<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1:6.3-6.6</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1:6.3-6.6</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1"><div n="6" subtype="book" type="textpart"><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p>sed templa illis  <lb/>
            extruimus nulla nec eorum effigies adoramus, non mactamus <lb n="20"/>
            hostias, non tura ac uina libamus. et quid amplius possumus <lb/>
            uel honoris eis attribuere uel dignitatis, quam quod eos in ea <lb/>
            ponimus parte qua rerum caput ac dominum summumque <lb/>
            ipsum regem, cui debent di una nobiscum, quod esse se sentiunt <lb/>
            et uitali in substantia contineri? <milestone n="122" unit="altpage"/> numquid enim delubris  <lb n="25"/>
            aut templorum eum constructionibus honoramus? numquid <lb/>
            ei hostias caedimus ?  numquid alias res damus, quas libare, <lb/>
            profundere non est rationis expensae sed tracti per consuetudinem <lb/>
            moris? etenim plena dementia est, necessitatibus tuis

<note type="footnote"><hi rend="italic">2 ita Sab excitari Sab: excitare P</hi> 8 cedibus P 9 stragibus <lb/>
            P 10 suffragiari <hi rend="italic">P corr</hi> mentium P 11 beneuolentias <lb/>
            (ne <hi rend="italic">ex</hi> ni <hi rend="italic">corr) P</hi> 12 contraria hia <hi rend="italic">Zinkius:</hi> contrariis P <lb/>
            13 egere <hi rend="italic">Sab</hi> *quos P dolere <hi rend="italic">Urs:</hi> dolore <hi rend="italic">P</hi> dolorem <hi rend="italic">Sab</hi> <lb/>
            deminui. P diminui <hi rend="italic">Sab</hi> 18 existimari <hi rend="italic">scripsi:</hi> existere P <lb/>
            19 coelitibus <hi rend="italic">Salm:</hi> caelitus P coelitum <hi rend="italic">Gel</hi> 24 dii una <hi rend="italic">Mewrmu:</hi> <lb/>
            diuina P 26 emplorum <hi rend="italic">P corr</hi> 27 ei <hi rend="italic">Gel:</hi> et P cedimus <lb/>
            P </note> <lb/>
             
<pb n="216"/>
            potentiora metiri et quae tibi sint usui datoribus diis dare,1 <lb/>
            et honorem istum, non contumeliam ducere. templa igitur, <lb/>
            quaerimus, in deorum quos usus aut in rei cuius necessitatem <lb/>
            aut dicitis esse constructa aut esse rursus aedificanda censetis? <lb/>
            hiemalia sentiunt frigora aut solibus torrentur aestiuis, pluuialibus<lb n="5"/>
            nimbis perfluunt, uentorum eos aut turbines uexant, <lb/>
            incursionem pati periclitantur hostilem ferarum aut rabidos <lb/>
            adpetitus, ut merito illos conueniat tectorum munitionibus <lb/>
            claudere, saxorum aut obiectione tutari ? templa enim haec <lb/>
            quid sunt ? si humanam infirmitatem roges, nescio quid immane <lb n="10"/>
            atque amplum: si deorum potentiam metiaris, successus quidam <lb/>
            parui atque ut uerius eloquar genus angustissimum cauernarum <lb/>
            paupertini cordis excogitatione suspensum. quorum si <lb/>
            quaeris audire quis prior fuerit institutor, quis fabricator, aut <lb/>
            Phoroneus, Aegyptius aut Merops tibi fuisse monstrabitur, aut<lb n="15"/>
            ut tradit in Admirandis Varro, Iouis progenies Aeacus. sint <lb/>
            ergo haec licet aut ex molibus marmoreis structa, laquearibus  <lb/>
            <milestone n="122b" unit="altchapter"/> <lb/>
            I <lb/>
            I <lb/>
            aut renideant aureis, splendeant hic gemmae I et sidereos <lb/>
            euomant uariata interstinctione fulgores: terra sunt haec omnia <lb/>
            et ex faece ultima uilioris materiae concreta. neque enim si <lb n="20"/>
            uos ea pretiis carioribus penditis, delectari credendum est his <lb/>
            deos nec recusare nec spernere quo minus se saepiant et eorum <lb/>
            obiectibus coerceantur inclusi. templum, inquit, hoc Martis <lb/>
            est, hoc Iunonis et Veneris, hoc Herculis Apollinis Ditis. <lb/>
            quid est aliud dicere, quam domus haec Martis est, haec <lb n="25"/>
            Iunonis et Veneris, Apollo hic habitat, in hac manet Hercules, <lb/>
            in illa Summanus? ita non prima et maxima contumelia est, <lb/>
            habitationibus deos habere districtos, tuguriola his dare,

