<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1:6.23-6.26</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1:6.23-6.26</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1"><div n="6" subtype="book" type="textpart"><div n="23" subtype="section" type="textpart"><p>            nisi forte, ut uos fertis, libidinis et uoluptatum deae cantumelias  <lb/>
            istas habuere gratissimas nec ultione facinus <milestone n="132b" unit="altchapter"/> existimauere <lb/>
            condignum quod suas quoque mulceret mentes et quod <lb/>
            ab se subdi humanis cupiditatibus scirent. sed si deae Veneres <lb/>
            ingeniis placidioribus praeditae gerendum esse morem infortuniis <lb n="5"/>
            iudicauere caecorum, cum Capitolium totiens edax ignis <lb/>
            absumeret Iouemque ipsum Capitolinum cum uxore corripuisset <lb/>
            ac filia, ubinam fulminator tempore illo fuit, ut sceleratum <lb/>
            illud arceret incendium et a pestifero casu res suas ac semet <lb/>
            et cunctam familiam uindicaret? ubi Iuno regina, cum inclitum <lb n="10"/>
            eius fanum sacerdotemque Chrysidem eadem uis flammae <lb/>
            Argiua in ciuitate deleret? ubi Serapis Aegyptius, cum consimili <lb/>
            casu iacuit solutus in cinerem cum mysteriis omnibus <lb/>
            atque Iside? ubi Liber Eleutherius, cum Athenis? ubi Diana, <lb/>
            cum Ephesi? ubi Dodonaeus Iuppiter, cum Dodonae? ubi denique <lb n="15"/>
            Apollo diuinus, cum a piratis maritimisque praedonibus <lb/>
            et spoliatus ita est et incensus, ut ex tot auri ponderibus <lb/>
            quae infinita congesserant saecula ne unum quidem habuerit <lb/>
            scripulum quo hirundinibus hospitium, Varro ut dicit set <lb/>
            Menippeus, ostenderet? infiniti operis res est toto in orbe <lb n="20"/>
            describere quae sint fana conuulsa terrae motibus et tempestatibus, <lb/>
            quae incensa ab hostibus, quae ab regibus et tyrannis, <lb/>
            quae antistites et sacerdotes et ipsi suspicione auersa nudauerint, <lb/>
            quae ad ultimum fures et obserata pandentes † remedorum <lb/>
            obscuritate † canacheni: quae tuta utique permanerent et nullis <lb n="25"/>
            obnoxia fortuitis, si adessent dii praesides aut haberent aliquas <lb/>
            templorum quemadmodum dicitur curas. nunc uero quia cassa  <lb/>
            sunt et nullis <milestone n="133" unit="altchapter"/> habitatoribus tecta, habet in illis fortuna ius <lb/>
            suum, et perinde cunctis obiecta sunt casibus quam sunt omnia

<note type="footnote"> b sqq. 1. c. 4, 09 </note>

<note type="footnote"> 2 existimauere <hi rend="italic">Sab:</hi> existimare P 4 neneris (i <hi rend="italic">ex</hi> e) <hi rend="italic">P</hi> 8 filia <lb/>
            <hi rend="italic">Gel:</hi> filiam P 10 inclytam P 15 efesi P 19 quod <hi rend="italic">Gel</hi> <lb/>
            hospitium <hi rend="italic">scripsi:</hi> hospitiis P hospitis Gd hospitium sxiia <hi rend="italic">Stewechius <lb/>
            in mg</hi> v set Menippeus <hi rend="italic">scripsi:</hi> sethenipeus P se Thenipeus <hi rend="italic">Sab</hi> <lb/>
            in Menippeis <hi rend="italic">Gel</hi> Menippeus <hi rend="italic">L. Carrio</hi> Sat. Menippeis <hi rend="italic">Mewrsius</hi> <lb/>
            20 esset <hi rend="italic">Sab</hi> in toto <hi rend="italic">Sdb</hi> 21 terra P 24 remedorum (t* <lb/>
            <hi rend="italic">mg</hi> *.*) <hi rend="italic">P</hi> tenebrarum <hi rend="italic">Gel</hi> remediorum <hi rend="italic">Gesnerus</hi> 25 eanacheni) <lb/>
            Commageni <hi rend="italic">Zmkius</hi> \'cacomechani ?\' <hi rend="italic">VcMenus</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="235"/>
            cetera motu interiore priuata.</p></div><div n="24" subtype="section" type="textpart"><p>in parte hac eadem illud etiam  <lb/>
