<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1:5.18-5.34</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1:5.18-5.34</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1"><div n="5" subtype="book" type="textpart"><div n="18" subtype="section" type="textpart"><p>            postulat quidem magnitudo materiae atque ipsius defensionis  <lb/>
            officium, ut similiter ceteras turpitudinum species persequamur, <lb n="20"/>
            uel quas produnt antiquitatis historiae uel mysteria illa continent <lb/>
            sancta quibus initiis nomen est et quae non omnibus <lb/>
            uulgo sed paucorum taciturnitatibus traditis. sed sacrorum <lb/>
            innumeri ritus atque adfixa deformitas singulis † corporaliter prohibet <lb/>
            uniuersa nos exsequi: quinimmo, ut uerius exprimamus, <lb n="25"/>
            a quibusdam nos ipsi consilio et ratione deflectimus, ne dum <lb/>
            explicare contendimus cuncta, expositionis ipsius

<note type="footnote"> 2 uiolentia moeroris <hi rend="italic">Sab:</hi> uiolentia erroris P 4 stins <hi rend="italic">P corr &amp;</hi> <lb/>
            5 habeant <hi rend="italic">Sab, r:</hi> habeat P negotiis <hi rend="italic">P corr</hi> 6 morae <hi rend="italic">P corr</hi> <lb/>
            8 noluere <hi rend="italic">I. Fr. Orovumius</hi> molliumue <hi rend="italic">Oehlerus</hi> uelamenta <lb/>
            <hi rend="italic">seclusit Elmenhorstius</hi> et uelamenta <hi rend="italic">Salm</hi> 10 nutans <hi rend="italic">Sab:</hi> mu - ł <lb/>
            tans P 11 numem <hi rend="italic">P corr</hi> 14 caerimonias <hi rend="italic">Gel:</hi> quaerimonias <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> 18 ineant <hi rend="italic">Gel:</hi> inhiant <hi rend="italic">P</hi> initient <hi rend="italic">Urs</hi> 22 non omnibus <lb/>
            <hi rend="italic">Gel:</hi> omnibus non P 23 traditis. sed <hi rend="italic">Meursius:</hi> tradidisse <hi rend="italic">P</hi> traduntur. <lb/>
            sed <hi rend="italic">Gel</hi> tradunt. sed <hi rend="italic">Urs</hi> 24 specialiter <hi rend="italic">uel</hi> partiliter <hi rend="italic">Urs</hi> <lb/>
            propriatim ? 25 uerum <hi rend="italic">Sab</hi> 26 quibusdam <hi rend="italic">Gel:</hi> quibus P </note> <lb/>
             
<pb n="190"/>
            contaminationibus polluamur. Fentam igitur Fatuam, Bona quae dicitur <lb/>
            Dea, transeamus, quam murteis caesam uirgis, quod marito  <lb/>
            <milestone n="107b" unit="altchapter"/> nesciente seriam meri ebiberit plenam, Sextus Clodius indicat . <lb/>
            sexto de diis graeco, signumque monstrari, quod cum ei diuinam <lb/>
            rem mulieres faciunt, uini amphora constituatur obtecta<lb n="5"/>
            nec myrteas fas sit inferre uerbenas, sicut suis scribit in causalibus <lb/>
            Butas. sed et deos Conserentis pari more ac dissimulatione <lb/>
            taceamus, quos cum ceteris scribit Flaccus in humani <lb/>
            penis similitudinem uersos obruisse se cinere, qui sub ollula <lb/>
            fuerat factus extorum: quem cum Tanaquil dimoueret Etruriae <lb n="10"/>
            disciplinarum perita, subrexisse se deos et neruis obduruisse <lb/>
            diuinis. Corniculanae inde imperauisse captiuae, ut intellegeret <lb/>
            et agnosceret, quid sibi res uellet; Ocrisiam prudentissimam <lb/>
            feminam diuos inseruisse genitali, explicuisse motus certos: <lb/>
            tunc sancta ecferuentia numina uim uomuisse Lucilii ac regem  <lb n="15"/>
            Seruium natum esse Romanum.</p></div><div n="19" subtype="section" type="textpart"><p>Bacchanalia etiam praetermittemus <lb/>
            inmania quibus nomen Omophagiis graecum est, in <lb/>
            quibus furore mentito et sequestrata pectoris sanitate circumplicatis <lb/>
            uos anguibus, atque ut uos plenos dei numine ac maiestate <lb/>
            doceatis, caprorum reclamantium uiscera cruentatis oribus <lb n="20"/>
            dissipatis. nec non et Cypriae Veneris abstrusa illa initia <lb/>
            praeteribimus, quorum conditor indicatur Cinyras rex fuisse, <lb/>
            in quibus sumentes ea certas stipes inferunt ut meretrici et <lb/>
            referunt phallos propitii numinis signa donatos. obliuioni etiam <lb/>
            Corybantia sacra donentur, in quibus sanctum illud mysterium

<note type="footnote"> 15 Lucil. inc. 14 M. 16 Clemens Alex. protr. 2, 12 21 L c. <lb/>
            2, 14 25 1. c. 2, 19 </note>

