<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1:6.23-6.24</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1:6.23-6.24</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1"><div n="6" subtype="book" type="textpart"><div n="23" subtype="section" type="textpart"><p>            nisi forte, ut uos fertis, libidinis et uoluptatum deae cantumelias  <lb/>
            istas habuere gratissimas nec ultione facinus <milestone n="132b" unit="altchapter"/> existimauere <lb/>
            condignum quod suas quoque mulceret mentes et quod <lb/>
            ab se subdi humanis cupiditatibus scirent. sed si deae Veneres <lb/>
            ingeniis placidioribus praeditae gerendum esse morem infortuniis <lb n="5"/>
            iudicauere caecorum, cum Capitolium totiens edax ignis <lb/>
            absumeret Iouemque ipsum Capitolinum cum uxore corripuisset <lb/>
            ac filia, ubinam fulminator tempore illo fuit, ut sceleratum <lb/>
            illud arceret incendium et a pestifero casu res suas ac semet <lb/>
            et cunctam familiam uindicaret? ubi Iuno regina, cum inclitum <lb n="10"/>
            eius fanum sacerdotemque Chrysidem eadem uis flammae <lb/>
            Argiua in ciuitate deleret? ubi Serapis Aegyptius, cum consimili <lb/>
            casu iacuit solutus in cinerem cum mysteriis omnibus <lb/>
            atque Iside? ubi Liber Eleutherius, cum Athenis? ubi Diana, <lb/>
            cum Ephesi? ubi Dodonaeus Iuppiter, cum Dodonae? ubi denique <lb n="15"/>
            Apollo diuinus, cum a piratis maritimisque praedonibus <lb/>
            et spoliatus ita est et incensus, ut ex tot auri ponderibus <lb/>
            quae infinita congesserant saecula ne unum quidem habuerit <lb/>
            scripulum quo hirundinibus hospitium, Varro ut dicit set <lb/>
            Menippeus, ostenderet? infiniti operis res est toto in orbe <lb n="20"/>
            describere quae sint fana conuulsa terrae motibus et tempestatibus, <lb/>
            quae incensa ab hostibus, quae ab regibus et tyrannis, <lb/>
            quae antistites et sacerdotes et ipsi suspicione auersa nudauerint, <lb/>
            quae ad ultimum fures et obserata pandentes † remedorum <lb/>
            obscuritate † canacheni: quae tuta utique permanerent et nullis <lb n="25"/>
            obnoxia fortuitis, si adessent dii praesides aut haberent aliquas <lb/>
            templorum quemadmodum dicitur curas. nunc uero quia cassa  <lb/>
            sunt et nullis <milestone n="133" unit="altchapter"/> habitatoribus tecta, habet in illis fortuna ius <lb/>
            suum, et perinde cunctis obiecta sunt casibus quam sunt omnia

<note type="footnote"> b sqq. 1. c. 4, 09 </note>

<note type="footnote"> 2 existimauere <hi rend="italic">Sab:</hi> existimare P 4 neneris (i <hi rend="italic">ex</hi> e) <hi rend="italic">P</hi> 8 filia <lb/>
            <hi rend="italic">Gel:</hi> filiam P 10 inclytam P 15 efesi P 19 quod <hi rend="italic">Gel</hi> <lb/>
            hospitium <hi rend="italic">scripsi:</hi> hospitiis P hospitis Gd hospitium sxiia <hi rend="italic">Stewechius <lb/>
            in mg</hi> v set Menippeus <hi rend="italic">scripsi:</hi> sethenipeus P se Thenipeus <hi rend="italic">Sab</hi> <lb/>
            in Menippeis <hi rend="italic">Gel</hi> Menippeus <hi rend="italic">L. Carrio</hi> Sat. Menippeis <hi rend="italic">Mewrsius</hi> <lb/>
            20 esset <hi rend="italic">Sab</hi> in toto <hi rend="italic">Sdb</hi> 21 terra P 24 remedorum (t* <lb/>
            <hi rend="italic">mg</hi> *.*) <hi rend="italic">P</hi> tenebrarum <hi rend="italic">Gel</hi> remediorum <hi rend="italic">Gesnerus</hi> 25 eanacheni) <lb/>
            Commageni <hi rend="italic">Zmkius</hi> \'cacomechani ?\' <hi rend="italic">VcMenus</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="235"/>
            cetera motu interiore priuata.</p></div><div n="24" subtype="section" type="textpart"><p>in parte hac eadem illud etiam  <lb/>
            dicere simulacrorum adsertores solent, non ignorasse antiquos <lb/>
            nihil habere numinis signa neque ullum omnino inesse his <lb/>
            sensum, sed propter indomitum atque inperitum uulgus, quae <lb/>
            pars in populis atque in ciuitatibus maxima est, salutariter <lb n="5"/>
            ea consilioque formasse, ut uelut quadam specie obiecta his <lb/>
            numinum abicerent asperitatem metu arbitratique praesentibus \' <lb/>
            sese sub dis agere facta impia deputarent et ad humana officia <lb/>
            morum immutatione transirent: nec propter aliam causam <lb/>
            uenerabiles formas auro eis argentoque quaesitas, nisi ut adesse <lb n="10"/>
            uis quaedam ipsis in fulgoribus crederetur, quae non oculorum \' <lb/>
            - tantum perstringeret sensum, uerum etiam mentes ipsas augustissimae <lb/>
            lucis radiationibus territaret. quod ratione cum <lb/>
            aliqua uideretur forsitan dici, si post condita deorum templa <lb/>
            atque instituta simulacra nullus esset in mundo malus, nulla <lb n="15"/>
            omnino nequitia, iustitia pax fides mortalium pectora possideret <lb/>
            neque quisquam in terris nocens neque innocens diceretur scelerosa <lb/>
            opera nescientibus cunctis. nunc uero cum contra malis <lb/>
            omnia plena sint, innocentiae paene interierit nomen, per momenta, <lb/>
            per puncta examina maleficiorum noua noxiorum improbitate <lb n="20"/>
            pariantur, dicere qui conuenit, ad incutiendas formidines <lb/>
            uulgo deorum instituta simulacra, cum praeter innumeras <lb/>
            criminum et facinorum <milestone n="133b" unit="altpage"/> formas ipsa etiam uideamus templa  <lb/>
            sacrilegis uiolationibus adpeti ab tyrannis, ab regibus, ab latronibus <lb/>
            et nocturnis a furibus ipsosque illos deos quos ad metus <lb n="25"/>
            faciendos uetus finxit et consecrauit antiquitas uadere in antra <lb/>
            praedonum cum ipsis suis aureis metuendisque fulgoribus?</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>