<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1:5.36-5.39</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1:5.36-5.39</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1"><div n="5" subtype="book" type="textpart"><div n="36" subtype="section" type="textpart"><p>nisi forte dicetis <lb/>
            non toto in historiae corpore allegorias has esse, ceterum partes <lb/>
            alias esse communiter scriptas, alias uero dupliciter et ambifaria <lb/>
            obtentione uelatas. urbana est ista subtilitas, set quibuslibet <lb/>
            brutis patens. nam quia cuncta quae scripta sunt inexpeditissimum <lb n="15"/>
            nobis est traducere inuertere deriuare, eligitis  <lb/>
            quaedam uestrae conuenientia uoluntati <milestone n="117" unit="altchapter"/> et ex ipsis optinere <lb/>
            contenditis nothas atque adulteras lectiones interiori esse <lb/>
            superpositas ueritati. quod tamen ut uobis ita sese habere <lb/>
            quemadmodum dicitis adnuamus, qui scitis aut unde cognoscitis, <lb n="20"/>
            utra pars sit sententiis historiae scripta simplicibus, <lb/>
            utra uero sit dissonis atque, alienis significationibus tecta? <lb/>
            potest enim fieri, ut quod uos existimatis sic esse aliter se <lb/>
            habeat, ut quod aliter creditis conceptionibus aliis contrariisque <lb/>
            prolatum sit. ubi enim dicitur in unius materiae corpore <lb n="25"/>
            pars esse allegorice scripta, indubitabili altera sermone rectoque, <lb/>
            nec inest in re signum quo differitas indicari ambiguorum

<note type="footnote"> 2 baabois <hi rend="italic">P corr c</hi> rusticanum <hi rend="italic">Sab:</hi> raaticano P rusticana <lb/>
            <hi rend="italic">Sdhn</hi> 3 signifigest <hi rend="italic">P corr c1</hi> pontio <hi rend="italic">P corr c\'</hi> 8 singulis <lb/>
            <hi rend="italic">Balm:</hi> in singulis P supponere <hi rend="italic">Meursius:</hi> opponere P <lb/>
            nec ad <hi rend="italic">Gel</hi> 9 alterum <hi rend="italic">om Gel</hi> ad uerum <hi rend="italic">Meursius</hi> in sensum <lb/>
            <hi rend="italic">add Sdkn</hi> allegoriis obscuratis <hi rend="italic">Sab</hi> 10 oneratis <hi rend="italic">scripsi:</hi> honestis <lb/>
            P honestatis <hi rend="italic">Hildebrandius</hi> 19 caeterum <hi rend="italic">Sab:</hi> «ceterarum P <lb/>
            14 sed <hi rend="italic">OeMerus:</hi> et P at <hi rend="italic">G. Barthius</hi> 17 conuenientiae <hi rend="italic">Sab corr <lb/>
            in err</hi> 18 nothas <hi rend="italic">Sab:</hi> notas P interiori <hi rend="italic">Sab in err:</hi> interiores <lb/>
            P interioris <hi rend="italic">Sab</hi> 19 superpositas <hi rend="italic">Sab:</hi> superposita P <lb/>
            23 potes <hi rend="italic">P corr</hi> 24 aut <hi rend="italic">Sab</hi> 26 allegarice <hi rend="italic">P corr r</hi> 27 differentia <lb/>
            <hi rend="italic">Sdb</hi> indiciari <hi rend="italic">P corr r</hi> iudicari <hi rend="italic">Sdb</hi> ambiguiorum P <lb/>
            <hi rend="italic">corr r</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="207"/>
            possit simpliciterque dictorum, tam potest quod simplex est <lb/>
            ambiformiter dictum existimari quam quod ambigue scriptum <lb/>
            est reclusis esse obtentionibus credi. quod quidem quo genere <lb/>
            aut fiat aut fieri posse credatur, intellegere confitemur minime <lb/>
            nos posse. inspiciamus enim quod dicitur hoc modo.</p></div><div n="37" subtype="section" type="textpart"><p>in nemore,  <lb n="5"/>
            inquit, Hennensi quondam flores Proserpina lectitabat uirago. <lb/>
            integrum adhuc istud est et recta pronuntiatione prolatum; <lb/>
            nam et nemus et flores quid sint, quid Proserpina, quid uirago, <lb/>
            cunctis indubitabiliter notum est. emicuit Summanus e terris <lb/>
            curru quadriiugo uectitatus. simplex et hoc aeque est; nam <lb n="10"/>
            quadrigae, currus atque Summanus interpretationem desiderant <lb/>
            nullam. inprouisus Proserpinam rapuit et sub terras secum <lb/>
            auexit. seminis, inquit, abstrusio raptione in Proserpinae nuncupatur. <lb/>
            quid <milestone n="117b" unit="altpage"/> accidit, quaeso, ut in aliud subito conuerteretur  <lb/>
            historia, semen Proserpina diceretur, ut quae uirago iamdudum <lb n="15"/>
            florum in lectionibus habebatur, postquam sublata et <lb/>
            rapta est, significationem coeperit habere sementis? Iuppiter, <lb/>
            inquit, in taurum uersus concubitum matris suae Cereris appetiuit: <lb/>
            ut expositum supra est, nominibus his tellus et labens <lb/>
            pluuia nuncupatur. legem allegoricam uideo tenebrosis ambiguitatibus <lb n="20"/>
            explicatam. irata Ceres est et exarsit et arietis <lb/>
            proles pro poena atque ultione suscepit. hoc iterum uideo <lb/>
            communibus in proloquiis promptum; nam et ira et [testes] <lb/>
            satisfactio suis moribus et condicionibus dicta sunt. quid <lb/>
            ergo hic accidit, ut ab Ioue, qui pluuia, et ab Cerere, quae <lb n="25"/>
            appellata est terra, res transiret ad uerum Iouem atque ad

