<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1:5.2-5.3</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1:5.2-5.3</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1"><div n="5" subtype="book" type="textpart"><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>quid primum, quid  <lb/>
            ultimum uel exsequatur animus <milestone n="9sb" unit="altchapter"/> uel conticiscat, nec facile<lb n="20"/>
            dictu est neque ullis considerationibus expeditum. ita enim <lb/>
            sunt omnia et excogitata et comparata derisui, ut sit uobis <lb/>
            conitendum, falsa ut credantur haec esse, etiam si sint uera, <lb/>
            quam optinere uelle pro ueris et uelut quiddam mirabile non <lb/>
            sine ipsius numinis insinuare contemptu. quid enim dicitis o<lb n="25"/>
            isti? credimusne illum Faunum et Martium Picum, si ex <lb/>
            numero sunt deorum et ex illa perpetua immortalique natura, <lb/>
            sitis aliquando ariditate siccatos atque, ut aestum possent inrigare <lb/>
            uenarum, fluenta isse † per fontium? credimusne captos

<note type="footnote"> 1 insidiosa u. o. fallacia <hi rend="italic">scripsi:</hi> insidiosam u. o. fallaciam P <lb/>
            3 fragrantia <hi rend="italic">Sab:</hi> flagrantia P 5 dulcedine <hi rend="italic">Sab:</hi> dulcedinem P * <lb/>
            baussisse <hi rend="italic">P corr</hi> 8 ippiter <hi rend="italic">P corr</hi> et <hi rend="italic">om Sab,</hi> 10 fulguritum <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi:</hi> ritum P 11 morem <hi rend="italic">om Sab</hi> et morem <hi rend="italic">Salm</hi> <lb/>
            dizisse <hi rend="italic">c\', Sab</hi> 13 animali <hi rend="italic">Sob:</hi> animalia P anima <hi rend="italic">Gel</hi> maeaa <lb/>
            <hi rend="italic">add Heraldus post FompiUxm HUdebrandius post</hi> anima 14 Pompilium, <lb/>
            piscis <hi rend="italic">Gel</hi> 16 non maena <hi rend="italic">scripsi:</hi> numa P non <hi rend="italic">Gel</hi> tu maena <lb/>
            <hi rend="italic">Hildebrandius</hi> 21 dictu <hi rend="italic">Sab:</hi> dictum P 23 sint <hi rend="italic">Urs:</hi> sunt P <lb/>
            26 credemusne <hi rend="italic">Meursius; sic etiam postea</hi> 29 adisse propere ? </note> <lb/>
             
<pb n="175"/>
            mero et dulcedine inlectos mulsi tamdiu se poculis ingurgitauisse <lb/>
            fallacibus, ut usque ad ebrietatis periculum ueniretur? <lb/>
            credimusne uictos somno atque altissimi soporis obliuione demersos <lb/>
            uinciendi copiam sui animalibus praebuisse terrenis? <lb/>
            quibus deinde partibus uinculorum illae iniectae sunt nexiones? <lb n="5"/>
            soliditatis habebant quicquam aut ex duris ossibus informatae. <lb/>
            fuerant eorum manus, quae constringi laqueis et nodorum <lb/>
            possent inligationibus coerceri? non enim requiro, non exigo, <lb/>
            an aliquid potuerint fari ebrietatis alienatione nutantes, an <lb/>
            Ioue inuito uel potius nescio protrahendi ad terras eius ritum <lb n="10"/>
            quisquam potuerit publicare: illud solum audire desidero, cur, <lb/>
            si Faunus et Picus sunt diuini generis et potestatis, non ipsi <lb/>
            potius edidere quaerenti id quod ab ipso Ioue periculosius <lb/>
            Numa cupiebat audire? <milestone n="99" unit="altpage"/> an numquid Iuppiter solus huius  <lb/>
            rei scientiam nouerat? ab ipso enim decidunt fulmina ** ut <lb n="15"/>
            inminentia procurare alicuius debeat scientiae disciplina? an <lb/>
            cum ipse iaculetur hos ignes, aliorum sit operis scire, quibus <lb/>
            modis conueniat iras eius atque animos temperare? etenim <lb/>
            reuera stultissimum credere est, ipsum remedia sciscere, quibus <lb/>
            auerti possint ea quae per fulminis iactum in humanis fieri <lb n="20"/>
            constituerit rebus. hoc est enim dicere: illo ritus genere meas <lb/>
            iras placabitis, et si quando per fulgura significauero aliquid <lb/>
            imminere, facite hoc et illud, ut quod fieri statui inane fiat <lb/>
            et uacuum et sacrorum ui uanescat.</p></div><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p>sed concedamus, ut dicitur,  <lb/>
            ipsum aduersum se Iouem remedia scisse atque artes quibus <lb n="25"/>
            iri obuiam suis significationibus conueniret: etiamne credemus <lb/>
            deum numinis tanti tractum esse ad terras et in uerrucula <lb/>
            collis unius cum homunculo stantem altercabilem conseruisse <lb/>
            sermonem? et quaenam illa, quaeso, diuina res fuit, quae ab <lb/>
            impetu rerum tanto Iouem compulit auocari et mortalium sese <lb n="30"/>
            denuntiationibus sistere? mola salsa, tus, sanguis, uerbenarum