<note type="footnote"> 1 Fentam <hi rend="italic">Hildebrandius:</hi> fetam P foetam <hi rend="italic">Sab</hi> Faunam <hi rend="italic">Urs</hi> 3 seriam <lb/>
            <hi rend="italic">Sab:</hi> semariam P 4 greco P Graecorum <hi rend="italic">Canterus, Urs</hi> <lb/>
            7 Butas <hi rend="italic">Gel:</hi> putas P Conserenteis <hi rend="italic">Salm:</hi> conferentis P 8 teris <lb/>
            <hi rend="italic">P corr</hi> 9 penis <hi rend="italic">Sab:</hi> poenis P se <hi rend="italic">add Urs</hi> cinere <hi rend="italic">Meursius: <lb/>
            </hi> cineri P 10 tanaqui <hi rend="italic">P corr c</hi> et Ethruriae <hi rend="italic">Sab corr<lb/>
             in err</hi> 11 sed <hi rend="italic">P corr</hi> 12 Corniculanae <hi rend="italic">Gel:</hi> cornicula P cornitQlM <lb/>
            <hi rend="italic">Sah</hi> imperauisse <hi rend="italic">Urs:</hi> impotrauisse P 13 nellet <hi rend="italic">scripsi:</hi> <lb/>
            nellent P pudentissimam <hi rend="italic">Meursius</hi> 15 efferuentia <hi rend="italic">Oehlerus</hi> <lb/>
            et feruentia P 16 praetermittamus <hi rend="italic">Gel</hi> 17 immania <hi rend="italic">Gel:</hi> inania <lb/>
            P omofagiis P 22 praeteribimus <hi rend="italic">scripsi:</hi> praeterimus <lb/>
            P praetereamus <hi rend="italic">Gel</hi> Cinyras <hi rend="italic">Urs:</hi> cyniras P 23 sumentes ea] <lb/>
            mystae deae ? 24 \' fallos <hi rend="italic">P in mg</hi> v, </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="191"/>
            traditur: <milestone n="108" unit="altpage"/> frater trucidatus ab fratribus, interempti ex sanguine  <lb/>
            apium natum, prohibitum mensis holus illud adponi, ne <lb/>
            a Manibus mortui inexpiabilis contraheretur offensio. sed et <lb/>
            \' illa desistimus Bacchanalia altera praedicare, in quibus arcana <lb/>
            et tacenda res proditur insinuaturque sacratis, ut occupatus <lb n="5"/>
            puerilibus ludicris distractus ab Titanis Liber sit, ut ab <lb/>
            isdem membratim sectus\' atque in ollulas coniectus ut coque-retur, <lb/>
            quemadmodum Iuppiter suauitate odoris inlectus, inuocatus <lb/>
            aduolarit ad prandium conpertaque re graui grassatores <lb/>
            obruerit fulmine atque in imas Tartari praecipitauerit sedes. <lb n="10"/>
            cuius rei testimonium argumentumque fortunae suis prodidit <lb/>
            in carminibus Thracius talos speculum turbines, uolubiles <lb/>
            rotulas et teretis pilas et uirginibus aurea sumpta ab Hesperidibus <lb/>
            mala.</p></div><div n="20" subtype="section" type="textpart"><p>erat nobis consilium praeterire, praeteruehi illa  <lb/>
            etiam mysteria, quibus Phrygia. initiatur atque omnis gens <lb n="15"/>
            Ilia, nisi nomen interpositum his Iouis prohiberet nos strictim <lb/>
            iniurias eius ignominiasque transire, non quo nobis dulce sit <lb/>
            tam foedis inequitare mysteriis, sed ut ipsis uobis promptum. <lb/>
            etiam atque etiam fiat, quid in eos congeratis iniuriae quorum <lb/>
            profitemini uos esse custodes uindices ueneratores. quondam <lb n="20"/>
            Diespiter, inquiunt, cum in Cererem suam matrem libidinibus <lb/>
            improbis atque inconcessis cupiditatibus aestuaret — nam genetrix <lb/>
            haec Iouis regionis eius ab accolis traditur — neque tamen auderet <lb/>
            id quod procaci adpetitione <milestone n="10sb" unit="altpage"/> conceperat apertissima ui petere,  <lb/>
            ingeniosas comminiscitur captiones quibus nihil tale metuentem <lb n="25"/>
            castitate imminueret genetricem: fit ex deo taurus et sub pecoris <lb/>
            specie subsessoris animum atque audaciam celans in <lb/>
            securam et nesciam repentina immittitur ui furens, agit

<note type="footnote"> 4 1. c. 2, 17. 18 20 1. c. 2, 15. 16 </note>

<note type="footnote"> 1 trucidatur <hi rend="italic">Sab</hi> a <hi rend="italic">Sab</hi> 6 titatis <hi rend="italic">P corr</hi> Titanibus <hi rend="italic">Sab</hi> <lb/>
            8 nidoris <hi rend="italic">Urs</hi> 12 carnibus <hi rend="italic">P corr c\'</hi> Thracius <hi rend="italic">Boo:</hi> thracios <lb/>
            P uates Thracine <hi rend="italic">Gel</hi> Qrpheus Thracius ? Thracius: talos... <lb/>
            mala erat <hi rend="italic">ante Saimasium</hi> 14 ea erat <hi rend="italic">Salm</hi> praeteruehi <hi rend="italic">800:</hi> <lb/>
            praeterueni P 15 frygia P Phrygiae <hi rend="italic">Sab</hi> Phrigia in <hi rend="italic">err</hi> 16 Ilia <lb/>
            <hi rend="italic">Memmius:</hi> illa <hi rend="italic">P</hi> 18 inaequitare P 21 in Cererem <hi rend="italic">Sab:</hi> ini-, <lb/>
            cere P inire Cererem <hi rend="italic">Scaliger</hi> suam <hi rend="italic">om Sab</hi> 24 petere <hi rend="italic">Sab in <lb/>
            err:</hi> peteret P petere et <hi rend="italic">Sab</hi> 27 speciem <hi rend="italic">P corr c\'</hi> 28 incestus <lb/>
            <hi rend="italic">Sab:</hi> incestins P </note> <lb/>
             
<pb n="192"/>
            incestus res suas et prodita per libidinem fraude intellectus et <lb/>
            cognitus euolat. ardescit furiis atque indignationibus mater, <lb/>
            spumat anhelat exaestuat nec fremitum continere tempestatemque <lb/>
            irarum ualens ex continua passione Brimo deinceps <lb/>
            ut appelletur adsumpsit. neque alia cordi est res ei quam <lb n="5"/>
            ut audaciam filii poenis quibus potis est persequatur.</p></div><div n="21" subtype="section" type="textpart"><p>Iuppiter <lb/>
            satagit fractus metu nec quibus remediis leniat uiolatae animos <lb/>
            reperit. fundit preces et subplicat: obstructae sunt dolentis <lb/>
            aures. adlegatur deorum uniuersus ordo: nullius auctoritas <lb/>
            tanta est ut audiatur. ad postremum filius uias satisfactionis<lb n="10"/>
            inquirens comminiscitur remedium tale: arietem nobilem bene <lb/>
            grandibus cum testiculis deligit, exsecat hos ipse et lanato <lb/>
            exuit ex folliculi tegmine. accedens maerens et summissus ad <lb/>
            matrem et tamquam ipse sententia condemnauisset se sua, <lb/>
            in gremium proicit [et iacit] hos eius. uirilitate pignoris uisa<lb n="15"/>
            sumit animum mitiorem et concepti fetus reuocatur ad curam: <lb/>
            parit mensem post decimum luculenti filiam corporis, quam  <lb/>
            aetas mortalium consequens modo Liberam modo <milestone n="109" unit="altchapter"/> Proserpinam <lb/>
            nuncupauit. quam cum uerueceus Iuppiter bene ualidam, floridam <lb/>
            et suci esse conspiceret plenioris, oblitus paulo ante <lb n="20"/>
            quid malorum et sceleris esset adgressus et temeritatis quantum, <lb/>
            redit ad prioris actus, et quia nefarium uidebatur satis, <lb/>
            patrem cum filia comminus uxoria coniugatione misceri, in <lb/>
            draconis terribilem formam migrat, ingentibus spiris pauefactam <lb/>
            colligat uirginem et sub obtentu feri mollissimis ludit atque<lb n="25"/>
            adulatur amplexibus. fit ut et ipsa de semine fortissimi compleatur <lb/>
            Iouis, sed non eadem condicione qua mater: nam illa <lb/>
            filiam reddidit liniamentis descriptam suis, at ex partu uirginis

