<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1:5.35-6.6</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1:5.35-6.6</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1"><div n="5" subtype="book" type="textpart"><div n="35" subtype="section" type="textpart"><p>denique si adcommodum  <lb/>
            ducitis, etiam illud a uobis repetita interrogatione conquirimus, <lb/>
            omnesne has fabulas existimetis id est singulas totas <lb/>
            ambifarias ac bilingues et uersipellibus esse scriptas modis <lb n="10"/>
            an alias earum partes nihil ambiguum dicere, alias uero multifidas <lb/>
            atque allegorici tegminis superiectione uelatas? si enim <lb/>
            ad finem a capite textus omnis expositionis et series obtentionibus <lb/>
            allegoricis clausa sunt, edissertate, monstrate, quid pro <lb/>
            rebus singulis, quas unaquaeque eloquitur fabula, supponere <lb n="15"/>
            debeamus et promere quasque in res alias atque intellegentias <lb/>
            uocare. ut enim Iouem pro pluuia, Cererem uerbi causa pro <lb/>
            terra uultis audire et pro Libera ac patre Dite submersionem <lb/>
            seminis atque † iactu, ita dicere uos conuenit, quid pro tauro <lb/>
            <milestone n="116b" unit="altpage"/> debeamus accipere, quid pro indignatione Cereris atque ira,  <lb n="20"/>
            quid sibi uelit Brimo uerbum, quid Iouis solliciti supplicatio, <lb/>
            quid allegati caelites nec auditi, quid exsectus aries, quid <lb/>
            exsecti arietis proles, quid satisfactio his facta, quid quae <lb/>
            rursus gesta sunt libidine obsceniore cum filia ? consimiliter <lb/>
            et in altera fabula Hennae nemus et flores quid sint, quid <lb n="25"/>
            sumptus ignis ex Aetna conprehensaeque isto faceg, quid

<note type="footnote"> 1 quae <hi rend="italic">Sab, r:</hi> qui P set <hi rend="italic">P corr cl</hi> 2 quod <hi rend="italic">Sdb</hi> <lb/>
            3 uellit P 5 a <hi rend="italic">Sab</hi> 8 ductis <hi rend="italic">P corr c\'</hi> 9 omnesne <lb/>
            <hi rend="italic">Heraldus:</hi> omnes de <hi rend="italic">P</hi> his <hi rend="italic">c\', Sdb</hi> dis <hi rend="italic">Meursius</hi> id est singulas <lb/>
            <hi rend="italic">del Meursius</hi> 10 ambifarias <hi rend="italic">Sab:</hi> anbifarias P 11 anbiguum P <lb/>
            16 intelligentias <hi rend="italic">Sab:</hi> intellegentia P 17 uocare <hi rend="italic">Sab:</hi> uacare P <lb/>
            uebi <hi rend="italic">P corr</hi> 18 Libera <hi rend="italic">r, H. Grotius:</hi> libero P 19 iactum <hi rend="italic">Sab, r</hi> <lb/>
            21 uaelit P <hi rend="italic">corr</hi> Brimo <hi rend="italic">Ouil. Oanterus:</hi> primo P 22 alIi. <lb/>
            gati <hi rend="italic">P corr c</hi> 23 que <hi rend="italic">P corr 1125</hi> Hennae <hi rend="italic">Salm:</hi> henna P <lb/>
            Ennaea <hi rend="italic">Sab</hi> nemus <hi rend="italic">Sab:</hi> demus P 26 etna P conpraehensaequae <lb/>
            P istae <hi rend="italic">Sab</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="206"/>
            peragratio cum his orbis, quid Attica regio, quid Eleusinius pagus, <lb/>
            quid Baubonis tugurium atque hospitium rusticanum, quid <lb/>
            cyceonis significet potio, quid aspernatio potionis, quid nouatio <lb/>
            et reuelatio pudendorum, quid spectaculi flagitiosa dulcedo et <lb/>
            ex remediis talibus orbitatis obliuio comparata? quodsi pro<lb n="5"/>
            his omnibus quod oporteat subici rerum immutatione monstratis, <lb/>
            erit ut uobis adsensum super tali adseueratione tribuamus: <lb/>
            sin autem singula singulis neque potestis supponere nec <lb/>
            alterum in sensum rerum uocare contextum, quid allegoricis <lb/>
            obscuritatibus oneratis id quod simpliciter scriptum est et <lb n="10"/>
            communem ad intellegentiam publicatum?</p></div><div n="36" subtype="section" type="textpart"><p>nisi forte dicetis <lb/>
            non toto in historiae corpore allegorias has esse, ceterum partes <lb/>
            alias esse communiter scriptas, alias uero dupliciter et ambifaria <lb/>
            obtentione uelatas. urbana est ista subtilitas, set quibuslibet <lb/>
            brutis patens. nam quia cuncta quae scripta sunt inexpeditissimum <lb n="15"/>
            nobis est traducere inuertere deriuare, eligitis  <lb/>
            quaedam uestrae conuenientia uoluntati <milestone n="117" unit="altchapter"/> et ex ipsis optinere <lb/>
            contenditis nothas atque adulteras lectiones interiori esse <lb/>
            superpositas ueritati. quod tamen ut uobis ita sese habere <lb/>
            quemadmodum dicitis adnuamus, qui scitis aut unde cognoscitis, <lb n="20"/>
            utra pars sit sententiis historiae scripta simplicibus, <lb/>
            utra uero sit dissonis atque, alienis significationibus tecta? <lb/>
            potest enim fieri, ut quod uos existimatis sic esse aliter se <lb/>
            habeat, ut quod aliter creditis conceptionibus aliis contrariisque <lb/>
            prolatum sit. ubi enim dicitur in unius materiae corpore <lb n="25"/>
            pars esse allegorice scripta, indubitabili altera sermone rectoque, <lb/>
            nec inest in re signum quo differitas indicari ambiguorum