<note type="footnote"> 14 sq. Clemens Alex. protr. 3, 44 </note>

<note type="footnote"> 3 re P <hi rend="italic">corr c\'</hi> 4 constructa <hi rend="italic">Sab:</hi> conscripta P 5 torrentor <lb/>
            <hi rend="italic">1Sab:</hi> terrentur P 6 perfluunt <hi rend="italic">Sab:</hi> perfluunt P 11 potentia <lb/>
            <hi rend="italic">Salm</hi> 14 institutor, quis <hi rend="italic">om Sab</hi> 15 foroneus P Merops <lb/>
            <hi rend="italic">Sab in err:</hi> merobs P aut <hi rend="italic">add Oanterus, Urs</hi> 17 molibus <lb/>
            <hi rend="italic">Sab:</hi> mobilibus P 19 interatinctione <hi rend="italic">Balm:</hi> interstictione P interstitione <lb/>
            <hi rend="italic">Sab</hi> 22 sepiant <hi rend="italic">Sdb:</hi> saepiunt P 23 obiectionibus <hi rend="italic">Sab</hi> <lb/>
            24 <hi rend="italic">sqq</hi>. hoc Herculis ... Veneris <hi rend="italic">om Sdb</hi> 26 in hoc <hi rend="italic">Sab</hi> 27 in <lb/>
            <hi rend="italic">add Oehlerus</hi> illo <hi rend="italic">Sab</hi> iste, <hi rend="italic">Sab</hi> summamus <hi rend="italic">P corr</hi> <lb/>
            28 districtos <hi rend="italic">Sab:</hi> destructos P </note> <lb/>
             
<pb n="217"/>
            conclauia et cellulas fabricari et eis existimare necessarias res <lb/>
            esse, quae hominibus, felibus, quae sunt formiculis et lacertis, <lb/>
            quae fugacibus, pauidis atque exiguis muribus?</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p>sed non, inquit,  <lb/>
            idcirco adtribuimus dus templa tamquam umidos ab his imbres <lb/>
            uentos pluuias arceamus aut soles, sed ut eos possimus <lb n="5"/>
            coram et comminus contueri, adfari de proximo et cum praesentibus <lb/>
            quodammodo uenerationum conloquia miscere. sub axe <lb/>
            enim nudo et sub aetherio tegmine inuocati si fuerint, nihil <lb/>
            audiunt, et nisi de proximo admoueantur his preces, tamquam <lb/>
            nihil dicatur, obstructi atque immobiles stabunt. atquin nos <lb n="10"/>
            arbitramur omnem deum omnino, si modo nominis huius ui <lb/>
            pollet, ex quacumque mundi parte quod quisque fuerit locutus, <lb/>
            tamquam si sit praesens, audire debere, immo quod quisque <lb/>
            conceperit <milestone n="123" unit="altpage"/> sub obscuris et tacitis sensibus, cognitione anticipata  <lb/>
            praesumere, atque ut astra sol luna, cum supra terras <lb n="15"/>
            meant, omnibus omnino cernentibus statim sunt et ubique <lb/>
            praesentes, ita quoque conuenit audientiam numinum nulli esse <lb/>
            clausam linguae semperque esse praesentem, quamuis ad eam <lb/>
            uoces regionibus ex distantibus confluant. hoc est enim proprium <lb/>
            deorum, conplere omnia ui sua, non partiliter uspiam sed <lb n="20"/>
            ubique esse totos, non adesse non abesse, non cenatum ad <lb/>
            Aethiopas pergere et post dies bis senos priuatum ad domicilium <lb/>
            redire.</p></div><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p>quod si ita non erit, tollitur omnis spes opis et erit  <lb/>
            in dubio, audiamini ab dis necne, si quando res sacras caerimoniarum <lb/>
            conficitis debitis. constituamus enim noscendae rei <lb n="25"/>
            causa templum numinis alicuius esse apud Canarias insulas, <lb/>
            eiusdem apud ultimam Thylen, eiusdem apud Seras esse, apud <lb/>
            furuos Garamantas et si qui sunt alii quos ab sui notitia <lb/>
            maria montes siluae et quadrini disterminant cardines: si <lb/>
            omnes uno in tempore rebus diuinis factis, quod sua quosque