<note type="footnote"> 2 ardescet <hi rend="italic">P corr c\'</hi> 3 tempestateque <hi rend="italic">P corr c</hi> 4 Brimo <hi rend="italic">Guilelmus <lb/>
            Canterus:</hi> primo P 5 appelletur <hi rend="italic">Meursius:</hi> appellatur <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            appellaretur <hi rend="italic">Urs</hi> quam ut <hi rend="italic">Sab in err:</hi> quin P quia <hi rend="italic">Sab</hi> <lb/>
            6 «audaciam P fili P <hi rend="italic">corr</hi> 8 praeces P dolentis <hi rend="italic">Sdb:</hi> dolentes <lb/>
            P 9 aues <hi rend="italic">P corr</hi> 13 folliculi <hi rend="italic">Sab:</hi> polliculi P . merens <lb/>
            <hi rend="italic">P corr r</hi> 14 condemnasset <hi rend="italic">Sab</hi> 15 et iacit <hi rend="italic">del Orellius</hi> <lb/>
            . uia <hi rend="italic">P corr</hi> 16 concepti <hi rend="italic">Urs:</hi> concepit (ce <hi rend="italic">in</hi> ci <hi rend="italic">corr)</hi> P concipit <lb/>
            <hi rend="italic">Sab</hi> 19 uerueceus <hi rend="italic">Sab:</hi> uiruiriceus P 22 astua <hi rend="italic">Meursius</hi> <lb/>
            24 ingenitibus <hi rend="italic">P corr</hi> 25 feri <hi rend="italic">Urs:</hi> fero P 27 illam <hi rend="italic">P corr f1</hi> <lb/>
            28 filia <hi rend="italic">P corr &amp;</hi> at <hi rend="italic">Sab,</hi> r; ad P </note> <lb/>
             
<pb n="193"/>
            tauri specie fusa Iouialis monumenta pellaciae. auctorem <lb/>
            aliquis desiderabit rei: tum illum citabimus Tarentinum notnmqu;e <lb/>
            senarium, quem antiquitas canit dicens taurus draconem <lb/>
            genuit et taurum draco\\ ipsa nouissime sacra et ritus <lb/>
            initiationis ipsius, quibus Sebadiis nomen est, testimonio esse <lb n="5"/>
            poterunt ueritati: in quibus aureus coluber in sinum demittitur <lb/>
            consecratis et eximitur rursus ab inferioribus partibus atque <lb/>
            imis.</p></div><div n="22" subtype="section" type="textpart"><p>non esse arbitror necessarium sermone quoque hic multo  <lb/>
            membra ire per singula quantaeque insint in partibus priuis <lb/>
            turpitudinum scatebrae flagitiorumque monstrare. quis est enim <lb n="10"/>
            mortalium uel exiguae humanitatis sensum ferens qui non <lb/>
            ipse peruideat, qualia sint haec omnia, <milestone n="109b" unit="altpage"/> quam scelerata, quam  <lb/>
            foeda quantasque ignominias di ferant ex ipsis mysteriorum <lb/>
            sacris et ex sacrorum originibus indecoris? Iuppiter, inquit, <lb/>
            exarsit in Cererem. quid tantum, quaeso, de uobis Iuppiter <lb n="15"/>
            iste quicumque est meruit, quod. genus est nullum probri, infamiae, <lb/>
            adulterium nullum, quod in eius non caput uelut in aliquam <lb/>
            congeratis uilem luteatoque personam? matrimonii prodidit <lb/>
            ius Leda: Iuppiter esse dicitur auctor culpae. uirginitatem <lb/>
            Danae custodire nequiuit: furtum esse narratur Ionis. ad mulieris <lb n="20"/>
            nomen properauit Europa: expugnator pudicitiae idem esse <lb/>
            iactatur. Alcmena Electra Latona Laodamia, mille aliae <lb/>
            uirgines ac mille matres cumque illis Catamitus puer pudoris <lb/>
            spoliatus est honestate: eadem ubique est Iuppiter fabula, neque <lb/>
            ullum turpitudinis genus est, cum quo eius non nomen consociatis <lb n="25"/>
            libidinibus conseratis, I ut uideatur miserabilis prorsus <lb/>
            ullam non esse causam ob aliam natus, nisi\'ut esset criminum

<note type="footnote"> 1 species est <hi rend="italic">Vrs</hi> species <hi rend="italic">Salm in mg</hi> B- autorem <hi rend="italic">P corr</hi> <lb/>
            2 desiderabit <hi rend="italic">Sab:</hi> desideranit P rei:tum] rei tantae <hi rend="italic">U,.,</hi> <lb/>
            citanimns <hi rend="italic">P corr</hi> Tarentinum] tritum <hi rend="italic">Urs</hi> Tarentinum <lb/>
            notumque] Tarentini Bhinthonis ? 3 atiquitas <hi rend="italic">P corr</hi> 5 Sabadiis <lb/>
            <hi rend="italic">Meursim</hi> 6 demittitur <hi rend="italic">Urs:</hi> dimittitur <hi rend="italic">P</hi> . 7 imferioribus <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            9 quantaeque <hi rend="italic">Sab</hi> in <hi rend="italic">err, r:</hi> quantaque P priuis <hi rend="italic">Dauisius:</hi> prauis <lb/>
            P 12 sunt <hi rend="italic">Sab</hi> 13 dii ferant <hi rend="italic">Jfeursius:</hi> differant P <lb/>
            16 infamiae <hi rend="italic">Urs:</hi> infame <hi rend="italic">P</hi> 18 luteamquem <hi rend="italic">P corr</hi> 19 laeda P <lb/>
            20 donae <hi rend="italic">P corr</hi> 21 nomen non <hi rend="italic">Bigaitius</hi> 22 alcimena <hi rend="italic">P corr</hi> <lb/>
            Laodonia <hi rend="italic">Sab</hi> ille <hi rend="italic">P corr c</hi> 23 catamutus P 25 cum <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi:</hi> in P 26 inseratis <hi rend="italic">Urs</hi> 27 ullam <hi rend="italic">Urs:</hi> nullam P </note>

<note type="footnote"> IV. </note>

<note type="footnote"> 13 </note> <lb/>
             
<pb n="194"/>
            sodes, maledictorum materia, locus quidam expositus, in quern <lb/>
            spurcitiae se omnes sentinarum e conluuionibus deriuarent. quem <lb/>
            tamen si diceretis cum extraneis habuisse commercium feminis, <lb/>
            impia res quidem, sed tolerabilis esset maledictionis iniuria. <lb/>
            etiamne in matrem, etiamne in filiam efferati pectoris appetitionibus <lb n="5"/>
            adhinniuit, neque illum sanctitas aut reuerentia genetricis,  <lb/>
            horror etiam pignoris ex se sati ab imagine potuit <milestone n="110" unit="altchapter"/> tam  <lb/>
            I foedae cogitationis abducere?</p></div><div n="23" subtype="section" type="textpart"><p>uellem itaque uidere patrem <lb/>
            illum deorum Iouem, aeternam rerum atque hominum potestatem, <lb/>
            bubulis esse cohonestatum cornibus, hirsutas agitantem <lb n="10"/>
            aures, contractis in ungulas. gressibus, rumigantem pallentis <lb/>
            herbas et ex parte postica caudam suffragines talos <lb/>
            molli fimo perlitum atque intestina proluuie delibutum. uellem, <lb/>
            inquam, uidere - dicendum. est enim saepius - torquentem illum <lb/>
            sidera et qui pallidas nationes fragore perterret et prosternit <lb n="15"/>
            consectantem ueruecum greges, inspicientem testiculos arietinos, <lb/>
            arripientem hos manu censoria illa atque diuina qua uibrare <lb/>
            coruscos ignes et saeuire fulminibus suetus est, tum deinde <lb/>
            secreta rimantem [feruenti nullas] summotisque arbitris circumiectas <lb/>
            prolibus diripientem membranulas feruentique adhuc <lb n="20"/>
            matri uelut quasdam infulas eliciendae miserationis offerentem: <lb/>
            diductum pallidum saucium, simulantem doloris cruces et ad <lb/>
            fidem facto faciendam arietino sanguine coinquinatum et in <lb/>
            mendacia uulneris laneis fasciis linteolisque contectum. hocine <lb/>
            audiri et perlegi sub mundi hoc axe? et eos qui haec tractant <lb n="25"/>
            existimari se uelle pios, sanctos religionumque custodes? estne <lb/>