            dicere simulacrorum adsertores solent, non ignorasse antiquos <lb/>
            nihil habere numinis signa neque ullum omnino inesse his <lb/>
            sensum, sed propter indomitum atque inperitum uulgus, quae <lb/>
            pars in populis atque in ciuitatibus maxima est, salutariter <lb n="5"/>
            ea consilioque formasse, ut uelut quadam specie obiecta his <lb/>
            numinum abicerent asperitatem metu arbitratique praesentibus \' <lb/>
            sese sub dis agere facta impia deputarent et ad humana officia <lb/>
            morum immutatione transirent: nec propter aliam causam <lb/>
            uenerabiles formas auro eis argentoque quaesitas, nisi ut adesse <lb n="10"/>
            uis quaedam ipsis in fulgoribus crederetur, quae non oculorum \' <lb/>
            - tantum perstringeret sensum, uerum etiam mentes ipsas augustissimae <lb/>
            lucis radiationibus territaret. quod ratione cum <lb/>
            aliqua uideretur forsitan dici, si post condita deorum templa <lb/>
            atque instituta simulacra nullus esset in mundo malus, nulla <lb n="15"/>
            omnino nequitia, iustitia pax fides mortalium pectora possideret <lb/>
            neque quisquam in terris nocens neque innocens diceretur scelerosa <lb/>
            opera nescientibus cunctis. nunc uero cum contra malis <lb/>
            omnia plena sint, innocentiae paene interierit nomen, per momenta, <lb/>
            per puncta examina maleficiorum noua noxiorum improbitate <lb n="20"/>
            pariantur, dicere qui conuenit, ad incutiendas formidines <lb/>
            uulgo deorum instituta simulacra, cum praeter innumeras <lb/>
            criminum et facinorum <milestone n="133b" unit="altpage"/> formas ipsa etiam uideamus templa  <lb/>
            sacrilegis uiolationibus adpeti ab tyrannis, ab regibus, ab latronibus <lb/>
            et nocturnis a furibus ipsosque illos deos quos ad metus <lb n="25"/>
            faciendos uetus finxit et consecrauit antiquitas uadere in antra <lb/>
            praedonum cum ipsis suis aureis metuendisque fulgoribus?</p></div><div n="25" subtype="section" type="textpart"><p>quid  <lb/>
            enim, si uerum et sine ulla gratificatione perspicias, signa ista <lb/>
            quae dicunt habent in se magnum, ut merito sperarit atque <lb/>
            existimarit antiquitas conspectu illorum posse frangi hominum

<note type="footnote"> 1 hac <hi rend="italic">Sab:</hi> haec P 6 uelud P / 7 abiicerent <hi rend="italic">Sab:</hi> abiecerint <lb/>
            P asper.itatem P arbitratiquae <hi rend="italic">P corr</hi> 8 dis (i in <lb/>
            iis <hi rend="italic">corr) P</hi> deponerent <hi rend="italic">Sab</hi> officio orum <hi rend="italic">P corr c</hi> 14 forsitam <lb/>
            <hi rend="italic">P corr r</hi> 20 puncta <hi rend="italic">Sab:</hi> cuncta P nocua <hi rend="italic">P corr</hi> <lb/>
            improuitate P 23 facunoram P 26 finxit P 30 conspecta <lb/>
            <hi rend="italic">SOO:</hi> conspectom P ,. </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="236"/>
            uitia et maleficia et mores temperari? falx. messoria scilicet, <lb/>
            quae est attributa Saturno, metum fuerat iniectura mortalibus, <lb/>
            uitam uellent ut pacificam degere ac malitiosas abicere uoluntates, <lb/>
            fronte Ianus ancipiti aut dentata illa qua insignitus est <lb/>
            clauis, riciniatus Iuppiter atque barbatus, dextra fomitem<lb n="5"/>
            sustinens perdolatum in fulminis morem, Iunonius ille caestus, <lb/>
            aut militari sub galea puellula delitiscens, deum Mater cum <lb/>
            tympano, cum tibiis et cum psalteriis Musae, Mercurius pinnatus <lb/>
            Argiphontes, Aesculapius baculo, Ceres mammis cum <lb/>
            grandibus, aut in Liberi dextera pendens potorius cantharus, <lb n="10"/>
            Mulciber fabrili cum habitu, aut Fortuna cum cornu pomis <lb/>
            ficis aut frugibus autumnalibus pleno, semitectis femoribus <lb/>