<note type="footnote">2 ebrietatis <hi rend="italic">P</hi> 3 uictos <hi rend="italic">Urs:</hi> uinctos <hi rend="italic">P</hi> 14 numquit <hi rend="italic">P corr r</hi> <lb/>
            15 ab ipso <hi rend="italic">Sab:</hi> ad ipsum <hi rend="italic">P lacvmam signaui</hi> 15 <hi rend="italic">sq</hi>. (ab ipso <lb/>
            enim decidunt) fulmina ut i. procurari a. debeant <hi rend="italic">Meursim</hi> 19 sciacere <lb/>
            <hi rend="italic">Heraldm:</hi> scire <hi rend="italic">P</hi> 20 ea <hi rend="italic">om Soib</hi> 21 meas] minas <hi rend="italic">Sab <lb/>
            22 iras r, Meursius: has P 23 ut add Soib 24 sacrorum ui Cuiacius:</hi> <lb/>
            sacrorum <hi rend="italic">P</hi> sacrum <hi rend="italic">Sab</hi> 27 uerrucula <hi rend="italic">Sab:</hi> uerricula <hi rend="italic">P</hi> 81 sagmina <lb/>
            <hi rend="italic">(pro</hi> sanguis) uerbenarum, suffitio <hi rend="italic">Scaliger</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="176"/>
            suffitio et nominum terribilium fremores? et potentiora quam <lb/>
            Iuppiter fuerunt haec omnia, ut eum compellerent inuitum <lb/>
            parere praeceptis aut uoluntarium sese circumuentionibus tradere? <lb/>
            quid? quod sequitur fidem suam habet, tam improuidum <lb/>
            fuisse Saturnium, ut aut ea proponeret quorum ambagibus ipse <lb n="5"/>
            caperetur aut nesciret futurum, <milestone n="99b" unit="altchapter"/> quibus lusura se modis astutia <lb/>
            esset calliditasque mortalis? expiabis, inquit, capite fulgurita. <lb/>
            inperfecta adhuc uox est neque plena proloquii circumscriptaque <lb/>
            sententia. scire enim necessario conuenit; utrumne <lb/>
            capite ueruicino an suillo, an bubulo, an quolibet alio expiationem <lb n="10"/>
            istam sciscat Diespiter perpetrari: quod cum nondum <lb/>
            specialiter statuisset, essetque adhuc pendens et nondum sententia <lb/>
            terminata, qui potuit Numa scire hominis Iouem dicturum <lb/>
            caput, ut anteuerteret, anteiret et in caput caepicii  <lb/>
            ambiguitatis illius incerta traduceret?</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>