<note type="footnote">             1 seges <hi rend="italic">Urs</hi> 2 sentinarum <hi rend="italic">Saim:</hi> screnarum (tn <hi rend="italic">mg</hi> v) <hi rend="italic">P</hi> scoenarum <lb/>
            <hi rend="italic">Sab</hi> acenarum <hi rend="italic">Gel, r</hi> e <hi rend="italic">addidi ante</hi> conluuionibus, <hi rend="italic">Oehierus post</hi> <lb/>
            omnes 4 malectionis <hi rend="italic">Sab corr in err</hi> 5 efferatio P 6 adinniuit <lb/>
            P 11 <hi rend="italic">lacunam signaui:</hi> ambulantem <hi rend="italic">intercidisse uidetur</hi> <lb/>
            ruminantem <hi rend="italic">Sab</hi> 12 suffragine, talo <hi rend="italic">Sab</hi> 13 molli fimo <hi rend="italic">Urs:</hi> <lb/>
            moliisBimo <hi rend="italic">P, Sab</hi> mollissima cl mollissimoB <hi rend="italic">Gel</hi> prolubie <hi rend="italic">P corr <lb/>
            m s XV</hi> dilibutum <hi rend="italic">P</hi> 15 perterrit <hi rend="italic">P corr c\'</hi> 16 uerbecum <lb/>
            <hi rend="italic">P corr cI</hi> 17 manus <hi rend="italic">P corr</hi> 18 saeuirae P <hi rend="italic">corr r</hi> 19 feruenti <lb/>
            nullas <hi rend="italic">sedusit Zinkirn</hi> feruenti smila <hi rend="italic">Gel</hi> feruenti in olla <hi rend="italic">Urs</hi> illa <hi rend="italic">Salm</hi> <lb/>
            20 prolibus <hi rend="italic">Sab, r:</hi> rolibus P membranullas P 22 diductum <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi:</hi> deductum <hi rend="italic">P</hi> crucis P cruris <hi rend="italic">m s XV</hi> 23 arietinon <lb/>
            <hi rend="italic">P corr r</hi> in <hi rend="italic">addidi</hi> 24 uulnera <hi rend="italic">Urs</hi> laneis <hi rend="italic">Sab:</hi> lanis P <lb/>
            fasceis <hi rend="italic">P</hi> 25 axe <hi rend="italic">Sab:</hi> ase P 26 pius <hi rend="italic">P corr c</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="195"/>
            aliquod sacrilegium hoc maius, aut ulla mens inueniri tam <lb/>
            inreligiosis potest opinionibus praedita quam quae talia credit. <lb/>
            aut accipit aut sacrorum intimis in mysteriis <milestone n="110b" unit="altpage"/> prodit ? Iuppiter  <lb/>
            ille quicumque est, si sentiret se esse aut si ullo sensu adficeretur <lb/>
            iniuriae, nonne digna res esset, propter quam iratus <lb n="5"/>
            et percitus terram nostris subduceret gressibus, solis lumina <lb/>
            extingueret atque lunae, quinimmo res omnes in antiquae speciem <lb/>
            confunderet unitatis?</p></div><div n="24" subtype="section" type="textpart"><p>sed non sunt, inquit, rei publicae  <lb/>
            nostrae haec sacra. quisnam istud dicit aut quis reponit? <lb/>
            Romanus Gallus Hispanus Afer Germanus aut Siculus? et <lb n="10"/>
            quid adiuuat causam, si uestra haec non sunt, cum qui ea conficiunt <lb/>
            sint uestrarum partium? aut quid refert, utrumne <lb/>
            ea probetis necne, cum quae uestra sunt propria aut in simili <lb/>
            foeditate aut turpitudinis genere reperiantur esse maiore? <lb/>
            uultis enim consideremus mysteria et illa diuina, quae Thesmophoria <lb n="15"/>
            nominantur a Graecis, quibus gente ab Attica sancta <lb/>
            illa peruigilia consecrata sunt et pannychismi graues? uultis, <lb/>
            inquam, uideamus, quas origines habeant quasue causas, ut <lb/>
            Athenas etiam probemus ipsas humanitatis artibus studiisque <lb/>
            pollentes tam in deos dicere contumeliosa quam dictitent alii, <lb n="20"/>
            nec minora ab his probra quam ceteris obiciantur a uobis <lb/>
            religionis sub specie publicari? quodam, inquiunt, tempore cum <lb/>
            in Siciliae pratulis purpureos legeret nondum mulier flores et <lb/>
            adhuc uirago Proserpina cumque illam per floream messem <lb/>
            huc atque illuc passim lectionis cupiditas auocaret, per profundae <lb n="25"/>
            altitudinis speluncam <milestone n="111" unit="altpage"/> rex prosiliens Manium raptam  <lb/>
            uirginem secum uehit et terrarum absconditur successibus <lb/>
            rursus. quod cum factum nesciret Ceres nec filia esset ubinam <lb/>
            gentium suspicaretur, intendit animum perditam toto in orbe

<note type="footnote"> 1 gens <hi rend="italic">Sab</hi> 2 praedita <hi rend="italic">Sab:</hi> praedicata P praeligata <hi rend="italic">Ungerm</hi> <lb/>
            3 intymis <hi rend="italic">P</hi> 6 uestris <hi rend="italic">Urs</hi> 8 inquid <hi rend="italic">P corr</hi> 10 spanus <lb/>
            P 13 sint <hi rend="italic">Sab</hi> in <hi rend="italic">om Sab</hi> 15 thesmoforia P <lb/>
            16 graegis <hi rend="italic">P corr c</hi> 17 pannychismi graues <hi rend="italic">Gel:</hi> phanniciismi graue <lb/>
            (graues <hi rend="italic">r) P</hi> Phanniciis migraue <hi rend="italic">Sab</hi> Pannychia? ni graue <hi rend="italic">Urs</hi> <lb/>
            20 dictent <hi rend="italic">Sab</hi> 23 sed <hi rend="italic">Meursius</hi> 24 uirgo <hi rend="italic">Sab</hi> 27 obsconditur <lb/>
            <hi rend="italic">Sab corr in err</hi> 28 quo <hi rend="italic">P corr c</hi> filia <hi rend="italic">Sab:</hi> filias <hi rend="italic">P</hi> esset <lb/>
            ubinam <hi rend="italic">Sab:</hi> sed tu uinam P ubinam <hi rend="italic">m 8 XV in mg</hi> f- </note>