<note type="footnote"> 2 baabois <hi rend="italic">P corr c</hi> rusticanum <hi rend="italic">Sab:</hi> raaticano P rusticana <lb/>
            <hi rend="italic">Sdhn</hi> 3 signifigest <hi rend="italic">P corr c1</hi> pontio <hi rend="italic">P corr c\'</hi> 8 singulis <lb/>
            <hi rend="italic">Balm:</hi> in singulis P supponere <hi rend="italic">Meursius:</hi> opponere P <lb/>
            nec ad <hi rend="italic">Gel</hi> 9 alterum <hi rend="italic">om Gel</hi> ad uerum <hi rend="italic">Meursius</hi> in sensum <lb/>
            <hi rend="italic">add Sdkn</hi> allegoriis obscuratis <hi rend="italic">Sab</hi> 10 oneratis <hi rend="italic">scripsi:</hi> honestis <lb/>
            P honestatis <hi rend="italic">Hildebrandius</hi> 19 caeterum <hi rend="italic">Sab:</hi> «ceterarum P <lb/>
            14 sed <hi rend="italic">OeMerus:</hi> et P at <hi rend="italic">G. Barthius</hi> 17 conuenientiae <hi rend="italic">Sab corr <lb/>
            in err</hi> 18 nothas <hi rend="italic">Sab:</hi> notas P interiori <hi rend="italic">Sab in err:</hi> interiores <lb/>
            P interioris <hi rend="italic">Sab</hi> 19 superpositas <hi rend="italic">Sab:</hi> superposita P <lb/>
            23 potes <hi rend="italic">P corr</hi> 24 aut <hi rend="italic">Sab</hi> 26 allegarice <hi rend="italic">P corr r</hi> 27 differentia <lb/>
            <hi rend="italic">Sdb</hi> indiciari <hi rend="italic">P corr r</hi> iudicari <hi rend="italic">Sdb</hi> ambiguiorum P <lb/>
            <hi rend="italic">corr r</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="207"/>
            possit simpliciterque dictorum, tam potest quod simplex est <lb/>
            ambiformiter dictum existimari quam quod ambigue scriptum <lb/>
            est reclusis esse obtentionibus credi. quod quidem quo genere <lb/>
            aut fiat aut fieri posse credatur, intellegere confitemur minime <lb/>
            nos posse. inspiciamus enim quod dicitur hoc modo.</p></div><div n="37" subtype="section" type="textpart"><p>in nemore,  <lb n="5"/>
            inquit, Hennensi quondam flores Proserpina lectitabat uirago. <lb/>
            integrum adhuc istud est et recta pronuntiatione prolatum; <lb/>
            nam et nemus et flores quid sint, quid Proserpina, quid uirago, <lb/>
            cunctis indubitabiliter notum est. emicuit Summanus e terris <lb/>
            curru quadriiugo uectitatus. simplex et hoc aeque est; nam <lb n="10"/>
            quadrigae, currus atque Summanus interpretationem desiderant <lb/>
            nullam. inprouisus Proserpinam rapuit et sub terras secum <lb/>
            auexit. seminis, inquit, abstrusio raptione in Proserpinae nuncupatur. <lb/>
            quid <milestone n="117b" unit="altpage"/> accidit, quaeso, ut in aliud subito conuerteretur  <lb/>
            historia, semen Proserpina diceretur, ut quae uirago iamdudum <lb n="15"/>
            florum in lectionibus habebatur, postquam sublata et <lb/>
            rapta est, significationem coeperit habere sementis? Iuppiter, <lb/>
            inquit, in taurum uersus concubitum matris suae Cereris appetiuit: <lb/>
            ut expositum supra est, nominibus his tellus et labens <lb/>
            pluuia nuncupatur. legem allegoricam uideo tenebrosis ambiguitatibus <lb n="20"/>
            explicatam. irata Ceres est et exarsit et arietis <lb/>
            proles pro poena atque ultione suscepit. hoc iterum uideo <lb/>
            communibus in proloquiis promptum; nam et ira et [testes] <lb/>
            satisfactio suis moribus et condicionibus dicta sunt. quid <lb/>
            ergo hic accidit, ut ab Ioue, qui pluuia, et ab Cerere, quae <lb n="25"/>
            appellata est terra, res transiret ad uerum Iouem atque ad

<note type="footnote"> 1 simpliciterquę JP . quod <hi rend="italic">Sab:</hi> quam P 5 nos <hi rend="italic">Salm:</hi> non P <lb/>
            <hi rend="italic">om Sab</hi> 6 Ennensi <hi rend="italic">Sab</hi> . lectitabat uirago <hi rend="italic">Urs:</hi> lectitabat P ad <lb/>
            hnc uirago lectitabat <hi rend="italic">Meursius</hi> 9 Summanus <hi rend="italic">Sab:</hi> submanus P <lb/>
            11 summanus (sum <hi rend="italic">in</hi> sub <hi rend="italic">eorr) P</hi> interprętationem P desiderant <lb/>
            <hi rend="italic">Sab, r:</hi> desiderat P 12 terras <hi rend="italic">Sab:</hi> terra P 13 abstrusio <lb/>
            <hi rend="italic">Sab, r:</hi> abstrusior P 14 alit <hi rend="italic">P corr</hi> 16 sublatam P <lb/>
            <hi rend="italic">corr cl</hi> 18 concubitum <hi rend="italic">Sab:</hi> coincubitum P quincubitum o <lb/>
            caereris P appetibit <hi rend="italic">P corr c\'</hi> 20 plubia P lectionem ? <lb/>
            21 caeres P - arietes <hi rend="italic">P corr c\'</hi> 23 testes <hi rend="italic">seclusit Zinkius</hi> testibus <lb/>
            <hi rend="italic">Vahlenus</hi> 24 suis <hi rend="italic">scripsi:</hi> suis is P suis hic <hi rend="italic">Sab</hi> nominibus <lb/>
            <hi rend="italic">Urs</hi> dictionibus <hi rend="italic">Urs</hi> 25 plubia <hi rend="italic">P corr</hi> 26 uerbum <hi rend="italic">Meursius</hi> </note> 
<pb n="208"/>
             
            rerum simplicissimam dictionem?</p></div><div n="38" subtype="section" type="textpart"><p>aut igitur debent allegorico <lb/>
            genere omnia esse scripta et posita demonstrandaque uniuersa <lb/>
            nobis, aut genere isto conscriptum est nihil, quoniam esse quod <lb/>
            concretum quasi parte ex historia sit parte ex allegoria non <lb/>
            uidetur. allegorico genere scripta sunt haec omnia. minime<lb n="5"/>
            istud uidetur certum. qua quaeritis ratione, qua causa? quia <lb/>
            omne quod gestum est et in alicuius operis euidentia constitutum <lb/>
            conuersionem non potest in allegoricam duci; neque enim <lb/>
            potest infectum esse quod factum est aut rei gestae natura <lb/>
            in alienam potest degenerare naturam. numquid bellum Iliacum <lb n="10"/>
            in Socraticam uerti condemnationem potest, aut pugna <lb/>
            illa Cannensis proscriptio fieri crudelitasque Syllana? potest quidem  <lb/>
            proscriptio, quemadmodum <milestone n="118" unit="altchapter"/> Tullius ludit, pugna dici appellarique <lb/>
            Cannensis, sed quae gesta est dudum pugna, pugna esse <lb/>
            non potest eademque proscriptio; neque enim quod gestum est <lb n="15"/>
            potest aliud ut dixi quam id esse quod gestum est, aut in <lb/>
            alienam migrare substantiam id quod in ui propria atque in  <lb/>
            sui generis qualitate defixum est.</p></div><div n="39" subtype="section" type="textpart"><p>unde igitur probamus historias <lb/>
            has omnes rerum esse gestarum conscriptiones? ex sollemnibus <lb/>
            scilicet sacris atque initiorum mysteriis, uel quae statis<lb n="20"/>
            fiunt temporibus ac diebus uel quae in abdito tradunt gentes <lb/>
            moris proprii perpetuitate seruata. neque enim credendum est <lb/>
            sine suis originibus haec esse, frustra atque inaniter fieri nec <lb/>
            habere coniunctas primis institutionibus causas. pinus illa, <lb/>
            sollemniter quae in matris infertur sanctum deum, nonne illius <lb n="25"/>
            imago est arboris, sub qua sibi Attis uirum demessis genitalibus <lb/>
            abstulit et quam memorant diuam in solatium sui consecrauisse <lb/>
            maeroris? phallorum illa fascinorumque subrectio,

