<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1:6.15-6.16</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1:6.15-6.16</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1"><div n="6" subtype="book" type="textpart"><div n="15" subtype="section" type="textpart"><p>ecce si aliquis ponat in <lb/>
            medio aes rude atque in opera nulla confectum, argenti massas <lb/>
            indomiti infectumque aurum, lignum, lapides atque ossa resque <lb n="25"/>
            alias ceteras quibus signa consueta sunt et numinum simulacra <lb/>
            constare, immo si aliquis ponat in medio conlisos deorum uultus, <lb/>
            confracta atque inminuta simulacra iubeatque uos idem

<note type="footnote"> 4 propius <hi rend="italic">Sab, r:</hi> proprius P 6 nobis <hi rend="italic">Urs:</hi> his P 11 camellinis <lb/>
            P 12 cacabulis <hi rend="italic">Boo,</hi> r: caecabulis P 15 grossis <hi rend="italic">Ball</hi> <lb/>
            grosfis <hi rend="italic">Gel</hi> descobinata limis <hi rend="italic">Gd</hi> 16 furfuraculis <hi rend="italic">Saimasius</hi> ad <lb/>
            <hi rend="italic">Solin. p. 774:</hi> furfur#aculeis P furfuribus aculeis <hi rend="italic">Sab</hi> furficibus aculeis <hi rend="italic">Gel</hi>I <lb/>
            forcipibus aculeis <hi rend="italic">JJrs</hi> perforaculis <hi rend="italic">Sailm</hi> asciis <hi rend="italic">Sab in err:</hi> asceis P <lb/>
            18 propriae <hi rend="italic">P corr</hi> 21 partum <hi rend="italic">Urs:</hi> parte P artem <hi rend="italic">Gel</hi> per artem <lb/>
            <hi rend="italic">Klussmannus</hi> 23 fauore (u <hi rend="italic">ex</hi> b) P fauores <hi rend="italic">Gel, Meursius</hi> fauorem <lb/>
            <hi rend="italic">Balm</hi> accurrere <hi rend="italic">Gel</hi> acquirere <hi rend="italic">Meursius</hi> 24 confectum <hi rend="italic">scripsi:</hi> <lb/>
            coniectum P 25 infectum <hi rend="italic">Sab</hi> 27 conlisos <hi rend="italic">scripsi:</hi> conlisorum <lb/>
            P 28 confracta <hi rend="italic">Bigaltius:</hi> conflata P item <hi rend="italic">Hildebrandius <lb/>
            </hi> </note> <lb/>
             
<pb n="227"/>
            frustis hostias et fragminibus caedere, informibus massis sacra <lb/>
            et mnnia inpertire diuina : audire a uobis exposcimus, facturine <lb/>
            istud sitis an contra quam imperabitur recusaturi P fortasse <lb/>
            dicetis: qua causa? quia nemo est in rebus humanis tam stolide <lb/>
            caecus, qui argentum aes aurum gypsum ebur argillam <lb n="5"/>
            deorum in numerum referat ipsaque <milestone n="12sb" unit="altpage"/> per se dicat uim habere  <lb/>
            atque optinere diuinam. quaenam est ergo ratio, ut si omnia <lb/>
            haec corpora intacta atque infecta. permanserint, careant ui <lb/>
            numinis atque auctoritate caelesti: ea formas si accipiant <lb/>
            hominum, si auriculas nasos buccas labra oculos cilia, continuo <lb n="10"/>
            dii fiant et in ordinem caelitum referantur et censum ? <lb/>
            nouitatis aliquid fictio corporibus his addit, ut adiectione ipsa <lb/>
            cogamini aliquid eis credere diuinitatis maiestatisque conlatum? <lb/>
            in aurum aes mutat aut testulae uilitatem in argenteam cogit <lb/>
            degenerare materiam? quae insensilia fuerunt paulo ante, facit <lb n="15"/>
            ut sint uiua et spiritali agitatione moueantur? si quas foris <lb/>
            habuere naturas eas omnes retinent simulacrorum in corporibus <lb/>
            constituta, stupiditas quae tanta est — detrecto enim dicere <lb/>
            caec;tatem - rerum existimare naturas formarum qualitate mutari <lb/>
            et accipere numen ex habitu quod in primigenio corpore iners <lb n="20"/>
            fuerit et brutum et sensus mobilitate priuatum.</p></div><div n="16" subtype="section" type="textpart"><p>itaque immemores  <lb/>
            et obliti, simulacrorum substantiae atque origines quae <lb/>
            sint, rationale homines animal et sapientiae munere consiliique <lb/>
            donatum coctilibus testis succumbitis, aeris lamminas adoratis, <lb/>
            elephantorum ab dentibus secundas poscitis ualetudines, magistratus <lb n="25"/>
            imperia potestates uictorias adquisitiones lucra, messes <lb/>
            optimas feracissimasque uindemias, et cum pateat, luceat, <lb/>
            rebus fieri uerba cum brutis, exaudiri uos remini ipsique <lb/>
            uos ultro credulitatis uacuae circumscriptione traducitis? o <lb/>
            utinam liceret in simulacri alicuius medias introire <milestone n="129" unit="altpage"/> pendigines,  <lb n="30"/>
            immo utinam liceret Olympiacos illos et Capitolinos Ioues