<note type="footnote"> 1 existimare <hi rend="italic">Urs:</hi> existimari P 6 conturi <hi rend="italic">P corr c</hi> paesentibua <lb/>
            <hi rend="italic">P corr cI</hi> 10 adquin P 11 ui <hi rend="italic">Sab:</hi> ut P 16 ubique <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> 17 ita quoque <hi rend="italic">Sab:</hi> itaque P 20 sua non <hi rend="italic">in ras P</hi> <lb/>
            21 ..esse P totus <hi rend="italic">P corr</hi> 23 et <hi rend="italic">sup. uers. P</hi> 24 audiamini <lb/>
            <hi rend="italic">Urs:</hi> audiamur P dis (i in ii <hi rend="italic">corr)</hi> P 27 Thyle <lb/>
            <hi rend="italic">Sab:</hi> thyleni P </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="218"/>
            necessitas rogitare compellit, poscantque de numine, referendi <lb/>
            beneficii quaenam omnibus spes erit, si non undique ad se <lb/>
            missam uocem deus exaudiet et erit ulla longinquitas, quo <lb/>
            penetrare non possit auxilium poscentis oratio ? aut enim nullis <lb/>
            erit in partibus praesens, si uspiam poterit aliquando non esse, <lb n="5"/>
            aut aderit unis tantum, quoniam praebere communiter suum <lb/>
            non potest atque indiscretus auditum. <milestone n="123b" unit="altchapter"/> atque ita perficitur, ut <lb/>
            aut nullis deus opituletur omnino, si occupatus re aliqua ad <lb/>
            audiendas uoces non quiuerit aduolare, aut exauditi tantummodo <lb/>
            uni abeant soli, nihil egerint ceteri.</p></div><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p>quid quod multa <lb n="10"/>
            ex his templa, quae tholis sunt aureis et sublimibus elata <lb/>
            fastigiis, auctorum conscriptionibus conprobatur contegere cineres <lb/>
            atque ossa et functorum corporum sepulturas esse? nonne <lb/>
            patet et promptum est aut pro dis immortalibus mortuos uos <lb/>
            colere aut inexpiabilem fieri numinibus contumeliam, quorum <lb n="15"/>
            delubra et templa mortuorum superlata sunt bustis ? in historiarum <lb/>
            Antiochus nono Athenis in Mineruio memorat Cecropem <lb/>
            esse mandatum terrae, in templo rursus eiusdem, quod in arce <lb/>
            Larisae est, esse conditus scribitur atque indicatur Acrisius, <lb/>
            Erichthonius Poliadis in fano, Dairas et Immaradus fratres in <lb n="20"/>
            Eleusinio consaepto, quod ciuitati subiectum est. quid Celei <lb/>
            uirgines? non in Cereris Eleusiniae humationis habuisse perhibentur <lb/>
            officia? non in Dianae delubro, quod in Apollinis constitutum <lb/>
            est Delii, Hyperoche Laodiceque, quas aduectas illuc <lb/>
            esse finibus ex Hyperboreis indicatur? in Didymaeo Milesio 25