<note type="footnote"> 1 simpliciterquę JP . quod <hi rend="italic">Sab:</hi> quam P 5 nos <hi rend="italic">Salm:</hi> non P <lb/>
            <hi rend="italic">om Sab</hi> 6 Ennensi <hi rend="italic">Sab</hi> . lectitabat uirago <hi rend="italic">Urs:</hi> lectitabat P ad <lb/>
            hnc uirago lectitabat <hi rend="italic">Meursius</hi> 9 Summanus <hi rend="italic">Sab:</hi> submanus P <lb/>
            11 summanus (sum <hi rend="italic">in</hi> sub <hi rend="italic">eorr) P</hi> interprętationem P desiderant <lb/>
            <hi rend="italic">Sab, r:</hi> desiderat P 12 terras <hi rend="italic">Sab:</hi> terra P 13 abstrusio <lb/>
            <hi rend="italic">Sab, r:</hi> abstrusior P 14 alit <hi rend="italic">P corr</hi> 16 sublatam P <lb/>
            <hi rend="italic">corr cl</hi> 18 concubitum <hi rend="italic">Sab:</hi> coincubitum P quincubitum o <lb/>
            caereris P appetibit <hi rend="italic">P corr c\'</hi> 20 plubia P lectionem ? <lb/>
            21 caeres P - arietes <hi rend="italic">P corr c\'</hi> 23 testes <hi rend="italic">seclusit Zinkius</hi> testibus <lb/>
            <hi rend="italic">Vahlenus</hi> 24 suis <hi rend="italic">scripsi:</hi> suis is P suis hic <hi rend="italic">Sab</hi> nominibus <lb/>
            <hi rend="italic">Urs</hi> dictionibus <hi rend="italic">Urs</hi> 25 plubia <hi rend="italic">P corr</hi> 26 uerbum <hi rend="italic">Meursius</hi> </note> 
<pb n="208"/>
             