<note type="footnote"> 13 Cic. pro Rosc. Amer. 89 . </note>

<note type="footnote"> 1 rerum] Cererem <hi rend="italic">Meursim</hi> 2 demonstrandaquę <hi rend="italic">P corr</hi> <lb/>
            4 concretum <hi rend="italic">scripsi:</hi> creditur P historia <hi rend="italic">scripsi:</hi> historiae P <lb/>
            sit parte ex allegoria <hi rend="italic">addidi</hi> 6 qua quaeritis <hi rend="italic">Oehlerus:</hi> quaeritis P <lb/>
            quaeritis qua <hi rend="italic">Sab</hi> 7 constutum <hi rend="italic">P corr c\'</hi> constitutum est <hi rend="italic">Sab</hi> <lb/>
            8 conuersione <hi rend="italic">Urs</hi> allegoriam <hi rend="italic">Urs</hi> 14 pugna, pugna <hi rend="italic">Urs:</hi> pugna <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> 15 eademque <hi rend="italic">Sab:</hi> eadem eademque P 21 gentes <hi rend="italic">(uel</hi> <lb/>
            initiatis) <hi rend="italic">Urs:</hi> genitis P traduntur initiatis <hi rend="italic">ScAm</hi> 23 inaniter <lb/>
            <hi rend="italic">Urs:</hi> inaia <hi rend="italic">P</hi> inania <hi rend="italic">Sab, r</hi> 25 deum <hi rend="italic">Meursius:</hi> deae <hi rend="italic">P</hi> 27 me- <lb/>
            Morant. P 28 phallorum <hi rend="italic">Salm:</hi> fallorum P ithyphallorum <hi rend="italic">Sab</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="209"/>
            quos ritibus annuis adorat et concelebrat Graecia, nonne illius <lb/>
            facinoris similitudinem refert quo se ab debito Liber liberauit? , <lb/>
            Eleusinia illa mysteria et sacrorum reconditi ritus cuius memoriam <lb/>
            continent? nonne illius erroris quo in filiae conquisitione <lb/>
            Ceres, fessa oras ut uenit ad Atticas, triticeas attulit <lb n="5"/>
            fruges, Nebridarum familiam pellicula cohonestauit hinnulae <lb/>
            et illud spectaculum maximum Baubonis in inguinibus risit? <lb/>
            aut si <milestone n="11sb" unit="altpage"/> alia causa est, nihil ad nos istud, dummodo e causa  <lb/>
            cuncta ista confiant. neque enim credibile est nullis antecedentibus <lb/>
            causis suscepta haec esse, aut insanire iudicandum <lb n="10"/>
            est Atticos, qui sibi ritum religionis adfinxerint conflatum rationibus <lb/>
            nullis. quod si liquet et constat, id est si e rebus <lb/>
            actis mysteriorum causae atque origines effluunt, in allegoricas <lb/>
            species nulla possunt conuersione traduci. quod enim factum, <lb/>
            gestum est, infectum non potest fieri rerum prohibente natura. <lb n="15"/>
</p></div><div n="40" subtype="section" type="textpart"><p>            et tamen ut uobis ita se habere adsentiamur res istas, id est  <lb/>
            ut historiae aliud uerbis sonent, nescio quid aliud more hariolantium <lb/>
            dicant, ita non animaduertitis, non uidetis, quanta <lb/>
            istud dicatur et * cum ignominia fieri contumeliaque diuorum ? <lb/>
            an iniuria grauior ulla potis est reperiri, quam terram et <lb n="20"/>
            pluuiam uel quodlibet aliud — nihil enim refert quae fiat interpretatione <lb/>
            conuersio — Iouis et Cereris dicere atque appellare <lb/>
            concubitum et cum deorum criminibus labem imbris e caelo <lb/>
            et telluris significare madorem? potest inreligiosius quippiam <lb/>
            uel existimari uel credi quam semina terris mersa uel quodlibet <lb n="25"/>
            aliud — nihil enim similiter refert — raptum Proserpinae <lb/>
            dicere et cum nota Ditis patris rei rusticae de opere <lb/>
            proloqui ? nonne milies optatius fuit elinguem fieri atque

<note type="footnote"> 1 qos <hi rend="italic">P corr</hi> *ritibus P 2 a <hi rend="italic">Sab</hi> Liber add <hi rend="italic">Sab</hi> <lb/>
            5 caeres P tritticias <hi rend="italic">P corr</hi> &amp; iritriceas <hi rend="italic">Sab</hi> 6 nebridiantium ? <lb/>
            pelliculam <hi rend="italic">P corr</hi> \' hinnulea <hi rend="italic">Urs</hi> 8 e <hi rend="italic">causa scripsi: causa P om<lb/>
             iSdlm</hi> 11 rium <hi rend="italic">Pcorr</hi> affinierint <hi rend="italic">Meursius:</hi> adflierint P <lb/>
            12 e rebus <hi rend="italic">Urs:</hi> rebus P . 13 efflunt <hi rend="italic">P corr</hi> 15 infestum <hi rend="italic">Pcorr &amp;</hi> <lb/>
            16 ita <hi rend="italic">Sab, r:</hi> ista P itas <hi rend="italic">P corr</hi> 18 animad»uer»tis <hi rend="italic">P corr</hi> <lb/>
            inpietate <hi rend="italic">uel similem uocem ante</hi> quanta <hi rend="italic">intercidisse putat Zinbius</hi> <lb/>
            19 <hi rend="italic">lacunam signaui: intercidit u. c</hi>. insinuetur 20 potes <hi rend="italic">P corr</hi> <lb/>
            21 interprętatione P 22 caereris P 24 madorem P 25 seminia <lb/>
            <hi rend="italic">P corr</hi> 27l)itis <hi rend="italic">Sob, r:</hi> diti P de opere <hi rend="italic">r:</hi> de operi P dei <hi rend="italic">Sab</hi> </note>