<note type="footnote"> 13* </note> <lb/>
             
<pb n="196"/>
            conquirere: sumit faces geminas flammis conprehensas Aetnaeis, <lb/>
            quibus sibi praelucens pergit ire quaesitum terrarum in regionibus  <lb/>
            cunctis.</p></div><div n="25" subtype="section" type="textpart"><p>in istius conquisitionis errore Elensinios etiam <lb/>
            peruehitur fines. pagi istud est nomen regione in Attica constitute. <lb/>
            quinque illud temporis has partes incolebant terrigenae, <lb n="5"/>
            quibus nomina haec fuerant: Baubo Triptolemus Eumolpus <lb/>
            Eubuleus Dysaules: boum iugator Triptolemus, capellarum <lb/>
            Dysaules custos, Eubuleus porcorum, gregis lanitii <lb/>
            Eumolpus, a quo gens ecfluit Eumolpidarum et ducitur clarum <lb/>
            illud apud Cecropios nomen et qui postea floruerunt caduceatores,<lb n="10"/>
            hierophantae atque praecones. igitur Baubo illa, quam <lb/>
            incolam diximus Eleusinii fuisse pagi, malis multiformibus <lb/>
            fatigatam accipit hospitio Cererem, adulatur obsequiis mitibus. <lb/>
            reficiendi corporis rogat curam ut habeat, sitientis ardori oggerit <lb/>
            potionem cinni, cyceonem quam nuncupat Graecia: auersatur <lb n="15"/>
            et respuit humanitatis officia maerens dea nec eam fortuna <lb/>
            perpetitur ualetudinis meminisse. comis rogat illa atque <lb/>
            hortatur contra, sicut mos est in huiusmodi casibus, ne  <lb/>
            fastidium suae humanitatis <milestone n="111b" unit="altchapter"/> adsumat: obstinatissime durat <lb/>
            Ceres et rigoris indomiti pertinaciam retinet. quod cum saepius <lb n="20"/>
            fieret neque ullis quiret obsequiis ineluctabile propositum <lb/>
            fatigari, uertit Baubo artes et quam serio non quibat allicere <lb/>
            ludibriorum statuit exhilarare miraculis: partem illam corporis, <lb/>
            per quam secus femineum et subolem prodere et nomen solet

<note type="footnote"> 3 sqq. Clemens Alex. protr. 2, 20 </note>

<note type="footnote"> 1 comprehensas <hi rend="italic">Gel:</hi> onere pressas P Aetnaeis <hi rend="italic">Gel:</hi> etneis P etnehis <lb/>
            c et etneis <hi rend="italic">Sab</hi> 3 Eleusinios <hi rend="italic">Balm:</hi> eleusionios <hi rend="italic">P</hi> eleusinos <hi rend="italic">Sab</hi> <lb/>
            5 quinque <hi rend="italic">Liuineius:</hi> qui P atque <hi rend="italic">Heralilus</hi> 6 treptolemns P <lb/>
            <hi rend="italic">7 Eubuleus...Triptolemus om Sab</hi> disaules P treptolemus P <lb/>
            8 euboleus P greges <hi rend="italic">P corr</hi> 9 Eumolpus SOO, <hi rend="italic">r:</hi> euolpas P <lb/>
            et gens <hi rend="italic">Gel</hi> effluit <hi rend="italic">Canterus, Urs:</hi> et fluit P fluit <hi rend="italic">Gel</hi> ducit <lb/>
            ? 11 hierofantae P eleusini P 14 reficiendi <hi rend="italic">Sab, r:</hi> <lb/>
            repiciendi P sitientis <hi rend="italic">OehZervs:</hi> sitienti P sitiendi <hi rend="italic">Meursius</hi> <lb/>
            ardori P adoris <hi rend="italic">Sdbn</hi> 15 cinni <hi rend="italic">scripsi:</hi> cynum P cinnum <hi rend="italic">r, Elmenhorstius<lb/>
             </hi> quem r grae.cia P 16 fortuna <hi rend="italic">Gel:</hi> fortunam P <lb/>
            17 comis <hi rend="italic">Oehlerus:</hi> communis P meminisse communis. rogat <lb/>
            <hi rend="italic">uulgo</hi> 18 ne <hi rend="italic">Sab:</hi> ane P anus, ne <hi rend="italic">Heraidus</hi> ut ne <hi rend="italic">Oehlerus</hi> <lb/>
            22 qUibat <hi rend="italic">Sab, r:</hi> quib. at P 23 ezilarare P 24 seius foemineam <lb/>
            <hi rend="italic">Sab</hi> <lb/>
            I </note> <lb/>
             
<pb n="197"/>
            adquirere generi, tum longiore ab incuria liberat, facit sumere <lb/>
            habitum puriorem et in speciem leuigari nondum duri atque <lb/>
            hystriculi pusionis. redit ad deam tristem et inter illa communia <lb/>
            quibus moris est frangere ac temperare maerores retegit seipsam <lb/>
            atque omnia illa pudoris loca reuelatis monstrat inguinibus. <lb n="5"/>
            atque pubi adfigit oculos diua et inauditi specie solaminis <lb/>
            pascitur: tum diffusior facta per risum aspernatam sumit \' <lb/>
            atque ebibit potionem, et quod diu nequiuit uerecundia Baubonis <lb/>
            exprimere propudiosi facinoris extorsit obscenitas.</p></div><div n="26" subtype="section" type="textpart"><p>calumniari  <lb/>
            nos improbe si quis forte hominum suspicatur, libros sumat <lb n="10"/>
            Threicii uatis, quos antiquitatis memoratis esse diuinae, et <lb/>
            inueniet nos nihil neque callide fingere neque quo sint risui <lb/>
            deum quaerere atque efficere sanctitates. ipsos namque in medio <lb/>
            ponemus uersus, quos Calliopae filius ore edidit Graeco et <lb/>
            cantando per saecula iuri publicauit humano: <lb n="15"/>
           <quote><l>sic effata simul uestem contraxit ab imo</l><lb/><l>obiecitque oculis formatas inguinibus res:</l><lb/><l>† quas caua succutiens <milestone n="112" unit="altpage"/> Baubo manu — nam puerilis</l><lb/><l>ollis uultus erat — plaudit, contrectat amice</l>. <lb/><l>tum dea defigens augusti luminis orbes </l><lb n="20"/><l>tristitias animi paulum mollita reponit:</l><lb/><l>inde manu poclum sumit risuque sequenti</l><lb/><l>perducit totum cyceonis laeta liquorem</l>.
</quote> <lb/>
            quid Erechthidae o cati, quid ciues Mineruii dicitis? hauet

