<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1:5.42-5.43</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1:5.42-5.43</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1"><div n="5" subtype="book" type="textpart"><div n="42" subtype="section" type="textpart"><p>nisi forte dicetis — hoc enim solum restat,  <lb/>
            quod a uobis posse uideatur opponi — deos sua mysteria nolle <lb/>
            ab hominibus sciri et idcirco historias ambagibus esse allegoricis <lb/>
            scriptas. et unde uobis est liquidum, quod hominibus <lb n="5"/>
            superi nolint sua mysteria publicari? unde illa uos scitis aut <lb/>
            cur ea dissoluere in allegoriarum explanatione curatis? ad extremum <lb/>
            et ultimum quid sibi dii uolunt, ut honesta cum <lb/>
            nolint, turpissima de se dici atque indecora pat-iantur? Attidem\\ <lb/>
            cum nominamus, solem, inquit, significamus et dicimus: sed <lb n="10"/>
            si Attis sol est, quemadmodum conmemoratis et dicitis, quis <lb/>
            erit Attis ille, quem in Phrygia genitum uestrae produnt <lb/>
            atque indicant litterae, quem passum esse res certas, fecisse <lb/>
            item res certas, quem in spectaculis ludicris theatra uniuersa <lb/>
            nouerunt, cui inter sacros cultus res uidemus fieri specialiter <lb n="15"/>
            annuas nominatimque diuinas? utrumne ab sole ad hominem <lb/>
            an ab homine ad solem uocabuli huius facta translatio est? <lb/>
            si enim nomen istud principali erat ab origine solis, quid <lb/>
            tandem de uobis sol aureus meruit, ut ei cum semiuiro faceretis <lb/>
            uocabulum istud esse commune? sin hirquinum et Phrygium <lb n="20"/>
            est, quid Phaethontis genitor, pater huius luminis et <lb/>
            claritatis admisit, ut abciso ab homine dignus uideretur uocari <lb/>
            et augustior fieret euirati corporis nuncupatione signatus?</p></div><div n="43" subtype="section" type="textpart"><p>sed  <lb/>
            quid sit istud, iam promptum est omnibus. nam quia talium <lb/>
            scriptorum historiarumque uos pudet nec aboleri uidetis posse <lb n="25"/>
            ea quae sunt <milestone n="120" unit="altpage"/> foede semel in commentarios relata, nitimini  <lb/>
            cohonestare res turpes atque omnibus argutiarum modis pro <lb/>
            rebus subditis uerborum inuertitis corrumpitisque naturas atque <lb/>
            ut olim accidere male sanis adsolet, quorum turbida uis morbi

<note type="footnote"> 4 sciri <hi rend="italic">Sab:</hi> scire P 7 eiplanationem <hi rend="italic">Sab</hi> * 8 dii P <lb/>
            9 paciantur <hi rend="italic">P corr</hi> 11 commemoratis <hi rend="italic">Canterus:</hi> »co»numeratis P <lb/>
            18 principali erat <hi rend="italic">OeMerua:</hi> principaliter <hi rend="italic">P</hi> ab <hi rend="italic">del Oehlerus</hi> habet <lb/>
            <hi rend="italic">Sab</hi> originem <hi rend="italic">Sab</hi> quid <hi rend="italic">Sab:</hi> qui P 20 esse commune? <lb/>
            sin <hi rend="italic">Sab:</hi> se communes in P 22 abscisso <hi rend="italic">Sab</hi> 23 epirati <hi rend="italic">Sab, <lb/>
            r:</hi> et uirati P 24 quia P dalium <hi rend="italic">P corr</hi> .25 historiarumque <lb/>
            uos <hi rend="italic">Sab:</hi> historiarum quos P . 26 relata <hi rend="italic">Sab:</hi> relatae P 28 inuer- <lb/>
            <hi rend="italic">tictis P corr corrumpitisquae P corr 29 turbida Sab: turpida P</hi> </note>

<note type="footnote"> 14* </note> <lb/>
             
<pb n="212"/>
            sensum atque intellegentiam depulit, confusa atque incerta <lb/>
            iactatis et inanium per rerum figmenta bacchamini. esto: in <lb/>
            Iouis et Cereris coetu inrigatio sit significata telluris, occultatio <lb/>
            seminis patris in Ditis raptu, uina per terras sparsa distractis <lb/>
            in uisceribus Liberi, cupiditatis et temeritatis conpressio colligatio  <lb n="5"/>
            dicta sit adulterorum Veneris atque Martis.</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>