<note type="footnote">10 sqq. 1. c. 3, 44 sq. </note>

<note type="footnote"> 1\'rogitare <hi rend="italic">Urs:</hi> cogitaret <hi rend="italic">in mg</hi> v P cogitare <hi rend="italic">Sab lacunam signaui <lb/>
            </hi> que <hi rend="italic">om Sab</hi> 7 at ita <hi rend="italic">Sab</hi> 9 quiberit <hi rend="italic">P corr</hi> <lb/>
            13 corporum <hi rend="italic">scripsi:</hi> esse corporum P esse <hi rend="italic">del Sdb in err</hi> <lb/>
            14 diis cI 17 anchus <hi rend="italic">P corr c</hi> cec.ropem P 19 est, esse <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi:</hi> esse P est <hi rend="italic">Sab in err</hi> conditis <hi rend="italic">P corr</hi> 20 ericthonins <lb/>
            P Immaradus <hi rend="italic">scripsi:</hi> inmarachus P inmarnachus c\' Immarnachus <lb/>
            <hi rend="italic">Sab</hi> Immarus <hi rend="italic">Salm</hi> 20 <hi rend="italic">sq</hi>. in eleusinio <hi rend="italic">r:</hi> in elensino P <lb/>
            Ineleus in <hi rend="italic">Sab</hi> in Eleusinis <hi rend="italic">Gel</hi> 21 ciuitati <hi rend="italic">Sab:</hi> ciuitatis P Celei <lb/>
            <hi rend="italic">Gel, r:</hi> elei P 22 Eleusinae <hi rend="italic">Sab</hi> humationis habuisse <hi rend="italic">Heraldus:<lb/>
             </hi> humationibus P humatae habere <hi rend="italic">Gel</hi> humationis sortitae <hi rend="italic">Urs</hi> <lb/>
            23 officia <hi rend="italic">Gel:</hi> officio P constitu <hi rend="italic">P corr c</hi> 24 Hyperoche <lb/>
            <hi rend="italic">Hildebrandius:</hi> hyperochae P Hyperocha <hi rend="italic">Sab</hi> Laodiceque <hi rend="italic">Gel:</hi> laudiceque <lb/>
            (que <hi rend="italic">ex</hi> quae) P Elaudiceque <hi rend="italic">Sab</hi> 25 dydymeo P </note> <lb/>
             
<pb n="219"/>
            Cleochum dicit habuisse suprema Leandrius funeris. Leucophrynae <lb/>
            monumentum in fano apud Magnesiam Dianae esse <lb/>
            Myndius profitetur ac memorat Zeno. sub Apollinis arula, quae <lb/>
            Telmessi apud oppidum uisitur, Telmessum esse conditum <lb/>
            uatem non scriptis constantibus indicatur? Ptolomaeus Agesarchi <lb n="5"/>
            de Philopatore quem edidit primo Cinyram regem Paphi <lb/>
            cum familia omni <milestone n="124" unit="altpage"/> sua, immo cum omni prosapia in Veneris  <lb/>
            templo situm esse litterarum auctoritate declarat. infinitum <lb/>
            est et inmensum, quibus quique in fanis toto sint in orbe .. <lb/>
            describere, nec exactam desiderat curam — quamuis poenam <lb n="10"/>
            constituerit Aegyptus in eum qui publicasset quibus Apis <lb/>
            iaceret absconditus — polyandria illa Varronis quibus templis <lb/>
            contegantur quasque in se habeant superlati ponderis moles. <lb/>
            sed quid ego haec parua?</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>