<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1:5.24-5.25</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1:5.24-5.25</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1"><div n="5" subtype="book" type="textpart"><div n="24" subtype="section" type="textpart"><p>sed non sunt, inquit, rei publicae  <lb/>
            nostrae haec sacra. quisnam istud dicit aut quis reponit? <lb/>
            Romanus Gallus Hispanus Afer Germanus aut Siculus? et <lb n="10"/>
            quid adiuuat causam, si uestra haec non sunt, cum qui ea conficiunt <lb/>
            sint uestrarum partium? aut quid refert, utrumne <lb/>
            ea probetis necne, cum quae uestra sunt propria aut in simili <lb/>
            foeditate aut turpitudinis genere reperiantur esse maiore? <lb/>
            uultis enim consideremus mysteria et illa diuina, quae Thesmophoria <lb n="15"/>
            nominantur a Graecis, quibus gente ab Attica sancta <lb/>
            illa peruigilia consecrata sunt et pannychismi graues? uultis, <lb/>
            inquam, uideamus, quas origines habeant quasue causas, ut <lb/>
            Athenas etiam probemus ipsas humanitatis artibus studiisque <lb/>
            pollentes tam in deos dicere contumeliosa quam dictitent alii, <lb n="20"/>
            nec minora ab his probra quam ceteris obiciantur a uobis <lb/>
            religionis sub specie publicari? quodam, inquiunt, tempore cum <lb/>
            in Siciliae pratulis purpureos legeret nondum mulier flores et <lb/>
            adhuc uirago Proserpina cumque illam per floream messem <lb/>
            huc atque illuc passim lectionis cupiditas auocaret, per profundae <lb n="25"/>
            altitudinis speluncam <milestone n="111" unit="altpage"/> rex prosiliens Manium raptam  <lb/>
            uirginem secum uehit et terrarum absconditur successibus <lb/>
            rursus. quod cum factum nesciret Ceres nec filia esset ubinam <lb/>
            gentium suspicaretur, intendit animum perditam toto in orbe

<note type="footnote"> 1 gens <hi rend="italic">Sab</hi> 2 praedita <hi rend="italic">Sab:</hi> praedicata P praeligata <hi rend="italic">Ungerm</hi> <lb/>
            3 intymis <hi rend="italic">P</hi> 6 uestris <hi rend="italic">Urs</hi> 8 inquid <hi rend="italic">P corr</hi> 10 spanus <lb/>
            P 13 sint <hi rend="italic">Sab</hi> in <hi rend="italic">om Sab</hi> 15 thesmoforia P <lb/>
            16 graegis <hi rend="italic">P corr c</hi> 17 pannychismi graues <hi rend="italic">Gel:</hi> phanniciismi graue <lb/>
            (graues <hi rend="italic">r) P</hi> Phanniciis migraue <hi rend="italic">Sab</hi> Pannychia? ni graue <hi rend="italic">Urs</hi> <lb/>
            20 dictent <hi rend="italic">Sab</hi> 23 sed <hi rend="italic">Meursius</hi> 24 uirgo <hi rend="italic">Sab</hi> 27 obsconditur <lb/>
            <hi rend="italic">Sab corr in err</hi> 28 quo <hi rend="italic">P corr c</hi> filia <hi rend="italic">Sab:</hi> filias <hi rend="italic">P</hi> esset <lb/>
            ubinam <hi rend="italic">Sab:</hi> sed tu uinam P ubinam <hi rend="italic">m 8 XV in mg</hi> f- </note>

