<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1:6.21-6.22</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1:6.21-6.22</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1"><div n="6" subtype="book" type="textpart"><div n="21" subtype="section" type="textpart"><p><lb/>
            Antiochum Cyzicenum ferunt decem cubitorum Iouem ex delubro  <lb/>
            aureum sustulisse et ex aere bratteolis <milestone n="131b" unit="altchapter"/> substituisse <lb/>
            fucatum. si in simulacris praesto sunt atque habitant dii suis,<lb n="10"/>
            quibus negotiis Iuppiter, quibus curis fuerat inligatus, quominus <lb/>
            priuatas persequeretur iniurias et subpositum se sibi <lb/>
            uiliore\' in materia uindicaret? Dionysius ille sed iunior, cum <lb/>
            uelamine aureo spoliaret Iouem et pro illo laneum subderet, <lb/>
            iocularibus etiam facetiis ludens, cum esse illud in rigoribus <lb n="15"/>
            algidum, hoc uaporum, onerosum illud in aestatibus diceret, <lb/>
            hoc rursus sub ardoribus flabile: ubinam fuerat rex poli, ut <lb/>
            praesentem se esse formidine aliqua conprobaret et urbanum <lb/>
            scurrulam cruciatibus reuocaret ad seria? nam quid Aesculapii <lb/>
            grauitatem ab eo esse commemorem risam? quem cum barba <lb n="20"/>
            spoliaret amplissima boni ponderis et philosophae densitatis, <lb/>
            facinus esse dicebat indignum, ex Apolline procreatum patre <lb/>
            leui et glabro simillimoque inpuberi ita barbatum filium fingi, <lb/>
            ut in ancipiti relinquatur, uter eorum pater sit, uter filius, <lb/>
            immo an sint generis et cognationis unius? quae cam omnia <lb n="25"/>
            fierent et cum sacrilegis praedo inrisionibus iocaretur,. si suberat <lb/>
            numen in statua nomini eius maiestatique sacrata, cur <lb/>
            oris contumeliam leuigati et dehonestati uultus non iusta et <lb/>
            merita persecutus est ultione demonstrauitque hoc facto, et se

<note type="footnote"> 8 sqq. 1. c. 4, 52 </note>

<note type="footnote"> 1 si quid a quopiam <hi rend="italic">Sab:</hi> si quida copiam. P 8 <hi rend="italic">lacunam signaui:</hi> <lb/>
            ecelerosi <hi rend="italic">uel simile verbum intercidisse uidetur</hi> , crimine <hi rend="italic">uel</hi> momine <lb/>
            <hi rend="italic">Urs</hi> fligant <hi rend="italic">Meursius</hi> 7 gingritibus <hi rend="italic">Sab:</hi> ginglitibus P <lb/>
            8 Cjzicenum <hi rend="italic">Gel:</hi> cyzigenum P quindecim <hi rend="italic">Urs</hi> 10 fucatum <lb/>
            <hi rend="italic">Saib:</hi> fugatum Psi. P 13 dyonisiua P 15 illum <hi rend="italic">Sab</hi> <lb/>
            iD. P 16 uaporum <hi rend="italic">Salm:</hi> uaporem P uaporeum <hi rend="italic">Sab</hi> 21 philosophae <lb/>
            <hi rend="italic">HUdebrandius:</hi> philosopliiae P phylosophicae <hi rend="italic">Sab</hi> 25 sint <lb/>
            <hi rend="italic">Boo:</hi> sit P 26 iocaretur <hi rend="italic">Urs:</hi> loqueretur P </note> <lb/>
             
<pb n="233"/>
            esse praesentem et custodia pertinaci suas aedes simulacraque <lb/>
            tutari?</p></div><div n="22" subtype="section" type="textpart"><p>nisi forte neclegere deos dicetis haec damna nec putare  <lb/>
            esse idoneam causam, propter quam se egerant et nocentibus <lb/>
            poenam uiolatae religionis infligant. ergo si haec ita sunt, nec <lb/>
            <lb n="5"/>
            simulacra ipsi habere desiderant, <milestone n="132" unit="altpage"/> quae conuelli et diripi <lb/>
            perpetiuntur inpune, immo e contrario perdocent aspernari se <lb/>
            illa, in quibus spretos se ultione in aliqua significare non curant. <lb/>
            Philostephanus in Cypriacis auctor est, Pygmalionem regem <lb/>
            Cypri simulacrum Veneris, quod sanctitatis apud Cyprios et <lb/>
            religionis habebatur antiquae, adamasse ut feminam mente <lb n="10"/>
            anima lumine rationis iudicioque caecatis solitumque dementem, <lb/>
            tamquam si uxoria res esset, subleuato in lectulum numine <lb/>
            copularier amplexibus atque ore resque alias agere libidinis <lb/>
            uacuae imaginatione frustrabiles. consimili ratione Posidippus <lb/>
            in eo libro, quem scriptum super Gnido indicat superque rebus <lb n="15"/>
            eius, adulescentem haud ignobilem memorat — sed uocabulum <lb/>
            eius obscurat — correptum amoribus Veneris, propter quam <lb/>
            Gnidus in nomine est, amatorias et ipsum miscuisse lasciuias <lb/>
            cum eiusdem numinis signo genialibus usum toris et uoluptatum <lb/>
            consequentium finibus. ut similiter rursum interrogem, <lb n="20"/>
            si in aere atque in materiis ceteris quibus signa formata sunt <lb/>
            superorum potentiae delitiscunt: ubinam gentium fuerant una <lb/>
            atque altera Veneres, ut inpudicam petulantiam iuuenum <lb/>
            propulsarent ab se longe et contactus impios cruciabili coercitione <lb/>
            punirent? aut quoniam mites et ingeniis tranquillioribus <lb n="25"/>
            deae sunt, quantum fuerat, miseris furialia ut restinguerent <lb/>
            gaudia mentemque in sanam recreatis reducerent sensibus? 
</p><note type="footnote">8 sqq. 1. c. 4, 57 . \' </note><note type="footnote">1 pertinacis <hi rend="italic">P corr</hi> edes <hi rend="italic">r</hi> sedes <hi rend="italic">Sab</hi> 3 eierant <hi rend="italic">Sab, r :</hi> <lb/>
            eieserant P 5 ipsi <hi rend="italic">Zinkius:</hi> ipsa P conuelli et <hi rend="italic">P</hi> 6 e <hi rend="italic">Sab <lb/>
            in err:</hi> et P 7 se <hi rend="italic">add Urs</hi> 8 filostefanus P 9 apnt P <lb/>
            <hi rend="italic">corr</hi> 11 animo <hi rend="italic">Urs</hi> rationis <hi rend="italic">Sab:</hi> rationib) P iudicioquae <lb/>
            <hi rend="italic">P corr</hi> iudiciique <hi rend="italic">Sab</hi> caecatis <hi rend="italic">Sab:</hi> caecitatis P 14 frustrabiles <lb/>
            <hi rend="italic">Gel:</hi> frustabiles P Posidippus <hi rend="italic">Gel, r:</hi> possidippus P <lb/>
            15 nido <hi rend="italic">P corr c</hi> rebus <hi rend="italic">Gel:</hi> re abse P re a se <hi rend="italic">Sab</hi> 19 usum <lb/>
            <hi rend="italic">Mmreim:</hi> fusum P 27 in sanam <hi rend="italic">Huetius:</hi> insanam <hi rend="italic">uulgo</hi> <lb/>
            redducerent P </note><lb/><pb n="234"/></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>