend="italic">del Sdb in err</hi> <lb/>
            14 diis cI 17 anchus <hi rend="italic">P corr c</hi> cec.ropem P 19 est, esse <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi:</hi> esse P est <hi rend="italic">Sab in err</hi> conditis <hi rend="italic">P corr</hi> 20 ericthonins <lb/>
            P Immaradus <hi rend="italic">scripsi:</hi> inmarachus P inmarnachus c\' Immarnachus <lb/>
            <hi rend="italic">Sab</hi> Immarus <hi rend="italic">Salm</hi> 20 <hi rend="italic">sq</hi>. in eleusinio <hi rend="italic">r:</hi> in elensino P <lb/>
            Ineleus in <hi rend="italic">Sab</hi> in Eleusinis <hi rend="italic">Gel</hi> 21 ciuitati <hi rend="italic">Sab:</hi> ciuitatis P Celei <lb/>
            <hi rend="italic">Gel, r:</hi> elei P 22 Eleusinae <hi rend="italic">Sab</hi> humationis habuisse <hi rend="italic">Heraldus:<lb/>
             </hi> humationibus P humatae habere <hi rend="italic">Gel</hi> humationis sortitae <hi rend="italic">Urs</hi> <lb/>
            23 officia <hi rend="italic">Gel:</hi> officio P constitu <hi rend="italic">P corr c</hi> 24 Hyperoche <lb/>
            <hi rend="italic">Hildebrandius:</hi> hyperochae P Hyperocha <hi rend="italic">Sab</hi> Laodiceque <hi rend="italic">Gel:</hi> laudiceque <lb/>
            (que <hi rend="italic">ex</hi> quae) P Elaudiceque <hi rend="italic">Sab</hi> 25 dydymeo P </note> <lb/>
             
<pb n="219"/>
            Cleochum dicit habuisse suprema Leandrius funeris. Leucophrynae <lb/>
            monumentum in fano apud Magnesiam Dianae esse <lb/>
            Myndius profitetur ac memorat Zeno. sub Apollinis arula, quae <lb/>
            Telmessi apud oppidum uisitur, Telmessum esse conditum <lb/>
            uatem non scriptis constantibus indicatur? Ptolomaeus Agesarchi <lb n="5"/>
            de Philopatore quem edidit primo Cinyram regem Paphi <lb/>
            cum familia omni <milestone n="124" unit="altpage"/> sua, immo cum omni prosapia in Veneris  <lb/>
            templo situm esse litterarum auctoritate declarat. infinitum <lb/>
            est et inmensum, quibus quique in fanis toto sint in orbe .. <lb/>
            describere, nec exactam desiderat curam — quamuis poenam <lb n="10"/>
            constituerit Aegyptus in eum qui publicasset quibus Apis <lb/>
            iaceret absconditus — polyandria illa Varronis quibus templis <lb/>
            contegantur quasque in se habeant superlati ponderis moles. <lb/>
            sed quid ego haec parua?</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>