<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1:5.32-5.33</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1:5.32-5.33</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1"><div n="5" subtype="book" type="textpart"><div n="32" subtype="section" type="textpart"><p>sed erras, inquit, et laberis satisque <lb/>
            te esse imperitum, indoctum ac rusticum ipsa rerum harum <lb n="25"/>
            insectatione demonstras, nam istae omnes historiae, quae tibi <lb/>
            turpes uidentur atque ad labem pertinere diuinam, mysteria

<note type="footnote"> 3 snblimitate <hi rend="italic">Sab:</hi> sublimitates P 4 snbcisiuis <hi rend="italic">Sab</hi> 5 beneficiis <lb/>
            <hi rend="italic">Sab:</hi> neneficiis P autumat <hi rend="italic">Gel:</hi> autumant P 7 propugnatores <lb/>
            <hi rend="italic">Urs:</hi> propagatores P num <hi rend="italic">Urs</hi> esse propagatores nnum <lb/>
            ex bis <hi rend="italic">in ras P</hi> 11 tardati <hi rend="italic">Sab:</hi> tradatis P 14 miscuissem P <lb/>
            <hi rend="italic">corr</hi> &amp; 15 quis <hi rend="italic">Sab:</hi> qui P adulos <hi rend="italic">P</hi> corr 16 inceste <lb/>
            <hi rend="italic">Hraldebrandius:</hi> iniuste P inhoneste <hi rend="italic">Urs</hi> abscissos <hi rend="italic">Sab</hi> 18 adpetitos <lb/>
            r: apetitos P appetitos <hi rend="italic">Sab</hi> 19 suppmos P 21 contumeliis <lb/>
            <hi rend="italic">Gel</hi> 23 liqueat <hi rend="italic">Sab:</hi> que ad P 25 harum <hi rend="italic">addidi</hi> 26 in <lb/>
            sectatione <hi rend="italic">Sab</hi> demonstras <hi rend="italic">Sab:</hi> demonstrans P histriae P <lb/>
            <hi rend="italic">corr</hi> 27 misteria <hi rend="italic">P corr r</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="203"/>
            in se continent sancta, rationes miras atque altas nec quas <lb/>
            facile quiuis possit ingenii uiuacitate pernoscere. neque enim <lb/>
            quod scriptum est atque in prima est <milestone n="115" unit="altpage"/> positum uerborum  <lb/>
            fronte, id significatur et dicitur, sed allegoricis sensibus et <lb/>
            subditiuis • intelleguntur omnia illa secretis. itaque qui dicit <lb n="5"/>
            cum sua concubuit Iuppiter matre\' non incestas significat aut <lb/>
            propudiosas Veneris conplexiones, sed Iouem pro pluuia, pro <lb/>
            tellure Cererem nominat. et qui rursus perhibet lasciuias eum <lb/>
            exercuisse cum filia, nihil de foedis uoluptatibus loquitur, sed <lb/>
            pro imbris nomine ponit Iouem, in filiae significatione sementem. <lb n="10"/>
            sic et ille qui raptam Dite a patre Proserpinam dicit, non <lb/>
            ut reris in turpissimos adpetitus uiraginem dicit raptam, sed <lb/>
            quia glebis occulimus semina, isse sub terras deam et cum <lb/>
            Orco significat foedera genitalis conciliasse feturae. consimili <lb/>
            ratione et in historiis ceteris aliud quidem dicitur, sed intellegitur <lb n="15"/>
            aliud, et sub uulgari simplicitate sermonis latet ratio <lb/>
            secreta et altitudo inuoluta mysterii.</p></div><div n="33" subtype="section" type="textpart"><p>argutiae sunt ut apparet  <lb/>
            atque acumina haec omnia, quibus fulcire sollemne est malas <lb/>
            in iudiciis causas, quinimmo, ut uerius dicam, sophisticarum <lb/>
            disputationum colores, non quibus uerum sed imago et species I <lb n="20"/>
            ueri semper atque umbra conquiritur. nam quoniam rectas <lb/>
            accipere lectiones pudet dedecet indecorum est, itum est in <lb/>
            has partes, ut alia subiceretur res alii et in speciem decoris <lb/>
            turpitudinis interpretatio cogeretur. sed quid ad nos istud, <lb/>
            an alii sensus aliaeque sententiae conscriptionibus uestris subsint? <lb n="25"/>
            <milestone n="115b" unit="altpage"/> nobis enim satis est, qui deos a uobis scelerate