            Diana aut ad libidinem concitans Venus nuda, Anubis canina  <lb/>
            cum facie aut genitalibus propriis inferior Priapus.</p></div><div n="26" subtype="section" type="textpart"><p>0 species <lb/>
            formidinum dirae metuendique terrores, propter quos genus <lb n="15"/>
            hominum torpedine in perpetua adfigeretur, nihil moliretur  <lb/>
            attonitum ab omnique se actu sceleroso <milestone n="134" unit="altchapter"/> flagitiosoque frenaret: <lb/>
            falciculae claues caliandria fomites talaria baculi tympaniola <lb/>
            tibiae psalteria, mammae promptae atque ingentes, cantharuli <lb/>
            forcipes cornuaque pomifera, nuda. corpora feminarum et <lb n="20"/>
            ueretrorum magnitudines publicatae! nonne satius fuerat saltitare, <lb/>
            cantare quam sub titulo grauitatis et seueritatis obtentu <lb/>
            tam frigida tamque inepta narrare simulacra ab antiquis ad <lb/>
            peccata cohibenda et ad nocentium formata impiorumque formidines <lb/>
            P usque adeone mortales saeculi illius ac temporis corde <lb n="25"/>
            fuerant uacui, rationis sensusque nullius, ut ab actionibus <lb/>
            improbis tamquam paruuli pusiones personarum monstraosissima <lb/>
            toruitate, sannis etiam constringerentur et maniis?

<note type="footnote"> 1 et maleficia et mores <hi rend="italic">scripsi:</hi> et mores et maleficia <hi rend="italic">P</hi> et mores a maleficio <lb/>
            <hi rend="italic">Salm</hi> 6 Iunonius <hi rend="italic">Sab in err:</hi> iunius P 7 cum <hi rend="italic">add Qd</hi> <lb/>
            9 argiphontes <hi rend="italic">Sab:</hi> angyforonites P uaculo <hi rend="italic">P corr c</hi> 14 inferior <lb/>
            <hi rend="italic">Sab:</hi> inferiori P spicies <hi rend="italic">P corr c\'</hi> 16 torpedine <hi rend="italic">Sab:</hi> <lb/>
            torpedinem P . perpetuam <hi rend="italic">Hildebranclius</hi> figeretur <hi rend="italic">Urs</hi> affligeretur <lb/>
            <hi rend="italic">Meursius</hi> 17 attonitum <hi rend="italic">Sab:</hi> attonitam P 18 caliendra <hi rend="italic">XJrs</hi> <lb/>
            tymphaniola <hi rend="italic">P corr r</hi> 19 psalteria <hi rend="italic">Sab:</hi> psalteriae P prompte P <lb/>
            25 mortales <hi rend="italic">Sab:</hi> mortale <hi rend="italic">P</hi> 26 fuerunt <hi rend="italic">Meursius</hi> 27 pusiones <lb/>
            <hi rend="italic">Sab:</hi> pusionis P monstruosissima <hi rend="italic">Salm:</hi> monstrnosissimaa P <lb/>
            28 toruitate, sannis <hi rend="italic">Salm:</hi> toruitates annis P manus <hi rend="italic">Sdb</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="237"/>
            et unde est in contrarium res uersa, ut cum tam multa in <lb/>
            ciuitatibus templa sint plena omnium simulacris deorum, tot <lb/>
            legibus et generibus suppliciorum tantis iri obuiam nequeat <lb/>
            multitudini noxiorum neque ullis remediis audacia possit abscidi, <lb/>
            tantoque se magis maleficia congeminata multiplicent, <lb n="5"/>
            quanto legibus iudiciisque contenditur imminuere facta crudelia <lb/>
            et poenarum coercitione sedare? quodsi metus aliquos infligerent <lb/>
            simulacra mortalibus, legum latio cessaret nec tam diuersae <lb/>
            cruces facinerosorum constituerentur audaciae. nunc uero quia <lb/>
            constitit conprobatumque est, re ipsa inanem esse opinionem <lb n="10"/>
            timoris qui ab signis dicatur effluere, ad legum decursum est <lb/>
            sanctiones, a quibus esset formido eertissima et iam fixa constitutaque <lb/>
            damnatio, quibus debent et ipsa simulacra, quod <lb/>
            incolumia <milestone n="134b" unit="altpage"/> adhuc perstant et honoris alicuius concessione  <lb/>
            munita sunt.</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>