<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1:5.38-5.39</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1:5.38-5.39</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1"><div n="5" subtype="book" type="textpart"><div n="38" subtype="section" type="textpart"><p>aut igitur debent allegorico <lb/>
            genere omnia esse scripta et posita demonstrandaque uniuersa <lb/>
            nobis, aut genere isto conscriptum est nihil, quoniam esse quod <lb/>
            concretum quasi parte ex historia sit parte ex allegoria non <lb/>
            uidetur. allegorico genere scripta sunt haec omnia. minime<lb n="5"/>
            istud uidetur certum. qua quaeritis ratione, qua causa? quia <lb/>
            omne quod gestum est et in alicuius operis euidentia constitutum <lb/>
            conuersionem non potest in allegoricam duci; neque enim <lb/>
            potest infectum esse quod factum est aut rei gestae natura <lb/>
            in alienam potest degenerare naturam. numquid bellum Iliacum <lb n="10"/>
            in Socraticam uerti condemnationem potest, aut pugna <lb/>
            illa Cannensis proscriptio fieri crudelitasque Syllana? potest quidem  <lb/>
            proscriptio, quemadmodum <milestone n="118" unit="altchapter"/> Tullius ludit, pugna dici appellarique <lb/>
            Cannensis, sed quae gesta est dudum pugna, pugna esse <lb/>
            non potest eademque proscriptio; neque enim quod gestum est <lb n="15"/>
            potest aliud ut dixi quam id esse quod gestum est, aut in <lb/>
            alienam migrare substantiam id quod in ui propria atque in  <lb/>
            sui generis qualitate defixum est.</p></div><div n="39" subtype="section" type="textpart"><p>unde igitur probamus historias <lb/>
            has omnes rerum esse gestarum conscriptiones? ex sollemnibus <lb/>
            scilicet sacris atque initiorum mysteriis, uel quae statis<lb n="20"/>
            fiunt temporibus ac diebus uel quae in abdito tradunt gentes <lb/>
            moris proprii perpetuitate seruata. neque enim credendum est <lb/>
            sine suis originibus haec esse, frustra atque inaniter fieri nec <lb/>
            habere coniunctas primis institutionibus causas. pinus illa, <lb/>
            sollemniter quae in matris infertur sanctum deum, nonne illius <lb n="25"/>
            imago est arboris, sub qua sibi Attis uirum demessis genitalibus <lb/>
            abstulit et quam memorant diuam in solatium sui consecrauisse <lb/>
            maeroris? phallorum illa fascinorumque subrectio,

<note type="footnote"> 13 Cic. pro Rosc. Amer. 89 . </note>

<note type="footnote"> 1 rerum] Cererem <hi rend="italic">Meursim</hi> 2 demonstrandaquę <hi rend="italic">P corr</hi> <lb/>
            4 concretum <hi rend="italic">scripsi:</hi> creditur P historia <hi rend="italic">scripsi:</hi> historiae P <lb/>
            sit parte ex allegoria <hi rend="italic">addidi</hi> 6 qua quaeritis <hi rend="italic">Oehlerus:</hi> quaeritis P <lb/>
            quaeritis qua <hi rend="italic">Sab</hi> 7 constutum <hi rend="italic">P corr c\'</hi> constitutum est <hi rend="italic">Sab</hi> <lb/>
            8 conuersione <hi rend="italic">Urs</hi> allegoriam <hi rend="italic">Urs</hi> 14 pugna, pugna <hi rend="italic">Urs:</hi> pugna <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> 15 eademque <hi rend="italic">Sab:</hi> eadem eademque P 21 gentes <hi rend="italic">(uel</hi> <lb/>
            initiatis) <hi rend="italic">Urs:</hi> genitis P traduntur initiatis <hi rend="italic">ScAm</hi> 23 inaniter <lb/>
            <hi rend="italic">Urs:</hi> inaia <hi rend="italic">P</hi> inania <hi rend="italic">Sab, r</hi> 25 deum <hi rend="italic">Meursius:</hi> deae <hi rend="italic">P</hi> 27 me- <lb/>
            Morant. P 28 phallorum <hi rend="italic">Salm:</hi> fallorum P ithyphallorum <hi rend="italic">Sab</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="209"/>
            quos ritibus annuis adorat et concelebrat Graecia, nonne illius <lb/>
            facinoris similitudinem refert quo se ab debito Liber liberauit? , <lb/>
            Eleusinia illa mysteria et sacrorum reconditi ritus cuius memoriam <lb/>
            continent? nonne illius erroris quo in filiae conquisitione <lb/>
            Ceres, fessa oras ut uenit ad Atticas, triticeas attulit <lb n="5"/>
            fruges, Nebridarum familiam pellicula cohonestauit hinnulae <lb/>
            et illud spectaculum maximum Baubonis in inguinibus risit? <lb/>
            aut si <milestone n="11sb" unit="altpage"/> alia causa est, nihil ad nos istud, dummodo e causa  <lb/>
            cuncta ista confiant. neque enim credibile est nullis antecedentibus <lb/>
            causis suscepta haec esse, aut insanire iudicandum <lb n="10"/>
            est Atticos, qui sibi ritum religionis adfinxerint conflatum rationibus <lb/>
            nullis. quod si liquet et constat, id est si e rebus <lb/>
            actis mysteriorum causae atque origines effluunt, in allegoricas <lb/>
            species nulla possunt conuersione traduci. quod enim factum, <lb/>
            gestum est, infectum non potest fieri rerum prohibente natura. <lb n="15"/>
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>