<note type="footnote"> IV. </note>

<note type="footnote"> 14 </note> <lb/>
             
<pb n="210"/>
            mutum, quam scaturriginem istam uocis et strepitum foedae <lb/>
            loquacitatis emittere, quam deorum nominibus res appellare, <lb/>
            
            turissimas, quinimmo turpibus deorum factis negotia <milestone n="119" unit="altchapter"/> significare <lb/>
            uolgaria?</p></div><div n="41" subtype="section" type="textpart"><p>antea mos fuerat m allegorica eone honestissimis <lb/>
            sensibus obumbrare res turpes et foeda prolatu honestorum <lb/>
            conuestirier dignitate. at uero uobis auctoribus per <lb n="5"/>
            turpitudinem dicuntur res graues et castitate pollentia obscenis <lb/>
            commemorantur in uocibus, ut quod olim grauitas foedorum <lb/>
            uerecundia contegebat nunc uerniliter turpiterque dicatur dignorum <lb/>
            elocutione mutata. quod in adulterio dicimus Martem, <lb/>
            inquit, et Venerem Vulcani esse circumretitos arte, cupiditatem <lb n="10"/>
            dicimus atque iram ui pressas consilioque rationis. quid enim <lb/>
            prohibebat, quid obstabat, suis unamquamque rem uerbis et <lb/>
            suis significationibus promere? immo quid urguebat, cum nescio <lb/>
            quid indicare per commentarios et scripta uoluisses, nolle illud <lb/>
            intellegi quod indicares, sed contrarias res simul una expositione <lb n="15"/>
            suscipere, studium docere cupientis et nolentis ostendere malignitatem? <lb/>
            an deos adulteros dicere periculum habuit nullum, <lb/>
            prolatio cupidinis atque irae linguam et os fuerat obsceno <lb/>
            coinquinatura contactu? quod si utique fieret et allegoricae <lb/>
            caecitatis obumbratio tolleretur, et facilis ad discendum res <lb n="20"/>
            esset et deorum dignitas conseruaretur inlaesa. nunc uero cum <lb/>
            dicitur in Martis et in Veneris uinctione uitiorum esse signi-I <lb/>
            ficata compressio, peruersissimae res duae simul isdem temporibus <lb/>
            fiunt, ut et foedorum species intellectum subiciat ho-is

<note type="footnote">1 quam] atque <hi rend="italic">Sab</hi> foede P 2 emittere <hi rend="italic">Stewechius:</hi> amittere <lb/>
            P 4 bulgaria <hi rend="italic">P corr cl</hi> allegoricas dictiones <hi rend="italic">omisso</hi> in <lb/>
            <hi rend="italic">Sab</hi> 5 obumbrari <hi rend="italic">Meursius</hi> foeda <hi rend="italic">scripsi:</hi> foedas P <lb/>
            6 conuestirier <hi rend="italic">Sab, r:</hi> conuectirier P # 8 commemorantur <hi rend="italic">Sab in err:</hi> <lb/>
            commorantur P prauitas <hi rend="italic">Saltn</hi> foedorum <hi rend="italic">Meursius:</hi> foederum <lb/>
            P foedae rei <hi rend="italic">Sab</hi> 9 contegebatur <hi rend="italic">800</hi> uerniliter r: uiriliter P <lb/>
            scurriliter <hi rend="italic">Sab</hi> * dignorum] digna res <hi rend="italic">Sab</hi> 13 unumquamque <lb/>
            <hi rend="italic">P corr c</hi> 14 urgebat eum <hi rend="italic">Sab</hi> 15 noluisaes <hi rend="italic">Salm:</hi> uoluisse <lb/>
            P uoluisset <hi rend="italic">Gel</hi> 16 indicaris <hi rend="italic">sic Salm:</hi> indicare P indicaret <lb/>
            <hi rend="italic">Sab</hi> 18 ullum <hi rend="italic">Meursius</hi> 19 *cupidinis P fuerat <hi rend="italic">scripsi:</hi> <lb/>
            fuerant P 22 conseruaretur <hi rend="italic">Sab:</hi> conseruatur P 25 ut <hi rend="italic">Sab:</hi> <lb/>
            ui <hi rend="italic">P</hi> foedorum <hi rend="italic">Meursius:</hi> foede re P foedae rei <hi rend="italic">Soo\'</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="211"/>
            nestatis <milestone n="119b" unit="altpage"/> et prius animum turpitudo quam religionis alicuius  <lb/>
            perstringat auctoritas.</p></div><div n="42" subtype="section" type="textpart"><p>nisi forte dicetis — hoc enim solum restat,  <lb/>
            quod a uobis posse uideatur opponi — deos sua mysteria nolle <lb/>
            ab hominibus sciri et idcirco historias ambagibus esse allegoricis <lb/>
            scriptas. et unde uobis est liquidum, quod hominibus <lb n="5"/>
            superi nolint sua mysteria publicari? unde illa uos scitis aut <lb/>
            cur ea dissoluere in allegoriarum explanatione curatis? ad extremum <lb/>
            et ultimum quid sibi dii uolunt, ut honesta cum <lb/>
            nolint, turpissima de se dici atque indecora pat-iantur? Attidem\\ <lb/>
            cum nominamus, solem, inquit, significamus et dicimus: sed <lb n="10"/>
            si Attis sol est, quemadmodum conmemoratis et dicitis, quis <lb/>
            erit Attis ille, quem in Phrygia genitum uestrae produnt <lb/>
            atque indicant litterae, quem passum esse res certas, fecisse <lb/>
            item res certas, quem in spectaculis ludicris theatra uniuersa <lb/>
            nouerunt, cui inter sacros cultus res uidemus fieri specialiter <lb n="15"/>
            annuas nominatimque diuinas? utrumne ab sole ad hominem <lb/>
            an ab homine ad solem uocabuli huius facta translatio est? <lb/>
            si enim nomen istud principali erat ab origine solis, quid <lb/>
            tandem de uobis sol aureus meruit, ut ei cum semiuiro faceretis <lb/>
            uocabulum istud esse commune? sin hirquinum et Phrygium <lb n="20"/>
            est, quid Phaethontis genitor, pater huius luminis et <lb/>
            claritatis admisit, ut abciso ab homine dignus uideretur uocari <lb/>
            et augustior fieret euirati corporis nuncupatione signatus?</p></div><div n="43" subtype="section" type="textpart"><p>sed  <lb/>
            quid sit istud, iam promptum est omnibus. nam quia talium <lb/>
            scriptorum historiarumque uos pudet nec aboleri uidetis posse <lb n="25"/>
            ea quae sunt <milestone n="120" unit="altpage"/> foede semel in commentarios relata, nitimini  <lb/>
            cohonestare res turpes atque omnibus argutiarum modis pro <lb/>
            rebus subditis uerborum inuertitis corrumpitisque naturas atque <lb/>
            ut olim accidere male sanis adsolet, quorum turbida uis morbi

