<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1:5.22-5.23</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1:5.22-5.23</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1"><div n="5" subtype="book" type="textpart"><div n="22" subtype="section" type="textpart"><p>non esse arbitror necessarium sermone quoque hic multo  <lb/>
            membra ire per singula quantaeque insint in partibus priuis <lb/>
            turpitudinum scatebrae flagitiorumque monstrare. quis est enim <lb n="10"/>
            mortalium uel exiguae humanitatis sensum ferens qui non <lb/>
            ipse peruideat, qualia sint haec omnia, <milestone n="109b" unit="altpage"/> quam scelerata, quam  <lb/>
            foeda quantasque ignominias di ferant ex ipsis mysteriorum <lb/>
            sacris et ex sacrorum originibus indecoris? Iuppiter, inquit, <lb/>
            exarsit in Cererem. quid tantum, quaeso, de uobis Iuppiter <lb n="15"/>
            iste quicumque est meruit, quod. genus est nullum probri, infamiae, <lb/>
            adulterium nullum, quod in eius non caput uelut in aliquam <lb/>
            congeratis uilem luteatoque personam? matrimonii prodidit <lb/>
            ius Leda: Iuppiter esse dicitur auctor culpae. uirginitatem <lb/>
            Danae custodire nequiuit: furtum esse narratur Ionis. ad mulieris <lb n="20"/>
            nomen properauit Europa: expugnator pudicitiae idem esse <lb/>
            iactatur. Alcmena Electra Latona Laodamia, mille aliae <lb/>
            uirgines ac mille matres cumque illis Catamitus puer pudoris <lb/>
            spoliatus est honestate: eadem ubique est Iuppiter fabula, neque <lb/>
            ullum turpitudinis genus est, cum quo eius non nomen consociatis <lb n="25"/>
            libidinibus conseratis, I ut uideatur miserabilis prorsus <lb/>
            ullam non esse causam ob aliam natus, nisi\'ut esset criminum

<note type="footnote"> 1 species est <hi rend="italic">Vrs</hi> species <hi rend="italic">Salm in mg</hi> B- autorem <hi rend="italic">P corr</hi> <lb/>
            2 desiderabit <hi rend="italic">Sab:</hi> desideranit P rei:tum] rei tantae <hi rend="italic">U,.,</hi> <lb/>
            citanimns <hi rend="italic">P corr</hi> Tarentinum] tritum <hi rend="italic">Urs</hi> Tarentinum <lb/>
            notumque] Tarentini Bhinthonis ? 3 atiquitas <hi rend="italic">P corr</hi> 5 Sabadiis <lb/>
            <hi rend="italic">Meursim</hi> 6 demittitur <hi rend="italic">Urs:</hi> dimittitur <hi rend="italic">P</hi> . 7 imferioribus <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            9 quantaeque <hi rend="italic">Sab</hi> in <hi rend="italic">err, r:</hi> quantaque P priuis <hi rend="italic">Dauisius:</hi> prauis <lb/>
            P 12 sunt <hi rend="italic">Sab</hi> 13 dii ferant <hi rend="italic">Jfeursius:</hi> differant P <lb/>
            16 infamiae <hi rend="italic">Urs:</hi> infame <hi rend="italic">P</hi> 18 luteamquem <hi rend="italic">P corr</hi> 19 laeda P <lb/>
            20 donae <hi rend="italic">P corr</hi> 21 nomen non <hi rend="italic">Bigaitius</hi> 22 alcimena <hi rend="italic">P corr</hi> <lb/>
            Laodonia <hi rend="italic">Sab</hi> ille <hi rend="italic">P corr c</hi> 23 catamutus P 25 cum <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi:</hi> in P 26 inseratis <hi rend="italic">Urs</hi> 27 ullam <hi rend="italic">Urs:</hi> nullam P </note>

