<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1:6.27-7.1</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1:6.27-7.1</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1"><div n="6" subtype="book" type="textpart"><div n="27" subtype="section" type="textpart"><p>quoniam satis, ut res tulit, quam inaniter fiant  <lb n="15"/>
            simulacra monstratum est, de sacrificiis deinceps, de caedibus <lb/>
            atque immolationibus hostiarum, de mero, de ture deque aliis <lb/>
            omnibus quae in parte ista confiunt poscit ordo quam paucis <lb/>
            et sine ullis circumlocutionibus dicere. in hac enim consuestis <lb/>
            parte inuidias nobis tumultuosissimas concitare, appellare nos <lb n="20"/>
            atheos, et quod minime sacrificamus diis, poenas etiam capitis <lb/>
            beluarum crudelitatibus inrogare. quod quidem nos fatemur <lb/>
            non contemptu facere atque aspernatione diuina, sed quod <lb/>
            existimemus huius potentias nominis nihil tale deposcere neque <lb/>
            rerum huiusmodi cupiditatibus attineri.

<note type="footnote"> 2 plana <hi rend="italic">P corr m al</hi> 3 nequead <hi rend="italic">P corr</hi> 4 abscindi r 7 sce- <lb/>
            Iera sedare ? 9 cruces <hi rend="italic">Bob:</hi> ceruioes <hi rend="italic">P</hi> 12 etiam affiia <lb/>
            <hi rend="italic">Sab</hi> 15 munita. sed quoniam <hi rend="italic">Ball</hi> 17 thure <hi rend="italic">P corr r</hi> <lb/>
            21 minimum <hi rend="italic">Gel</hi> sacrificairftis <hi rend="italic">scripsi:</hi> attribuamus <hi rend="italic">P</hi> tribuamus <lb/>
            <hi rend="italic">Gel</hi> ponas P peonas <hi rend="italic">sic c\'</hi> 25 ARNOUII LIBBRJUI. KXPLICTT. <lb/>
            INCIPIT LIBER. UII. FELICITEK. </note><lb n="25"/>
            
</p></div></div><pb n="238"/><div n="7" subtype="book" type="textpart"><head><title type="main">LIBER SEPTIMVS</title></head><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p rend="script"><lb/>
            Quid ergo, dixerit quispiam, sacrificia censetis nulla esse omnino facienda? ut uobis non nostra, sed Varronis uestri <lb/>
            sententia respondeamus, nulla. quid ita? quia, inquit, dii neri <lb/>
            neque desiderant ea neque deposcunt, ex aere autem facti, <lb n="5"/>
            testa, gypso uel marmore multo minus haec curant: carent <lb/>
            enim sensu; neque ulla contrahitur, si ea non feceris, culpa, <lb/>
            neque ulla, si feceris, gratia. sententia reperiri nulla potest <lb/>
            integrior, uerior et quam quiuis possit, quamuis ille sit scaeuus <lb/>
            et difficillimus, occupare. quis est enim pectoris tam optunsi, <lb n="10"/>
            qui aut rebus nullum habentibus sensum hostias caedat et <lb/>
            uictimas aut eis existimet dandas qui sunt ab his longe natura  <lb/>
            et beatitudine disiugati?</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>