<note type="footnote"> 1 frustis <hi rend="italic">Sab in err:</hi> frustris <hi rend="italic">P</hi> 2 munta P 6 refera P <lb/>
            <hi rend="italic">corr c</hi> 9 ea <hi rend="italic">Sab:</hi> eas <hi rend="italic">P</hi> 11 fiant <hi rend="italic">Sab:</hi> flant P 13 cogamini <lb/>
            <hi rend="italic">Sdb:</hi> cogitamini P 14 mutat aut <hi rend="italic">Urs:</hi> mutata.ut P testula <lb/>
            <hi rend="italic">Sab</hi> cogat <hi rend="italic">Sab</hi> 15 fuerant <hi rend="italic">Urs</hi> 17 retinent <hi rend="italic">Urs:</hi> retineant <lb/>
            P 22 <hi rend="italic">sq</hi>. origines quae sint <hi rend="italic">Heraldua:</hi> originis quae sit P <lb/>
            23 homines <hi rend="italic">Sab:</hi> hominis P 25 elefantorum P a <hi rend="italic">Sdb</hi> 26 acquisitiones <lb/>
            <hi rend="italic">Urs:</hi> adquisitionis P 27 opimas <hi rend="italic">Gel</hi> 29 credulitatts P </note>

<note type="footnote"> .15* </note> <lb/>
             
<pb n="228"/>
            diducere in membra resolutos omnesque illas partes quibus <lb/>
            summa. concluditur corporum discretas ac singulas contueri: <lb/>
            iamdudum istos uideretis deos, quos exterior leuitas lenocinio <lb/>
            fulgoris augustat, lamminarum flatilium esse crates, particularum <lb/>
            coagmenta deformium, ab ruinarum casibus et dissolutionis<lb n="5"/>
            metu subscudibus et catenis, uncis atque ansulis retentari <lb/>
            interque omnes sinus commissurarumque iuncturas <lb/>
            plumbum ire suffusum et salutares moras signorum diuturnitatibus <lb/>
            commodare. uideretis, inquam, iamdudum solas sine <lb/>
            occipitiis facies, manus sine bracchiis, semiplenas, uentres cum <lb n="10"/>
            lateribus dimidiatos, plantarum inperfecta uestigia, et quod maxime <lb/>
            risum ferat, parte ligneos deos ex una, at ex altera saxeos, <lb/>
            inaequabili corporum constructione contractos. quae si utique <lb/>
            perspici obscurata arte non quirent, uel ipsa uos saltem quae in <lb/>
            medio sita sunt docere atque monere debuerunt, agere uos <lb n="15"/>
            nihil et circa res cassas officiorum impendere uanitates. ita <lb/>
            enim non uidetis spirantia haec signa, quorum plantas et genua <lb/>
            contingitis et contrectatis orantes, modo casibus stillicidiorum <lb/>
            labi, putredinis modo carie relaxari, ut nidoribus atque fumo <lb/>
            suffita ac decolorata nigrescant, quemadmodum saecli longioris <lb n="20"/>
            incuria perdant situ species et robigine conuulnerentur exesa? <lb/>
            ita, inquam, non uidetis sub istorum simulacrorum canis <lb/>
            steliones sorices mures blattasque lucifugas nidamenta ponere  <lb/>
            <milestone n="129b" unit="altchapter"/> atque habitare, spurcitias huc omnes atque alia usibus accommodata <lb/>
            conducere, semirosi duritias panis [pannis], ossa † in <lb n="25"/>
            spem tracta, pannos lanuginem chartulas nidulorum in