<note type="footnote"> IV. </note>

<note type="footnote"> 13 </note> <lb/>
             
<pb n="194"/>
            sodes, maledictorum materia, locus quidam expositus, in quern <lb/>
            spurcitiae se omnes sentinarum e conluuionibus deriuarent. quem <lb/>
            tamen si diceretis cum extraneis habuisse commercium feminis, <lb/>
            impia res quidem, sed tolerabilis esset maledictionis iniuria. <lb/>
            etiamne in matrem, etiamne in filiam efferati pectoris appetitionibus <lb n="5"/>
            adhinniuit, neque illum sanctitas aut reuerentia genetricis,  <lb/>
            horror etiam pignoris ex se sati ab imagine potuit <milestone n="110" unit="altchapter"/> tam  <lb/>
            I foedae cogitationis abducere?</p></div><div n="23" subtype="section" type="textpart"><p>uellem itaque uidere patrem <lb/>
            illum deorum Iouem, aeternam rerum atque hominum potestatem, <lb/>
            bubulis esse cohonestatum cornibus, hirsutas agitantem <lb n="10"/>
            aures, contractis in ungulas. gressibus, rumigantem pallentis <lb/>
            herbas et ex parte postica caudam suffragines talos <lb/>
            molli fimo perlitum atque intestina proluuie delibutum. uellem, <lb/>
            inquam, uidere - dicendum. est enim saepius - torquentem illum <lb/>
            sidera et qui pallidas nationes fragore perterret et prosternit <lb n="15"/>
            consectantem ueruecum greges, inspicientem testiculos arietinos, <lb/>
            arripientem hos manu censoria illa atque diuina qua uibrare <lb/>
            coruscos ignes et saeuire fulminibus suetus est, tum deinde <lb/>
            secreta rimantem [feruenti nullas] summotisque arbitris circumiectas <lb/>
            prolibus diripientem membranulas feruentique adhuc <lb n="20"/>
            matri uelut quasdam infulas eliciendae miserationis offerentem: <lb/>
            diductum pallidum saucium, simulantem doloris cruces et ad <lb/>
            fidem facto faciendam arietino sanguine coinquinatum et in <lb/>
            mendacia uulneris laneis fasciis linteolisque contectum. hocine <lb/>
            audiri et perlegi sub mundi hoc axe? et eos qui haec tractant <lb n="25"/>
            existimari se uelle pios, sanctos religionumque custodes? estne <lb/>


<note type="footnote">             1 seges <hi rend="italic">Urs</hi> 2 sentinarum <hi rend="italic">Saim:</hi> screnarum (tn <hi rend="italic">mg</hi> v) <hi rend="italic">P</hi> scoenarum <lb/>
            <hi rend="italic">Sab</hi> acenarum <hi rend="italic">Gel, r</hi> e <hi rend="italic">addidi ante</hi> conluuionibus, <hi rend="italic">Oehierus post</hi> <lb/>
            omnes 4 malectionis <hi rend="italic">Sab corr in err</hi> 5 efferatio P 6 adinniuit <lb/>
            P 11 <hi rend="italic">lacunam signaui:</hi> ambulantem <hi rend="italic">intercidisse uidetur</hi> <lb/>
            ruminantem <hi rend="italic">Sab</hi> 12 suffragine, talo <hi rend="italic">Sab</hi> 13 molli fimo <hi rend="italic">Urs:</hi> <lb/>
            moliisBimo <hi rend="italic">P, Sab</hi> mollissima cl mollissimoB <hi rend="italic">Gel</hi> prolubie <hi rend="italic">P corr <lb/>
            m s XV</hi> dilibutum <hi rend="italic">P</hi> 15 perterrit <hi rend="italic">P corr c\'</hi> 16 uerbecum <lb/>
            <hi rend="italic">P corr cI</hi> 17 manus <hi rend="italic">P corr</hi> 18 saeuirae P <hi rend="italic">corr r</hi> 19 feruenti <lb/>
            nullas <hi rend="italic">sedusit Zinkirn</hi> feruenti smila <hi rend="italic">Gel</hi> feruenti in olla <hi rend="italic">Urs</hi> illa <hi rend="italic">Salm</hi> <lb/>
            20 prolibus <hi rend="italic">Sab, r:</hi> rolibus P membranullas P 22 diductum <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi:</hi> deductum <hi rend="italic">P</hi> crucis P cruris <hi rend="italic">m s XV</hi> 23 arietinon <lb/>
            <hi rend="italic">P corr r</hi> in <hi rend="italic">addidi</hi> 24 uulnera <hi rend="italic">Urs</hi> laneis <hi rend="italic">Sab:</hi> lanis P <lb/>
            fasceis <hi rend="italic">P</hi> 25 axe <hi rend="italic">Sab:</hi> ase P 26 pius <hi rend="italic">P corr c</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="195"/>
            aliquod sacrilegium hoc maius, aut ulla mens inueniri tam <lb/>
            inreligiosis potest opinionibus praedita quam quae talia credit. <lb/>
            aut accipit aut sacrorum intimis in mysteriis <milestone n="110b" unit="altpage"/> prodit ? Iuppiter  <lb/>
            ille quicumque est, si sentiret se esse aut si ullo sensu adficeretur <lb/>
            iniuriae, nonne digna res esset, propter quam iratus <lb n="5"/>
            et percitus terram nostris subduceret gressibus, solis lumina <lb/>
            extingueret atque lunae, quinimmo res omnes in antiquae speciem <lb/>
            confunderet unitatis?</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>