<note type="footnote"> 4 sciri <hi rend="italic">Sab:</hi> scire P 7 eiplanationem <hi rend="italic">Sab</hi> * 8 dii P <lb/>
            9 paciantur <hi rend="italic">P corr</hi> 11 commemoratis <hi rend="italic">Canterus:</hi> »co»numeratis P <lb/>
            18 principali erat <hi rend="italic">OeMerua:</hi> principaliter <hi rend="italic">P</hi> ab <hi rend="italic">del Oehlerus</hi> habet <lb/>
            <hi rend="italic">Sab</hi> originem <hi rend="italic">Sab</hi> quid <hi rend="italic">Sab:</hi> qui P 20 esse commune? <lb/>
            sin <hi rend="italic">Sab:</hi> se communes in P 22 abscisso <hi rend="italic">Sab</hi> 23 epirati <hi rend="italic">Sab, <lb/>
            r:</hi> et uirati P 24 quia P dalium <hi rend="italic">P corr</hi> .25 historiarumque <lb/>
            uos <hi rend="italic">Sab:</hi> historiarum quos P . 26 relata <hi rend="italic">Sab:</hi> relatae P 28 inuer- <lb/>
            <hi rend="italic">tictis P corr corrumpitisquae P corr 29 turbida Sab: turpida P</hi> </note>

<note type="footnote"> 14* </note> <lb/>
             
<pb n="212"/>
            sensum atque intellegentiam depulit, confusa atque incerta <lb/>
            iactatis et inanium per rerum figmenta bacchamini. esto: in <lb/>
            Iouis et Cereris coetu inrigatio sit significata telluris, occultatio <lb/>
            seminis patris in Ditis raptu, uina per terras sparsa distractis <lb/>
            in uisceribus Liberi, cupiditatis et temeritatis conpressio colligatio  <lb n="5"/>
            dicta sit adulterorum Veneris atque Martis.</p></div><div n="44" subtype="section" type="textpart"><p>sed si fabulas <lb/>
            has uultis more esse allegorico scriptas, quid ceteris fiet, <lb/>
            quas non uidemus posse uersuras in huiusmodi cogi? quid <lb/>
            enim subiciemus pro illis fluctibus, quos super aggerem tumuli <lb/>
            Semeleiae subolis urigo contorsit? et quid pro illis Ganymedibus<lb n="10"/>
            raptis atque in libidinum ministeria substitutis? quid pro <lb/>
            illa conuersione formiculae, in quam Iuppiter maximus uastitatis <lb/>
            suae liniamenta contraxit? quid pro cycnis et satyris? <lb/>
            quid pro aureis imbribus, in quos idem se pellax fraude induit <lb/>
            perfida formarum uarietatibus ludens? ac ne de Ioue solo loqui <lb n="15"/>
            uideamur uoluisse, in amoribus numinum reliquorum esse allegoriae <lb/>
            quae possunt, quae in mercennariis condicionibus ac <lb/>
            seruitutibus, quae in uinculis orbitatibus planctibus, quae in <lb/>
            cruciatibus uulneribus sepulcris? in quo cum unam contrahere  <lb/>
            possetis culpam, conscriptione de superis tali addidistis, <milestone n="120b" unit="altchapter"/> ut <lb n="20"/>
            dicitur, garo gerem, cum deorum nominibus appellauistis res <lb/>
            turpes et uocabulis rursus deos rerum coinquinauistis infamium. <lb/>
            quod si adesse hic eos aut esse illos uspiam cognitione indubitabili <lb/>
            crederetis, in mentione illorum facienda praestringeret <lb/>
            uos metus et tamquam uos audirent uestrasque acciperent

<note type="footnote"> 2 baccamini P 3 coitu <hi rend="italic">800</hi> occultatio <hi rend="italic">Gel:</hi> occupatio P <lb/>
            4 uina <hi rend="italic">Sab:</hi> uiua. P 5 Liberi <hi rend="italic">Sab:</hi> liberis P compressio <hi rend="italic">Soo:</hi> <lb/>
            inpraessio P 6 adulteriorum <hi rend="italic">Sab</hi> 9 fnstibus <hi rend="italic">Sab</hi> quos <lb/>
            <hi rend="italic">sab:</hi> quod P 10 sdmeleiae <hi rend="italic">Sab:</hi> semelectae (c <hi rend="italic">eras)</hi> P urigo <lb/>
            <hi rend="italic">Meursius:</hi> origo P prnrigo <hi rend="italic">Urs</hi> 11 raptis <hi rend="italic">L. Fruterius, Urt:</hi> <lb/>
            partis P ministeria P. <hi rend="italic">Iunius:</hi> magisteria P 13 satyris <hi rend="italic">Sab:</hi> <lb/>
            satnris P 18 seruitutibus <hi rend="italic">Sab in err:</hi> seraitntis P 19 Bepnlchris <lb/>
            <hi rend="italic">Sab:</hi> sepultis P 20 conscriptioni <hi rend="italic">Urs</hi> tali <hi rend="italic">Sdb: talia P</hi> <lb/>
            21 garo gerem] gangrenam <hi rend="italic">Sab</hi> gerrem <hi rend="italic">Salm</hi> 22 conquinauistia <lb/>
            <hi rend="italic">Sab</hi> 23 us»pium <hi rend="italic">P corr</hi> &amp; 24 crederetis <hi rend="italic">Sab:</hi> deretis <hi rend="italic">(intng</hi> <lb/>
            .0\') P 25 adirent P </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="213"/>
            uoces ita credi oportuit et haberi in cogitatione defixum. apud <lb/>
            enim homines officiosis religionibus deditos non ipsi dii tantum <lb/>
            uerum etiam nomina debent esse deorum reuerenda, quantumque <lb/>
            est in ipsis qui censentur his nominibus, tantum esse par est <lb/>
            in eorum appellationibus dignitatis.</p></div><div n="45" subtype="section" type="textpart"><p>da ueram iudicii formam, et <lb/>
            in illa eritis reprehensionis parte, quod in usu sermonis uestri <lb n="5"/>
            Martem pro pugna appellatis, pro aquis Neptunum, Liberum <lb/>
            patrem pro uino, Cererem pro pane, Mineruam pro stamine, <lb/>
            pro obscenis libidinibus Venerem. quae est enim ratio, ut cum <lb/>
            suis censeri appellationibus res possint, nominibus cognominentur <lb n="10"/>
            deorum, et ea fiat numinibus contumelia quam nec <lb/>
            homines sustinemus, si nostra quis nomina res ducat atque <lb/>
            inuertat in friuolas? sed oratio sordida est, uerbis fuerit <lb/>
            polluta si talibus. uerecundia * ac laude condigna! erubescitis <lb/>
            panem et uinum nominare et pro coitu Venerem non <lb n="15"/>
            metuitis dicere.