<note type="footnote"> 13* </note> <lb/>
             
<pb n="196"/>
            conquirere: sumit faces geminas flammis conprehensas Aetnaeis, <lb/>
            quibus sibi praelucens pergit ire quaesitum terrarum in regionibus  <lb/>
            cunctis.</p></div><div n="25" subtype="section" type="textpart"><p>in istius conquisitionis errore Elensinios etiam <lb/>
            peruehitur fines. pagi istud est nomen regione in Attica constitute. <lb/>
            quinque illud temporis has partes incolebant terrigenae, <lb n="5"/>
            quibus nomina haec fuerant: Baubo Triptolemus Eumolpus <lb/>
            Eubuleus Dysaules: boum iugator Triptolemus, capellarum <lb/>
            Dysaules custos, Eubuleus porcorum, gregis lanitii <lb/>
            Eumolpus, a quo gens ecfluit Eumolpidarum et ducitur clarum <lb/>
            illud apud Cecropios nomen et qui postea floruerunt caduceatores,<lb n="10"/>
            hierophantae atque praecones. igitur Baubo illa, quam <lb/>
            incolam diximus Eleusinii fuisse pagi, malis multiformibus <lb/>
            fatigatam accipit hospitio Cererem, adulatur obsequiis mitibus. <lb/>
            reficiendi corporis rogat curam ut habeat, sitientis ardori oggerit <lb/>
            potionem cinni, cyceonem quam nuncupat Graecia: auersatur <lb n="15"/>
            et respuit humanitatis officia maerens dea nec eam fortuna <lb/>
            perpetitur ualetudinis meminisse. comis rogat illa atque <lb/>
            hortatur contra, sicut mos est in huiusmodi casibus, ne  <lb/>
            fastidium suae humanitatis <milestone n="111b" unit="altchapter"/> adsumat: obstinatissime durat <lb/>
            Ceres et rigoris indomiti pertinaciam retinet. quod cum saepius <lb n="20"/>
            fieret neque ullis quiret obsequiis ineluctabile propositum <lb/>
            fatigari, uertit Baubo artes et quam serio non quibat allicere <lb/>
            ludibriorum statuit exhilarare miraculis: partem illam corporis, <lb/>
            per quam secus femineum et subolem prodere et nomen solet

<note type="footnote"> 3 sqq. Clemens Alex. protr. 2, 20 </note>

<note type="footnote"> 1 comprehensas <hi rend="italic">Gel:</hi> onere pressas P Aetnaeis <hi rend="italic">Gel:</hi> etneis P etnehis <lb/>
            c et etneis <hi rend="italic">Sab</hi> 3 Eleusinios <hi rend="italic">Balm:</hi> eleusionios <hi rend="italic">P</hi> eleusinos <hi rend="italic">Sab</hi> <lb/>
            5 quinque <hi rend="italic">Liuineius:</hi> qui P atque <hi rend="italic">Heralilus</hi> 6 treptolemns P <lb/>
            <hi rend="italic">7 Eubuleus...Triptolemus om Sab</hi> disaules P treptolemus P <lb/>
            8 euboleus P greges <hi rend="italic">P corr</hi> 9 Eumolpus SOO, <hi rend="italic">r:</hi> euolpas P <lb/>
            et gens <hi rend="italic">Gel</hi> effluit <hi rend="italic">Canterus, Urs:</hi> et fluit P fluit <hi rend="italic">Gel</hi> ducit <lb/>
            ? 11 hierofantae P eleusini P 14 reficiendi <hi rend="italic">Sab, r:</hi> <lb/>
            repiciendi P sitientis <hi rend="italic">OehZervs:</hi> sitienti P sitiendi <hi rend="italic">Meursius</hi> <lb/>
            ardori P adoris <hi rend="italic">Sdbn</hi> 15 cinni <hi rend="italic">scripsi:</hi> cynum P cinnum <hi rend="italic">r, Elmenhorstius<lb/>
             </hi> quem r grae.cia P 16 fortuna <hi rend="italic">Gel:</hi> fortunam P <lb/>
            17 comis <hi rend="italic">Oehlerus:</hi> communis P meminisse communis. rogat <lb/>
            <hi rend="italic">uulgo</hi> 18 ne <hi rend="italic">Sab:</hi> ane P anus, ne <hi rend="italic">Heraidus</hi> ut ne <hi rend="italic">Oehlerus</hi> <lb/>
            22 qUibat <hi rend="italic">Sab, r:</hi> quib. at P 23 ezilarare P 24 seius foemineam <lb/>
            <hi rend="italic">Sab</hi> <lb/>
            I </note> <lb/>
             
<pb n="197"/>
            adquirere generi, tum longiore ab incuria liberat, facit sumere <lb/>
            habitum puriorem et in speciem leuigari nondum duri atque <lb/>
            hystriculi pusionis. redit ad deam tristem et inter illa communia <lb/>
            quibus moris est frangere ac temperare maerores retegit seipsam <lb/>
            atque omnia illa pudoris loca reuelatis monstrat inguinibus. <lb n="5"/>
            atque pubi adfigit oculos diua et inauditi specie solaminis <lb/>
            pascitur: tum diffusior facta per risum aspernatam sumit \' <lb/>
            atque ebibit potionem, et quod diu nequiuit uerecundia Baubonis <lb/>
            exprimere propudiosi facinoris extorsit obscenitas.</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>