<note type="footnote"> 13 sqq. 1. c. 2, 21 </note>

<note type="footnote"> 1 generi, tum <hi rend="italic">Salm:</hi> generi. cum P generi: eum <hi rend="italic">Sdb</hi> generi: eam <hi rend="italic">Gel</hi> <lb/>
            genericum <hi rend="italic">Urs</hi> gęnetricum <hi rend="italic">Liuineiw</hi> 3 hyBtriculi <hi rend="italic">scripsi: stri-</hi> <lb/>
            culi P redit ad <hi rend="italic">Sab, r:</hi> redita I ad <hi rend="italic">P</hi> redit ita ad <hi rend="italic">Stetoechius</hi> <lb/>
            6 affigit <hi rend="italic">Sob:</hi> adficit <hi rend="italic">P</hi> specie <hi rend="italic">Sab:</hi> species <hi rend="italic">P</hi> 8 necquiuit <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            uerucundia <hi rend="italic">P</hi> 11 treicii <hi rend="italic">P</hi> 13 sanctitates <hi rend="italic">Sab:</hi> sanctitate <hi rend="italic">P</hi> k <lb/>
            14 uerBus <hi rend="italic">Sab:</hi> uersos P Calliopae <hi rend="italic">HUdebrandius:</hi> calliope P Calliopes <lb/>
            <hi rend="italic">Sab</hi> greco P 15 cantandos <hi rend="italic">OreUim</hi> iuri] generi <lb/>
            <hi rend="italic">Urs</hi> 16 sinu <hi rend="italic">Lambinus</hi> 17 formatas inguinibus <hi rend="italic">Sob:</hi> formata <lb/>
            sanguinib* P 18 Baubus manu\' <hi rend="italic">N. Heinsius</hi> Bacchi manu\' <hi rend="italic">Ioannes<lb/>
             Auraim</hi> 19 oUi <hi rend="italic">Sdb</hi> . amice <hi rend="italic">Gel:</hi> amicae P contrectat <lb/>
            amioe] conctata micae <hi rend="italic">Sab</hi> 21 tristias <hi rend="italic">P corr</hi> 22 poclum <hi rend="italic">Sab:</hi> <lb/>
            poculum P risuque <hi rend="italic">Sab:</hi> risuquem P 24 Erichthidae o cati <lb/>
            <hi rend="italic">Pithoeus:</hi> erithi deocati P Erichtheo sati <hi rend="italic">Sab</hi> Mineruii <hi rend="italic">Sab:</hi> minerui <lb/>
            P auet <hi rend="italic">Sab:</hi> habet P </note> <lb/>
             
<pb n="198"/>
            animus scire, quibus sitis eloquiis tam periculosa* negotia defensuri, <lb/>
            uel artibus habeatis quibus tam confossis salutem dare <lb/>
            personis uel rebus atque causis. non est ista falsa subscriptio <lb/>
            nec delatione adpetimini calumniosa. Eleusiniorum uestrorum <lb/>
            notae sunt origines turpes: produnt et antiquarum elogia litterarum,<lb n="5"/>
            ipsa denique symbola quae rogati sacrorum in acceptionibus <lb/>
            respondetis ieiunaui atque ebibi cyceonem: ex cista <lb/>
            sumpsi et in calathum misi: accepi rursus, in cistulam transtuli.  <lb/>
            </p></div><div n="27" subtype="section" type="textpart"><p>ergone, ut promunt sancta illa atque arcana mysteria, <lb/>
            rapiuntur et rapiunt dii uestri, matrimonia copulant fraudibus<lb n="10"/>
            adpetita furtiuis, ab repugnantibus et inuitis decus uirginitatis <lb/>
            eripitur, imminentes nesciuntur iniuriae, quidnam raptis acciderit <lb/>
            ignoratur, amissa quaerunt ut homines et sub sole clarissimo <lb/>
            cum lucernis et facibus orbis peragrant uastitatem? <lb/>
            adficiuntur, aegrescunt, lugentium sumunt sordes et miseriarum <lb n="15"/>
            insignia, atque ut animum commodare alimoniis possint uictuique <lb/>
            sumendo, non ratio, non tempus, non sermo aliquis <lb/>
            adhibetur grauis aut adfabilitas seria, sed propudiosa corporum  <lb/>
            monstratur <milestone n="112b" unit="altchapter"/> obscenitas obiectanturque partes illae quas pudor <lb/>
            communis abscondere, quas naturalis uerecundiae lex iubet, <lb n="20"/>
            quas inter aures castas sine uenia nefas est ac sine honoribus <lb/>
            appellare praefatis. quidnam quaeso spectaculi, quid <lb/>
            in pudendis fuit rei uerendisque Baubonis, quod feminei sexus <lb/>
            deam et consimili formatam membro in admirationem

<note type="footnote"> 1 tam <hi rend="italic">add c</hi> 3 uel rebus <hi rend="italic">scripsi:</hi> uulneribus P ista <hi rend="italic">Gel:</hi> <lb/>
            ita <hi rend="italic">P</hi> subscriptio <hi rend="italic">Salm:</hi> ausceptio P suspectio <hi rend="italic">Lipsius</hi> suspicio <hi rend="italic">Urs</hi> <lb/>
            5 notae sunt <hi rend="italic">scripsi:</hi> notas et P turpes: produnt <hi rend="italic">scripsi:</hi> producunt <lb/>
            turpes P produnt urbes <hi rend="italic">uel</hi> produnt turpes antiquarum <hi rend="italic">Urs</hi> <lb/>
            Eleusiniorum uestrorum notae <hi rend="italic">uel</hi> notas et origines producam <hi rend="italic">Meursius <lb/>
            </hi> et <hi rend="italic">om Urs</hi> 6 deniquae P rogatis <hi rend="italic">P corr</hi> 7 ex <lb/>
            cista <hi rend="italic">H. Iunius:</hi> excita P 8 rursus, rursus <hi rend="italic">Urs</hi> 9 promunt <lb/>
            <hi rend="italic">Sab:</hi> pronunt P , 11 furtius <hi rend="italic">P corr</hi> a <hi rend="italic">800</hi> 13 amissi <lb/>
            <hi rend="italic">Gel</hi> quaerunt <hi rend="italic">Urs:</hi> quaeruntur P queruntur <hi rend="italic">Zinkius</hi> 14 nastitatem <lb/>
            <hi rend="italic">Sab:</hi> uastitate P 15 miserorum <hi rend="italic">Urs</hi> 17 non ratio P <lb/>
            sermo <hi rend="italic">Sab, r:</hi> sero <hi rend="italic">P</hi> 20 quas] atque <hi rend="italic">Urs</hi> 22 spectaculi <hi rend="italic">Yair <lb/>
            lenus:</hi> in specuali P in specu tali <hi rend="italic">Sab</hi> spectaculo in tali <hi rend="italic">Urs</hi> in spectu <lb/>
            tali <hi rend="italic">Stewechius</hi> in specu anili <hi rend="italic">Zinkius</hi> 23 rei uerendisque <hi rend="italic">Stewechius:<lb/>
             </hi> reuerendisque P uerendisque <hi rend="italic">Canterus</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="199"/>
            conuerteret atque risum, quod obiectum lumini conspectuique <lb/>
            diuino et obliuionem miseriarum daret et habitum in laetiorem <lb/>
            repentina hilaritate traduceret? o qualia, o quanta inridentes <lb/>
            potuimus cauillantesque depromere, si non religio nos gentis <lb/>
            et litterarum prohiberet auctoritas.</p></div><div n="28" subtype="section" type="textpart"><p>iam dudum me fateor  <lb n="5"/>
            haesitare circumspicere tergiuersari, tricas quemadmodum <lb/>
            dicitur conduplicare Tellenas, dum pudor me habet Alimuntia <lb/>
            illa proferre mysteria, quibus in Liberi honorem patris phallos <lb/>
            subrigit Graecia et simulacris uirilium fascinorum territoria <lb/>
            cuncta florescunt. quid sit istud, obscurum est forsitan, et qua <lb n="10"/>
            fiat ratione disquiritur. quisquis istud ignoras, disce atque <lb/>
            admiratus res tantas puris semper in sensibus meticulosa obseruatione <lb/>
            custodi. cum inter homines, inquiunt, esset adhuc <lb/>
            Nysius et Semeleius Liber, nosse inferos expetiuit et sub Tartari <lb/>
            sedibus quidnam rerum ageretur inquirere: set cupiditas haec <lb n="15"/>
            eius nonnullis difficultatibus inpediebatur, quod qua iret ac <lb/>
            pergeret inscitia itineris nesciebat. Prosymnus <milestone n="113" unit="altpage"/> quidam exoritur  <lb/>
            ignominiosus amator dei atque in nefarias libidines satis <lb/>
            pronus, qui se ianuam Ditis atque Acherusios aditus pollicetur <lb/>
            indicaturum, si sibi gereret morem deus atque uxorias uoluptates <lb n="20"/>
            pateretur ex se carpi. deus facilis iurat potestatis futurum <lb/>
            ac uoluntatis se eius, sed cum primum ab inferis conpos uoti <lb/>
            atque expeditionis redisset. uiam comiter Prosymnus edisserit <lb/>
            atque in limine ipso prostituit inferorum. interea dum Liber <lb/>
            Stygem Cerberum Furias atque alias res omnis curiosa inquisitione <lb n="25"/>
            conlustrat, ex uiuentium numero index decedit atque