<note rend="script" type="footnote"> 1 difixum <hi rend="italic">P corr c\'</hi> 4 his P 5 da] ad <hi rend="italic">Sab</hi> normam <lb/>
            <hi rend="italic">Meursius</hi> 6 entis <hi rend="italic">scripsi:</hi> ostis P 7 tpugna r aquis P <lb/>
            8 panem <hi rend="italic">P corr</hi> staminem <hi rend="italic">P corr</hi> 9 libidinis <hi rend="italic">Sab</hi> 13 \'fribolas <lb/>
            P 14 uerecunda <hi rend="italic">Salm lacunam signcmi</hi> ac <hi rend="italic">om Gel</hi> <lb/>
            haec <hi rend="italic">Meursius o uel</hi> ecce <hi rend="italic">Oehlerus</hi> ah <hi rend="italic">Vahlenus</hi> 15 panem <hi rend="italic">Sab, r:</hi> pane <lb/>
            P 16 ARNOUII. \\ LIBER QUINTUS EXP. INCIPIT LIBER SEXTUS I <lb/>
            FELICITEB. </note>
</p><pb n="214"/></div></div><div n="6" subtype="book" type="textpart"><head><title type="main">LIBER SEXTVS</title></head><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p rend="script"><milestone n="121" unit="altchapter"/> Nunc quoniam summatim ostendimus, quam impias de diis <lb/>
            
            uestris opinionum constitueritis infamias, sequitur ut de templis, <lb/>
            de simulacris etiam sacrificiisque dicamus deque alia serie <lb/>
            quae his rebus adnexa est et uicina copulatione coniuncta. in <lb n="5"/>
            hac enim consuestis parte crimen nobis maximum impietatis <lb/>
            adfigere, quod neque aedes sacras uenerationis ad officia. construamus, <lb/>
            non deorum alicuius simulacrum constituamus aut <lb/>
            formam, non altaria fabricemus, non aras, non caesorum sanguinem <lb/>
            animantium demus, non tura neque fruges salsas, non<lb n="10"/>
            denique uinum liquens paterarum effusionibus inferamus. quae <lb/>
            quidem nos cessamus non ideo uel exaedificare uel facere, <lb/>
            tamquam inpias geramus et scelerosas mentes aut aliquem <lb/>
            sumpserimus temeraria in deos desperatione contemptum, sed <lb/>
            quod eos arbitramur et credimus — si modo dii certi sunt et <lb n="15"/>
            nominis huius eminentia praediti — honorum haec genera aut <lb/>
            risui habere si rideant aut indigne perpeti si motibus exasperentur  <lb/>
            irarum.</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>ut enim nosoatis, quid de isto nomine sentiamus <lb/>
            iudiciique simus cuius, existimamus nos eos, si modo dii <lb/>
            certi sunt, ut eadem rursus satiateque dicantur, cunctarum <lb n="20"/>
            esse debere perfectarumque uirtutum, sapientes iustos graues, <lb/>
            si modo nulla est culpa, quod eos laudibus adcumulamus humanis, <lb/>
            intestinis pollentes bonis, nec extraneis adminiculis <lb/>
            adicere quo illis integritas inoffensae beatitudinis conpleatur,

<note type="footnote"> 3 insanias <hi rend="italic">Urs</hi> 4 seriae <hi rend="italic">P corr cI</hi> 7 affingere <hi rend="italic">Urs</hi> 12 cessamus <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> 15 deos <hi rend="italic">Sab</hi> 17 indignae P 20 sociateque <hi rend="italic">Sab</hi> <lb/>
            22 adculamus <hi rend="italic">P corr</hi> 23 nec se... addicere <hi rend="italic">Stewechius</hi> se addicere <lb/>
            <hi rend="italic">Sairn</hi> 24 adicere <hi rend="italic">Vahlenus:</hi> addicere P indigere <hi rend="italic">Gel</hi> quo <hi rend="italic">Urs:</hi> <lb/>
            quod P </note> <lb/>
             
<pb n="215"/>
            ab adfectibus cunctis et cunctis perturbationibus <milestone n="121b" unit="altpage"/> liberos non  <lb/>
            ira efferuere, non ullis cupiditatibus excitari, calamitatem <lb/>
            inrogare nullis, non ex malis hominum crudelem accipere <lb/>
            uoluptatem, non terrere portentis, non prodigiosas ostentare <lb/>
            formidines, non uotorum debitis habere obnoxios et obligatos, <lb n="5"/>
            nec piaculares hostias signis minacibus postulare, non pestilentias, <lb/>
            non morbos corruptione aeris inducere, non adurere <lb/>
            siccitatibus fruges, non caedibus interesse bellorum, non urbium <lb/>
            stragibus, non aduersa his uelle, non illorum commoditatibus <lb/>
            suffragari: sed, quod magnarum est mentium, pari pendere <lb n="10"/>
            cunctos lance et indiuiduas cunctis beniuolentias exhibere. <lb/>
            caduci enim generis et infirmitatis humanae est, contraria <lb/>
            his agere: eosque quos tangat adfectio pati dolere deminui <lb/>
            sapientium scita et pronuntiata definiunt nec posse aliter fieri, <lb/>
            quin legibus mortalitatis adstricti sint qui sint ullis perturbationibus <lb n="15"/>
            mancipati. quod cum ita se habeat, qui possumus <lb/>
            iudicari deos habere contemptui, quos, nisi sunt recti et magnarum <lb/>
            mentium admiratione laudabiles, deos negamus existimari <lb/>
            nec potestatibus posse caelitibus applicari?</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p>sed templa illis  <lb/>
            extruimus nulla nec eorum effigies adoramus, non mactamus <lb n="20"/>
            hostias, non tura ac uina libamus. et quid amplius possumus <lb/>
            uel honoris eis attribuere uel dignitatis, quam quod eos in ea <lb/>
            ponimus parte qua rerum caput ac dominum summumque <lb/>
            ipsum regem, cui debent di una nobiscum, quod esse se sentiunt <lb/>
            et uitali in substantia contineri? <milestone n="122" unit="altpage"/> numquid enim delubris  <lb n="25"/>
            aut templorum eum constructionibus honoramus? numquid <lb/>
            ei hostias caedimus ?  numquid alias res damus, quas libare, <lb/>
            profundere non est rationis expensae sed tracti per consuetudinem <lb/>
            moris? etenim plena dementia est, necessitatibus tuis

<note type="footnote"><hi rend="italic">2 ita Sab excitari Sab: excitare P</hi> 8 cedibus P 9 stragibus <lb/>
            P 10 suffragiari <hi rend="italic">P corr</hi> mentium P 11 beneuolentias <lb/>
            (ne <hi rend="italic">ex</hi> ni <hi rend="italic">corr) P</hi> 12 contraria hia <hi rend="italic">Zinkius:</hi> contrariis P <lb/>
            13 egere <hi rend="italic">Sab</hi> *quos P dolere <hi rend="italic">Urs:</hi> dolore <hi rend="italic">P</hi> dolorem <hi rend="italic">Sab</hi> <lb/>
            deminui. P diminui <hi rend="italic">Sab</hi> 18 existimari <hi rend="italic">scripsi:</hi> existere P <lb/>
            19 coelitibus <hi rend="italic">Salm:</hi> caelitus P coelitum <hi rend="italic">Gel</hi> 24 dii una <hi rend="italic">Mewrmu:</hi> <lb/>
            diuina P 26 emplorum <hi rend="italic">P corr</hi> 27 ei <hi rend="italic">Gel:</hi> et P cedimus <lb/>
            P </note> <lb/>
             