<note type="footnote"> 1 diducere <hi rend="italic">Graeuius:</hi> deducere P 4 angustat <hi rend="italic">Sab</hi> flatilium <lb/>
            <hi rend="italic">Sab:</hi> fieuilium P flabilium <hi rend="italic">Hilàebrsndius</hi> 5 a <hi rend="italic">Sab</hi> 6 subscudibus <lb/>
            <hi rend="italic">Stib, r:</hi> subcudibus P 7 interque <hi rend="italic">Gel:</hi> inter quae P 10 manus <lb/>
            sine brachiis semiplepas, uentres <hi rend="italic">uulgo lacunam signaui:</hi> mammas <lb/>
            <hi rend="italic">uA</hi> nates <hi rend="italic">intercidisse uidetwr</hi> 12 deos <hi rend="italic">add HUdebrandius</hi> <lb/>
            at <hi rend="italic">Sab:</hi> ate P 13 quae <hi rend="italic">Sab:</hi> qua P 14 obscurata <hi rend="italic">Uf\'s:</hi> obscuritatis <lb/>
            P 16 cassas <hi rend="italic">Sab:</hi> causas P 21 situ <hi rend="italic">Urs:</hi> situs <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            specie <hi rend="italic">Sab</hi> speciem situ <hi rend="italic">Heraldus</hi> exesa <hi rend="italic">in ras c</hi> 22 cauis <lb/>
            <hi rend="italic">Gel:</hi> causis P 25 pannis <hi rend="italic">om Sab</hi> famis <hi rend="italic">Salm inter</hi> panis <hi rend="italic">et</hi> <lb/>
            ossa <hi rend="italic">intercidisse</hi> carnes <hi rend="italic">uel simile quid putat Zinkius</hi> 26 stnpam <lb/>
            <hi rend="italic">Urs</hi> specum <hi rend="italic">Bigaitius</hi> sepem <hi rend="italic">C. Barthius</hi> dapem <hi rend="italic">Zinkius</hi> dapem, <lb/>
            tractare <hi rend="italic">Zinkius</hi> pannos <hi rend="italic">Sab:</hi> annos P mollitie <hi rend="italic">Sab</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="229"/>
            mollitiem sollicite, miserorum fomenta pullorum P non in ore aliquando <lb/>
            simulacri ab araneis ordiri retia atque insidiosos casses, <lb/>
            quibus uolatus innectere stridularum possint inpudentiumque <lb/>
            muscarum? non hirundines denique intra ipsos aedium circumuolantes <lb/>
            tholos iacularier stercoris † plenas et modo ipsos <lb n="5"/>
            uultus, modo numinum ora depingere, barbam oculos nasos <lb/>
            aliasque omnis partes, in quascumque se detulerit deonerati <lb/>
            proluuies podicis ? erubescite ergo uel sero atque ab animantibus <lb/>
            mutis uias, rationes accipite doceantque uos eadem nihil <lb/>
            numinis inesse simulacris, in quae obscena deicere neque metuunt <lb n="10"/>
            neque uitant leges suas sequentia et instincta ueritate <lb/>
            naturae.</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>