<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1:5.4-5.5</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1:5.4-5.5</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1"><div n="5" subtype="book" type="textpart"><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p>nisi forte dicetis regem <lb n="15"/>
            fuisse diuinum: numquid ipso poterat esse Ioue diuinior? nisi <lb/>
            homo praesumeret, quid dicturus esset Iuppiter, eum non circumscripsit: <lb/>
            deus scire non poterat, quibus modis pararet <lb/>
            circumscribere se homo? ita non in promptu est et apparet <lb/>
            puerilium esse ingeniola fictionum, quibus cum adquiritur cordis <lb n="20"/>
            Numae uiuacitas, inprudentia maxima inportatur Ioui? quid <lb/>
            enim tam inprudens, quam confiteri te captum argutia cordis <lb/>
            humani, et cum deceptum te doleas, in uict oris concedere uoluntatem <lb/>
            et medicinam quam obtuleras ponere? nam si fuit <lb/>
            ratio et quaedam conuenientia naturalis, cur humano capite

<note type="footnote"> 1 sufficio <hi rend="italic">P corr r</hi> 2 compellere <hi rend="italic">P corr</hi> 3 traderet <hi rend="italic">Sab <lb/>
            4 suam habet scripsi: sumet aut P sumet Gel</hi> 7 caliditasque P 8 proloqui <lb/>
            <hi rend="italic">P corr cl</hi> 10 uerbicino <hi rend="italic">P corr</hi> an bnbnlo <hi rend="italic">om Sab</hi> <lb/>
            12 specialiter <hi rend="italic">Sab:</hi> spectaliter P 14 ut <hi rend="italic">add Sab</hi> cepicii P <lb/>
            15 anbiguitatis (b <hi rend="italic">ex</hi> u) P 16 nunquid (d <hi rend="italic">ex</hi> t) <hi rend="italic">P</hi> J7 praesumens <lb/>
            <hi rend="italic">Oel</hi> cum praesumeret <hi rend="italic">Vahlenus</hi> quod <hi rend="italic">r</hi> eum non <lb/>
            <hi rend="italic">addidi</hi> non circumscripsisset <hi rend="italic">Hildebrandius</hi> 18 et deus <hi rend="italic">Hildebrandius <lb/>
            </hi> 19 homo] <hi rend="italic">interrogationis signum posui cum Zinkio</hi> <lb/>
            homo praeBumens, quod dicturus esset Iuppiter, circumscripsit deum: deus <lb/>
            scire non poterat, quibus modis pararet circumscribere se homo ? <hi rend="italic">Zinkius</hi> <lb/>
            20 arguitur <hi rend="italic">Rigaltius</hi> 21 impudentia <hi rend="italic">Sab</hi> imputatur <hi rend="italic">Stewechius</hi> <lb/>
            Iouis <hi rend="italic">Sab</hi> 23 uoluntatem <hi rend="italic">Sab:</hi> uoluptatem P 24 occolaras <lb/>
            <hi rend="italic">Meursius</hi> </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="177"/>
            procuratio debuerit suscipi fulguriti, non uideo cur ab rege <lb/>
            relatio sit facta caepicii: sin autem poterat et caepicio transigi, <lb/>
            libidinose hominis inhiatum est cruori. atque ita in contrarium <lb/>
            pars utraque traducitur, ut nec Numa monstretur <lb/>
            uoluisse scire quod uoluit et crudelis Iuppiter <milestone n="100" unit="altpage"/> fuisse doceatur,  <lb n="5"/>
            qui quod maena potuit et caepicio suscipi uoluisse <lb/>
            se dixerit humanis capitibus expiari.</p></div><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p>apud Timotheum, non ignobilem  <lb/>
            theologorum unum, nec non apud alios aeque doctos <lb/>
            super Magna deorum Matre superque sacris eius origo haec <lb/>
            sita est, ex reconditis antiquitatum libris et ex intimis eruta, <lb n="10"/>
            quemadmodum ipse scribit insinuatque, mysteriis. in Phrygiae <lb/>
            finibus inauditae per omnia uastitatis petra, inquit, est quaedam, <lb/>
            cui nomen est Agdus, regionis eius ab indigenis sic <lb/>
            uocata. ex ea lapides sumptos, sicut Themis mandauerat praecinens, <lb/>
            in orbem mortalibus uacuum Deucalion iactauit et <lb n="15"/>
            Pyrra, ex quibus cum ceteris et haec Magna quae dicitur <lb/>
            informata est Mater atque animata diuinitus. hanc in uertice <lb/>
            ipso petrae datam quieti et somno nequam incestis Iuppiter <lb/>
            cupiditatibus adpetiuit, sed cum obluctatus diu id quod sibi <lb/>
            promiserat optinere nequisset, uoluptatem in lapidem fudit\' <lb n="20"/>
            uictus. hinc petra concepit, et mugitibus editis multis prius <lb/>
            mense nascitur decimo materno ab nomine cognominatus Agdestis. <lb/>
            huic robur inuictum et ferocitas animi fuerat intractabilis, <lb/>
            insana et furialis libido et ex utroque sexu; ui rapta <lb/>
            diuastare, disperdere, immanitas quo animi duxerat; non deos <lb n="25"/>
            curare, non homines nec praeter se quicquam potentius credere <lb/>
            terras, caelum et sidera continere.</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>