<pb n="216"/>
            potentiora metiri et quae tibi sint usui datoribus diis dare,1 <lb/>
            et honorem istum, non contumeliam ducere. templa igitur, <lb/>
            quaerimus, in deorum quos usus aut in rei cuius necessitatem <lb/>
            aut dicitis esse constructa aut esse rursus aedificanda censetis? <lb/>
            hiemalia sentiunt frigora aut solibus torrentur aestiuis, pluuialibus<lb n="5"/>
            nimbis perfluunt, uentorum eos aut turbines uexant, <lb/>
            incursionem pati periclitantur hostilem ferarum aut rabidos <lb/>
            adpetitus, ut merito illos conueniat tectorum munitionibus <lb/>
            claudere, saxorum aut obiectione tutari ? templa enim haec <lb/>
            quid sunt ? si humanam infirmitatem roges, nescio quid immane <lb n="10"/>
            atque amplum: si deorum potentiam metiaris, successus quidam <lb/>
            parui atque ut uerius eloquar genus angustissimum cauernarum <lb/>
            paupertini cordis excogitatione suspensum. quorum si <lb/>
            quaeris audire quis prior fuerit institutor, quis fabricator, aut <lb/>
            Phoroneus, Aegyptius aut Merops tibi fuisse monstrabitur, aut<lb n="15"/>
            ut tradit in Admirandis Varro, Iouis progenies Aeacus. sint <lb/>
            ergo haec licet aut ex molibus marmoreis structa, laquearibus  <lb/>
            <milestone n="122b" unit="altchapter"/> <lb/>
            I <lb/>
            I <lb/>
            aut renideant aureis, splendeant hic gemmae I et sidereos <lb/>
            euomant uariata interstinctione fulgores: terra sunt haec omnia <lb/>
            et ex faece ultima uilioris materiae concreta. neque enim si <lb n="20"/>
            uos ea pretiis carioribus penditis, delectari credendum est his <lb/>
            deos nec recusare nec spernere quo minus se saepiant et eorum <lb/>
            obiectibus coerceantur inclusi. templum, inquit, hoc Martis <lb/>
            est, hoc Iunonis et Veneris, hoc Herculis Apollinis Ditis. <lb/>
            quid est aliud dicere, quam domus haec Martis est, haec <lb n="25"/>
            Iunonis et Veneris, Apollo hic habitat, in hac manet Hercules, <lb/>
            in illa Summanus? ita non prima et maxima contumelia est, <lb/>
            habitationibus deos habere districtos, tuguriola his dare,

<note type="footnote"> 14 sq. Clemens Alex. protr. 3, 44 </note>

<note type="footnote"> 3 re P <hi rend="italic">corr c\'</hi> 4 constructa <hi rend="italic">Sab:</hi> conscripta P 5 torrentor <lb/>
            <hi rend="italic">1Sab:</hi> terrentur P 6 perfluunt <hi rend="italic">Sab:</hi> perfluunt P 11 potentia <lb/>
            <hi rend="italic">Salm</hi> 14 institutor, quis <hi rend="italic">om Sab</hi> 15 foroneus P Merops <lb/>
            <hi rend="italic">Sab in err:</hi> merobs P aut <hi rend="italic">add Oanterus, Urs</hi> 17 molibus <lb/>
            <hi rend="italic">Sab:</hi> mobilibus P 19 interatinctione <hi rend="italic">Balm:</hi> interstictione P interstitione <lb/>
            <hi rend="italic">Sab</hi> 22 sepiant <hi rend="italic">Sdb:</hi> saepiunt P 23 obiectionibus <hi rend="italic">Sab</hi> <lb/>
            24 <hi rend="italic">sqq</hi>. hoc Herculis ... Veneris <hi rend="italic">om Sdb</hi> 26 in hoc <hi rend="italic">Sab</hi> 27 in <lb/>
            <hi rend="italic">add Oehlerus</hi> illo <hi rend="italic">Sab</hi> iste, <hi rend="italic">Sab</hi> summamus <hi rend="italic">P corr</hi> <lb/>
            28 districtos <hi rend="italic">Sab:</hi> destructos P </note> <lb/>
             
<pb n="217"/>
            conclauia et cellulas fabricari et eis existimare necessarias res <lb/>
            esse, quae hominibus, felibus, quae sunt formiculis et lacertis, <lb/>
            quae fugacibus, pauidis atque exiguis muribus?</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p>sed non, inquit,  <lb/>
            idcirco adtribuimus dus templa tamquam umidos ab his imbres <lb/>
            uentos pluuias arceamus aut soles, sed ut eos possimus <lb n="5"/>
            coram et comminus contueri, adfari de proximo et cum praesentibus <lb/>
            quodammodo uenerationum conloquia miscere. sub axe <lb/>
            enim nudo et sub aetherio tegmine inuocati si fuerint, nihil <lb/>
            audiunt, et nisi de proximo admoueantur his preces, tamquam <lb/>
            nihil dicatur, obstructi atque immobiles stabunt. atquin nos <lb n="10"/>
            arbitramur omnem deum omnino, si modo nominis huius ui <lb/>
            pollet, ex quacumque mundi parte quod quisque fuerit locutus, <lb/>
            tamquam si sit praesens, audire debere, immo quod quisque <lb/>
            conceperit <milestone n="123" unit="altpage"/> sub obscuris et tacitis sensibus, cognitione anticipata  <lb/>
            praesumere, atque ut astra sol luna, cum supra terras <lb n="15"/>
            meant, omnibus omnino cernentibus statim sunt et ubique <lb/>
            praesentes, ita quoque conuenit audientiam numinum nulli esse <lb/>
            clausam linguae semperque esse praesentem, quamuis ad eam <lb/>
            uoces regionibus ex distantibus confluant. hoc est enim proprium <lb/>
            deorum, conplere omnia ui sua, non partiliter uspiam sed <lb n="20"/>
            ubique esse totos, non adesse non abesse, non cenatum ad <lb/>
            Aethiopas pergere et post dies bis senos priuatum ad domicilium <lb/>
            redire.</p></div><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p>quod si ita non erit, tollitur omnis spes opis et erit  <lb/>
            in dubio, audiamini ab dis necne, si quando res sacras caerimoniarum <lb/>
            conficitis debitis. constituamus enim noscendae rei <lb n="25"/>
            causa templum numinis alicuius esse apud Canarias insulas, <lb/>
            eiusdem apud ultimam Thylen, eiusdem apud Seras esse, apud <lb/>
            furuos Garamantas et si qui sunt alii quos ab sui notitia <lb/>
            maria montes siluae et quadrini disterminant cardines: si <lb/>
            omnes uno in tempore rebus diuinis factis, quod sua quosque