<note type="footnote"> 5 dicit <hi rend="italic">Gel:</hi> dicet P 11 raptamn P <hi rend="italic">corr</hi> 12 ut] ui <hi rend="italic">Gel</hi> <lb/>
            reris <hi rend="italic">TJrs:</hi> cereris <hi rend="italic">P</hi> turpissimos <hi rend="italic">Sab:</hi> turpissimus <hi rend="italic">P</hi> 13 gleuis  <lb/>
            <hi rend="italic">Pcorr m 8 XV</hi> isse <hi rend="italic">Sab:</hi> esse <hi rend="italic">P</hi> 14 Orco <hi rend="italic">Sab:</hi> origo <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            conciliasse <hi rend="italic">scripsi:</hi> conciliare P foeturae <hi rend="italic">Sab:</hi> futurae <hi rend="italic">P</hi> 16 late <lb/>
            <hi rend="italic">P corr c\'</hi> Mtio <hi rend="italic">P</hi> 18 solemne <hi rend="italic">P corr c\'</hi> 19 sollsticarum <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> 20 disputationem <hi rend="italic">P corr c\'</hi> npn quibus <hi rend="italic">Sab:</hi> non quibus <lb/>
            non <hi rend="italic">P</hi> 22 indecorum est, itam est <hi rend="italic">scripsi:</hi> indecorum est <hi rend="italic">(in <lb/>
            mg •:) P</hi> inclinatum est <hi rend="italic">Oel</hi> decursum est <hi rend="italic">Saim</hi> indecorum est, itum <lb/>
            <hi rend="italic">StetoechiMS</hi> indecorat, itum est <hi rend="italic">HUdebrandiw</hi> 28 subiicerentur <lb/>
            <hi rend="italic">Sab</hi> decori. <hi rend="italic">P</hi> decoris <hi rend="italic">c4</hi> 24 interpraetatio <hi rend="italic">P</hi> 25 aliis <hi rend="italic">P <lb/>
            corr</hi> uestris <hi rend="italic">vcripsi:</hi> uanis P_ </note> <lb/>
             
<pb n="204"/>
            contendimus impieque tractari, quod scriptum est, quod auditur <lb/>
            accipere nec curare in abdito quid sit, cum contumelia numinum <lb/>
            non in obscura sensuum mente sed in uerborum eminentium <lb/>
            significatione teneatur. ac ne tamen uideamur inspicere <lb/>
            quale sit istud quod dicitur nolle, primum illud a uobis, si<lb n="5"/>
            modo commodare patientiam uultis, exquirimus [primum]: <lb/>
            allegorico genere uel scripta haec esse uel eo demum modo <lb/>
            intellegi oportere, unde est uobis cognitum uel unde intimatum? <lb/>
            in consilium scriptores aduocauere uos? an tum in eorum <lb/>
            pectoribus latitabatis, cum pro aliis res alias interiore ueritate <lb n="10"/>
            operta subdebant? deinde si illi rationis alicuius causa et religionis <lb/>
            metu mysteria illa conuoluere tenebrosa obscuritate uoluerunt, <lb/>
            quantum uobis audaciae est, ut quod illi noluerunt uos uelitis <lb/>
            intellegere, uos scire et cunctorum substernere notioni quod <lb/>
            illi frustra uerbis minime uerum significantibus occulerunt? 
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>