<note type="footnote"> 7 sqq. 1. c. 2, 34 </note>

<note type="footnote"> 2 miserarum <hi rend="italic">P corr</hi> in <hi rend="italic">add Sab</hi> 4 nos gentis <hi rend="italic">Sab:</hi> noscentis <lb/>
            P 6 hesitare P circumspicere <hi rend="italic">Hildebrandius:</hi> circumsciscere <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> circumhiscere <hi rend="italic">Sab</hi> circumscribere <hi rend="italic">Zinkius</hi> tergiuersari <hi rend="italic">Sab:</hi> <lb/>
            tergiuersa <hi rend="italic">P</hi> 7 Alimontia <hi rend="italic">Salm:</hi> alimonia <hi rend="italic">P</hi> alimoniae <hi rend="italic">Sab, r</hi> Alimuntia <lb/>
            <hi rend="italic">Pithoeus</hi> 8 phallos <hi rend="italic">SaZm:</hi> uallos <hi rend="italic">P</hi> ithyphallos <hi rend="italic">Sab</hi> <lb/>
            13 esset <hi rend="italic">Sab:</hi> essent <hi rend="italic">P</hi> 14 nisius <hi rend="italic">P</hi> et Semeleius Liber <hi rend="italic">aeclusvt<lb/>
             Zinkius Liber seclusit Stewechius 15 inquirere: sed Sab: inqui-</hi> <lb/>
            reret et <hi rend="italic">P</hi> 17 prosnmnns P 19 acernsios P 20 gereret <lb/>
            <hi rend="italic">Gel, r:</hi> gereret et P 21 carpit <hi rend="italic">P corr cI</hi> 22 compos <hi rend="italic">Sab:</hi> <lb/>
            conpos si P 23 expetitionis <hi rend="italic">Sab</hi> redtiBset P prosomnus <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> 25 omneis <hi rend="italic">Gel:</hi> omni P <hi rend="italic">26 nnmero Sab:</hi> numeru P <lb/>
            index <hi rend="italic">Heraldus:</hi> index inde P index ille <hi rend="italic">Gel</hi> decedit <hi rend="italic">TJrs:</hi> decidit P </note> <lb/>
             
<pb n="200"/>
            ex more sepelitur humano. emergit ab inferis Euius et recognoscit <lb/>
            extinctum ducem: qui ut fidem compleret pacti et iurandi <lb/>
            solueret religione se iuris, . locum pergit ad funeris et ficorum <lb/>
            ex arbore ramum ualidissimum praesecans dolat\' runcinat <lb/>
            leuigat et humani speciem fabricatur in penis, figit super<lb n="5"/>
            aggerem tumuli et postica ex parte nudatus accedit subdit <lb/>
            insidit. lasciuia deinde surientis adsumpta huc atque illuc <lb/>
            clunes torquet et meditatur ab ligno pati quod iam dudum in  <lb/>
            ueritate promiserat.</p></div><div n="29" subtype="section" type="textpart"><p>ac ne quis forte a nobis tam impias arbitretur <lb/>
            confictas res esse, Heraclito testi non postulamus ut <lb n="10"/>
            credat nec mysteriis uolumus quid super talibus senserit ex <lb/>
            ipsius accipiat lectione: totam interroget Graeciam, quid sibi <lb/>
            uelint hi phalli;, quos per rura, per oppida mos subrigit et  <lb/>
            ueneratur antiquus, inueniet causas <milestone n="113b" unit="altchapter"/> eas esse quas dicimus: <lb/>
            aut si fuerit puditum ueritatem simpliciter explicare, quid <lb n="15"/>
            obscurare, quid tegere causam ritus atque originem proderit, <lb/>
            cum criminatio ipsa religionis in re sit? quid dicitis o gentes, <lb/>
            quid occupatae, quid deditae templorum uenerationibus nationes? <lb/>
            ad haecine nos sacra flammis exiliis caedibus atque <lb/>
            alio genere suppliciorum compellitis et crudelitatis metu? <lb n="20"/>
            hoscine nobis deos inportatis insinuatis infligitis, quorum <lb/>
            similes nec uos esse neque alium uelitis quemquam sanguinis <lb/>
            uobis gradu et iure familiaritatis adiunctum? potestisne impubibus <lb/>
            et praetextatis uestris quas Liber induxerit pactiones <lb/>
            suis cum amatoribus indicare? potestis uestras nurus,