            rerum simplicissimam dictionem?</p></div><div n="38" subtype="section" type="textpart"><p>aut igitur debent allegorico <lb/>
            genere omnia esse scripta et posita demonstrandaque uniuersa <lb/>
            nobis, aut genere isto conscriptum est nihil, quoniam esse quod <lb/>
            concretum quasi parte ex historia sit parte ex allegoria non <lb/>
            uidetur. allegorico genere scripta sunt haec omnia. minime<lb n="5"/>
            istud uidetur certum. qua quaeritis ratione, qua causa? quia <lb/>
            omne quod gestum est et in alicuius operis euidentia constitutum <lb/>
            conuersionem non potest in allegoricam duci; neque enim <lb/>
            potest infectum esse quod factum est aut rei gestae natura <lb/>
            in alienam potest degenerare naturam. numquid bellum Iliacum <lb n="10"/>
            in Socraticam uerti condemnationem potest, aut pugna <lb/>
            illa Cannensis proscriptio fieri crudelitasque Syllana? potest quidem  <lb/>
            proscriptio, quemadmodum <milestone n="118" unit="altchapter"/> Tullius ludit, pugna dici appellarique <lb/>
            Cannensis, sed quae gesta est dudum pugna, pugna esse <lb/>
            non potest eademque proscriptio; neque enim quod gestum est <lb n="15"/>
            potest aliud ut dixi quam id esse quod gestum est, aut in <lb/>
            alienam migrare substantiam id quod in ui propria atque in  <lb/>
            sui generis qualitate defixum est.</p></div><div n="39" subtype="section" type="textpart"><p>unde igitur probamus historias <lb/>
            has omnes rerum esse gestarum conscriptiones? ex sollemnibus <lb/>
            scilicet sacris atque initiorum mysteriis, uel quae statis<lb n="20"/>
            fiunt temporibus ac diebus uel quae in abdito tradunt gentes <lb/>
            moris proprii perpetuitate seruata. neque enim credendum est <lb/>
            sine suis originibus haec esse, frustra atque inaniter fieri nec <lb/>
            habere coniunctas primis institutionibus causas. pinus illa, <lb/>
            sollemniter quae in matris infertur sanctum deum, nonne illius <lb n="25"/>
            imago est arboris, sub qua sibi Attis uirum demessis genitalibus <lb/>
            abstulit et quam memorant diuam in solatium sui consecrauisse <lb/>
            maeroris? phallorum illa fascinorumque subrectio,

<note type="footnote"> 13 Cic. pro Rosc. Amer. 89 . </note>

<note type="footnote"> 1 rerum] Cererem <hi rend="italic">Meursim</hi> 2 demonstrandaquę <hi rend="italic">P corr</hi> <lb/>
            4 concretum <hi rend="italic">scripsi:</hi> creditur P historia <hi rend="italic">scripsi:</hi> historiae P <lb/>
            sit parte ex allegoria <hi rend="italic">addidi</hi> 6 qua quaeritis <hi rend="italic">Oehlerus:</hi> quaeritis P <lb/>
            quaeritis qua <hi rend="italic">Sab</hi> 7 constutum <hi rend="italic">P corr c\'</hi> constitutum est <hi rend="italic">Sab</hi> <lb/>
            8 conuersione <hi rend="italic">Urs</hi> allegoriam <hi rend="italic">Urs</hi> 14 pugna, pugna <hi rend="italic">Urs:</hi> pugna <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> 15 eademque <hi rend="italic">Sab:</hi> eadem eademque P 21 gentes <hi rend="italic">(uel</hi> <lb/>
            initiatis) <hi rend="italic">Urs:</hi> genitis P traduntur initiatis <hi rend="italic">ScAm</hi> 23 inaniter <lb/>
            <hi rend="italic">Urs:</hi> inaia <hi rend="italic">P</hi> inania <hi rend="italic">Sab, r</hi> 25 deum <hi rend="italic">Meursius:</hi> deae <hi rend="italic">P</hi> 27 me- <lb/>
            Morant. P 28 phallorum <hi rend="italic">Salm:</hi> fallorum P ithyphallorum <hi rend="italic">Sab</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="209"/>
            quos ritibus annuis adorat et concelebrat Graecia, nonne illius <lb/>
            facinoris similitudinem refert quo se ab debito Liber liberauit? , <lb/>
            Eleusinia illa mysteria et sacrorum reconditi ritus cuius memoriam <lb/>
            continent? nonne illius erroris quo in filiae conquisitione <lb/>
            Ceres, fessa oras ut uenit ad Atticas, triticeas attulit <lb n="5"/>
            fruges, Nebridarum familiam pellicula cohonestauit hinnulae <lb/>
            et illud spectaculum maximum Baubonis in inguinibus risit? <lb/>
            aut si <milestone n="11sb" unit="altpage"/> alia causa est, nihil ad nos istud, dummodo e causa  <lb/>
            cuncta ista confiant. neque enim credibile est nullis antecedentibus <lb/>
            causis suscepta haec esse, aut insanire iudicandum <lb n="10"/>
            est Atticos, qui sibi ritum religionis adfinxerint conflatum rationibus <lb/>
            nullis. quod si liquet et constat, id est si e rebus <lb/>
            actis mysteriorum causae atque origines effluunt, in allegoricas <lb/>
            species nulla possunt conuersione traduci. quod enim factum, <lb/>
            gestum est, infectum non potest fieri rerum prohibente natura. <lb n="15"/>
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>