<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1:6.1-6.2</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1:6.1-6.2</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1"><div n="6" subtype="book" type="textpart"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p rend="script"><milestone n="121" unit="altchapter"/> Nunc quoniam summatim ostendimus, quam impias de diis <lb/>
            
            uestris opinionum constitueritis infamias, sequitur ut de templis, <lb/>
            de simulacris etiam sacrificiisque dicamus deque alia serie <lb/>
            quae his rebus adnexa est et uicina copulatione coniuncta. in <lb n="5"/>
            hac enim consuestis parte crimen nobis maximum impietatis <lb/>
            adfigere, quod neque aedes sacras uenerationis ad officia. construamus, <lb/>
            non deorum alicuius simulacrum constituamus aut <lb/>
            formam, non altaria fabricemus, non aras, non caesorum sanguinem <lb/>
            animantium demus, non tura neque fruges salsas, non<lb n="10"/>
            denique uinum liquens paterarum effusionibus inferamus. quae <lb/>
            quidem nos cessamus non ideo uel exaedificare uel facere, <lb/>
            tamquam inpias geramus et scelerosas mentes aut aliquem <lb/>
            sumpserimus temeraria in deos desperatione contemptum, sed <lb/>
            quod eos arbitramur et credimus — si modo dii certi sunt et <lb n="15"/>
            nominis huius eminentia praediti — honorum haec genera aut <lb/>
            risui habere si rideant aut indigne perpeti si motibus exasperentur  <lb/>
            irarum.</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>ut enim nosoatis, quid de isto nomine sentiamus <lb/>
            iudiciique simus cuius, existimamus nos eos, si modo dii <lb/>
            certi sunt, ut eadem rursus satiateque dicantur, cunctarum <lb n="20"/>
            esse debere perfectarumque uirtutum, sapientes iustos graues, <lb/>
            si modo nulla est culpa, quod eos laudibus adcumulamus humanis, <lb/>
            intestinis pollentes bonis, nec extraneis adminiculis <lb/>
            adicere quo illis integritas inoffensae beatitudinis conpleatur,

<note type="footnote"> 3 insanias <hi rend="italic">Urs</hi> 4 seriae <hi rend="italic">P corr cI</hi> 7 affingere <hi rend="italic">Urs</hi> 12 cessamus <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> 15 deos <hi rend="italic">Sab</hi> 17 indignae P 20 sociateque <hi rend="italic">Sab</hi> <lb/>
            22 adculamus <hi rend="italic">P corr</hi> 23 nec se... addicere <hi rend="italic">Stewechius</hi> se addicere <lb/>
            <hi rend="italic">Sairn</hi> 24 adicere <hi rend="italic">Vahlenus:</hi> addicere P indigere <hi rend="italic">Gel</hi> quo <hi rend="italic">Urs:</hi> <lb/>
            quod P </note> <lb/>
             
<pb n="215"/>
            ab adfectibus cunctis et cunctis perturbationibus <milestone n="121b" unit="altpage"/> liberos non  <lb/>
            ira efferuere, non ullis cupiditatibus excitari, calamitatem <lb/>
            inrogare nullis, non ex malis hominum crudelem accipere <lb/>
            uoluptatem, non terrere portentis, non prodigiosas ostentare <lb/>
            formidines, non uotorum debitis habere obnoxios et obligatos, <lb n="5"/>
            nec piaculares hostias signis minacibus postulare, non pestilentias, <lb/>
            non morbos corruptione aeris inducere, non adurere <lb/>
            siccitatibus fruges, non caedibus interesse bellorum, non urbium <lb/>
            stragibus, non aduersa his uelle, non illorum commoditatibus <lb/>
            suffragari: sed, quod magnarum est mentium, pari pendere <lb n="10"/>
            cunctos lance et indiuiduas cunctis beniuolentias exhibere. <lb/>
            caduci enim generis et infirmitatis humanae est, contraria <lb/>
            his agere: eosque quos tangat adfectio pati dolere deminui <lb/>
            sapientium scita et pronuntiata definiunt nec posse aliter fieri, <lb/>
            quin legibus mortalitatis adstricti sint qui sint ullis perturbationibus <lb n="15"/>
            mancipati. quod cum ita se habeat, qui possumus <lb/>
            iudicari deos habere contemptui, quos, nisi sunt recti et magnarum <lb/>
            mentium admiratione laudabiles, deos negamus existimari <lb/>
            nec potestatibus posse caelitibus applicari?</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>