<note type="footnote"> 1 existimare <hi rend="italic">Urs:</hi> existimari P 6 conturi <hi rend="italic">P corr c</hi> paesentibua <lb/>
            <hi rend="italic">P corr cI</hi> 10 adquin P 11 ui <hi rend="italic">Sab:</hi> ut P 16 ubique <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> 17 ita quoque <hi rend="italic">Sab:</hi> itaque P 20 sua non <hi rend="italic">in ras P</hi> <lb/>
            21 ..esse P totus <hi rend="italic">P corr</hi> 23 et <hi rend="italic">sup. uers. P</hi> 24 audiamini <lb/>
            <hi rend="italic">Urs:</hi> audiamur P dis (i in ii <hi rend="italic">corr)</hi> P 27 Thyle <lb/>
            <hi rend="italic">Sab:</hi> thyleni P </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="218"/>
            necessitas rogitare compellit, poscantque de numine, referendi <lb/>
            beneficii quaenam omnibus spes erit, si non undique ad se <lb/>
            missam uocem deus exaudiet et erit ulla longinquitas, quo <lb/>
            penetrare non possit auxilium poscentis oratio ? aut enim nullis <lb/>
            erit in partibus praesens, si uspiam poterit aliquando non esse, <lb n="5"/>
            aut aderit unis tantum, quoniam praebere communiter suum <lb/>
            non potest atque indiscretus auditum. <milestone n="123b" unit="altchapter"/> atque ita perficitur, ut <lb/>
            aut nullis deus opituletur omnino, si occupatus re aliqua ad <lb/>
            audiendas uoces non quiuerit aduolare, aut exauditi tantummodo <lb/>
            uni abeant soli, nihil egerint ceteri.</p></div><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p>quid quod multa <lb n="10"/>
            ex his templa, quae tholis sunt aureis et sublimibus elata <lb/>
            fastigiis, auctorum conscriptionibus conprobatur contegere cineres <lb/>
            atque ossa et functorum corporum sepulturas esse? nonne <lb/>
            patet et promptum est aut pro dis immortalibus mortuos uos <lb/>
            colere aut inexpiabilem fieri numinibus contumeliam, quorum <lb n="15"/>
            delubra et templa mortuorum superlata sunt bustis ? in historiarum <lb/>
            Antiochus nono Athenis in Mineruio memorat Cecropem <lb/>
            esse mandatum terrae, in templo rursus eiusdem, quod in arce <lb/>
            Larisae est, esse conditus scribitur atque indicatur Acrisius, <lb/>
            Erichthonius Poliadis in fano, Dairas et Immaradus fratres in <lb n="20"/>
            Eleusinio consaepto, quod ciuitati subiectum est. quid Celei <lb/>
            uirgines? non in Cereris Eleusiniae humationis habuisse perhibentur <lb/>
            officia? non in Dianae delubro, quod in Apollinis constitutum <lb/>
            est Delii, Hyperoche Laodiceque, quas aduectas illuc <lb/>
            esse finibus ex Hyperboreis indicatur? in Didymaeo Milesio 25

<note type="footnote">10 sqq. 1. c. 3, 44 sq. </note>

<note type="footnote"> 1\'rogitare <hi rend="italic">Urs:</hi> cogitaret <hi rend="italic">in mg</hi> v P cogitare <hi rend="italic">Sab lacunam signaui <lb/>
            </hi> que <hi rend="italic">om Sab</hi> 7 at ita <hi rend="italic">Sab</hi> 9 quiberit <hi rend="italic">P corr</hi> <lb/>
            13 corporum <hi rend="italic">scripsi:</hi> esse corporum P esse <hi rend="italic">del Sdb in err</hi> <lb/>
            14 diis cI 17 anchus <hi rend="italic">P corr c</hi> cec.ropem P 19 est, esse <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi:</hi> esse P est <hi rend="italic">Sab in err</hi> conditis <hi rend="italic">P corr</hi> 20 ericthonins <lb/>
            P Immaradus <hi rend="italic">scripsi:</hi> inmarachus P inmarnachus c\' Immarnachus <lb/>
            <hi rend="italic">Sab</hi> Immarus <hi rend="italic">Salm</hi> 20 <hi rend="italic">sq</hi>. in eleusinio <hi rend="italic">r:</hi> in elensino P <lb/>
            Ineleus in <hi rend="italic">Sab</hi> in Eleusinis <hi rend="italic">Gel</hi> 21 ciuitati <hi rend="italic">Sab:</hi> ciuitatis P Celei <lb/>
            <hi rend="italic">Gel, r:</hi> elei P 22 Eleusinae <hi rend="italic">Sab</hi> humationis habuisse <hi rend="italic">Heraldus:<lb/>
             </hi> humationibus P humatae habere <hi rend="italic">Gel</hi> humationis sortitae <hi rend="italic">Urs</hi> <lb/>
            23 officia <hi rend="italic">Gel:</hi> officio P constitu <hi rend="italic">P corr c</hi> 24 Hyperoche <lb/>
            <hi rend="italic">Hildebrandius:</hi> hyperochae P Hyperocha <hi rend="italic">Sab</hi> Laodiceque <hi rend="italic">Gel:</hi> laudiceque <lb/>
            (que <hi rend="italic">ex</hi> quae) P Elaudiceque <hi rend="italic">Sab</hi> 25 dydymeo P </note> <lb/>
             
<pb n="219"/>
            Cleochum dicit habuisse suprema Leandrius funeris. Leucophrynae <lb/>
            monumentum in fano apud Magnesiam Dianae esse <lb/>
            Myndius profitetur ac memorat Zeno. sub Apollinis arula, quae <lb/>
            Telmessi apud oppidum uisitur, Telmessum esse conditum <lb/>
            uatem non scriptis constantibus indicatur? Ptolomaeus Agesarchi <lb n="5"/>
            de Philopatore quem edidit primo Cinyram regem Paphi <lb/>
            cum familia omni <milestone n="124" unit="altpage"/> sua, immo cum omni prosapia in Veneris  <lb/>
            templo situm esse litterarum auctoritate declarat. infinitum <lb/>
            est et inmensum, quibus quique in fanis toto sint in orbe .. <lb/>
            describere, nec exactam desiderat curam — quamuis poenam <lb n="10"/>
            constituerit Aegyptus in eum qui publicasset quibus Apis <lb/>
            iaceret absconditus — polyandria illa Varronis quibus templis <lb/>
            contegantur quasque in se habeant superlati ponderis moles. <lb/>
            sed quid ego haec parua?</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>