<note type="footnote"> 1 <hi rend="italic">more Sab, r:</hi> mole P sepelitur <hi rend="italic">Sab, r:</hi> sepelita P • aemergit <lb/>
            P Euius <hi rend="italic">Salm:</hi> cuius P euhiius <hi rend="italic">Sab</hi> euhyius <hi rend="italic">Gel</hi> 2 iurandi <lb/>
            <hi rend="italic">Gel, r:</hi> iurandis P 3 religione se <hi rend="italic">Gel:</hi> religionis et P 4 runcinat <lb/>
            <hi rend="italic">Sab: runcinat</hi> P 5 penia <hi rend="italic">Sab:</hi> poenis P 6 et <hi rend="italic">Sab:</hi> ex P <lb/>
            subdit <hi rend="italic">Sab:</hi> subsidit P 7 subrigentis r luxuiiantis <hi rend="italic">Sab</hi> 10 testi <lb/>
            <hi rend="italic">Meuniw:</hi> ut testi P 13 hi phalli <hi rend="italic">Stewechius:</hi> hii ualli P ityphalli <lb/>
            <hi rend="italic">Sab</hi> 14 antiqus P eas <hi rend="italic">Canterw:</hi> eas. eas P et eaa res <lb/>
            <hi rend="italic">Sabn</hi> 17 cum add <hi rend="italic">Gel</hi> Mcriminatio P 18 deditae <hi rend="italic">tem-</hi> <lb/>
            plorum P 19 haecne <hi rend="italic">Sab</hi> 20 alio <hi rend="italic">scripsi: aliquo</hi> P reliquo <lb/>
            <hi rend="italic">Gel</hi> atque alio] ac reliquo <hi rend="italic">Vrs</hi> 23 potestisne <hi rend="italic">Sab:</hi> potes. <lb/>
            tatisne P 24 Liber <hi rend="italic">Sab,</hi> r: libet P 25 uestras <hi rend="italic">Sab: uei</hi> <lb/>
            trans P </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="201"/>
            quinimmo uobis matrimonio coniugatas ad uerecundiam Baubonis <lb/>
            impellere atque ad pudicas Cereris uoluptates? uultis uestri <lb/>
            iuuenes sciant audiant discant, Iuppiter ipse qualis in unam extiterit <lb/>
            atque alteram matrem? uultis adultae uirgines robustique <lb/>
            adhuc patres, idem iste in filiam qua luserit arte, <lb n="5"/>
            cognoscant? uultis germanae iam feruidae atque ex isdem <lb/>
            seminibus fratres eundem rursus accipiant concubitus, lectulos <lb/>
            non esse aspernatum sororis P ita ergo non protinus ab huiusmodi <lb/>
            fugiendum diis longe ac ne inrepat in animum tam <lb/>
            inpurae religionis obscenitas, audientia tota claudenda est? quis <lb n="10"/>
            est enim mortalium tam pudicis moribus institutus, quem non <lb/>
            ad huiusmodi furias deorum documenta proritent? aut quis <lb/>
            suas comprimere <milestone n="114" unit="altpage"/> cupiditates a cognatis ualeat reuerendisque  <lb/>
            personis, cum apud superos sanctum nihil in libidinum uideat <lb/>
            confusione seruatum? ubi enim primam perfectamque naturam <lb n="15"/>
            intra fines constiterit iustos cupidinem suam non ualuisse frenare, <lb/>
            cur non in promiscuos adpetitus effundat se homo et <lb/>
            ingenita fragilitate praeceps datus et magisterio sanctae diuinitatis <lb/>
            adiutus?</p></div><div n="30" subtype="section" type="textpart"><p>iam dudum me fateor reputantem mecum in  <lb/>
            animo rerum huiuscemodi monstra solitum esse mirari, audere <lb n="20"/>
            uos dicere quemquam ex is atheum inreligiosum sacrilegum <lb/>
            qui deos esse omnino aut negent aut dubitent aut qui eos <lb/>
            homines fuisse contendant et potestatis alicuius et meriti causa <lb/>
            deorum in numerum relatos, cum si uerum fiat atque habeatur <lb/>
            examen, nullos quam uos magis huiusmodi par sit appellationibus <lb n="25"/>
            nuncupari, qui sub specie cultionis plus in eos ingeratis <lb/>
            maledictionum et criminum quam si aperte hoc facere confessis <lb/>
            maledictionibus coinbibissetis. deos esse qui dubitat <lb/>
            aut esse omnino qui negat, quamuis sequi sententias inmanes

<note type="footnote"> 2 simpellere <hi rend="italic">P corr</hi> 6 germanae <hi rend="italic">scripsi:</hi> germania (s <hi rend="italic">eras) P</hi> <lb/>
            feniidae <hi rend="italic">scripsi:</hi> feruidi P bisdem P iisdem <hi rend="italic">sab</hi> 8 aspernatam <lb/>
            <hi rend="italic">Sab:</hi> aspernaturos P «aororis P 9 ne <hi rend="italic">Sab:</hi> nec P • 11 quem <lb/>
            <hi rend="italic">Sab, r:</hi> que P 16 intra <hi rend="italic">Gel:</hi> inter P 17 im P 18 sanctae <lb/>
            P 20 audere <hi rend="italic">Sab:</hi> audire <hi rend="italic">P</hi> 21 hia m s <hi rend="italic">XV, Sab</hi> 22 deos <lb/>
            hos <hi rend="italic">Stewechius</hi> 24 rerum <hi rend="italic">Meursim</hi> 25 nullos <hi rend="italic">Gel:</hi> nullius P <lb/>
            26 quii <hi rend="italic">Sab</hi> 28 coimbibissetis <hi rend="italic">Salm:</hi> conbibissetis P deus <lb/>
            <hi rend="italic">P corr </hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="202"/>
            opinionum uideatur audacia, sine ullius tamen insectatione <lb/>
            personae fidem rebus non adcommodat inuolutis: et qui generis <lb/>
            adseuerat eos fuisse terreni, quamuis eos priuet sublimitate <lb/>
            caelitum, subsiciuis tamen adcumulat laudibus, siquidem illos <lb/>
            diuinitatis ad meritum beneficiis autumat et uirfatum admirationibus  <lb n="5"/>
            subleuatos.</p></div><div n="31" subtype="section" type="textpart"><p>uos uero, qui uindices et eorum contenditis  <lb/>
            immortalitatis esse propugnatores, unum ex his <milestone n="114b" unit="altchapter"/> quempiam <lb/>
            praeteristis, transistis uestris maledictionibus inuulneratum? <lb/>
            aut genus ullum est probri tam communi existimatione <lb/>
            damnabile quod in eos conferre metueritis uel nominis saltem <lb n="10"/>
            auctoritate tardati? quis caduca et mortalia corpora deos edidit <lb/>
            amasse? non uos? quis illa furta dulcissima in alienis genialibus <lb/>
            perpetrasse? non uos? quis cum matribus liberos, quis <lb/>
            cum suis uirginibus rursus patres infaustos miscuisse concubitus? <lb/>
            non uos? quis scitulos pusiones atque adultos uenustissimis <lb n="15"/>
            lineis adpetitos esse inceste P non uos? quis abscisos, <lb/>
            quis exoletos, quis uersipelles, quis fures, quis in uinculis <lb/>
            habitos, quis in catenis, quis denique fulminibus adpetitos, <lb/>
            quis uulneratos, quis obisse supremos dies, sepulturas etiam <lb/>
            meruisse terrenas? non uos? cum igitur a uobis tot et tanta <lb n="20"/>
            conflata sint deorum in contumelias crimina, audetis obicere <lb/>
            nostri nominis causa numinum esse offensas mentes, cum <lb/>
            iamdudum uos liqueat irarum esse tantarum reos et diuinae  <lb/>
            indignationis auctores?</p></div><div n="32" subtype="section" type="textpart"><p>sed erras, inquit, et laberis satisque <lb/>
            te esse imperitum, indoctum ac rusticum ipsa rerum harum <lb n="25"/>
            insectatione demonstras, nam istae omnes historiae, quae tibi <lb/>
            turpes uidentur atque ad labem pertinere diuinam, mysteria

<note type="footnote"> 3 snblimitate <hi rend="italic">Sab:</hi> sublimitates P 4 snbcisiuis <hi rend="italic">Sab</hi> 5 beneficiis <lb/>
            <hi rend="italic">Sab:</hi> neneficiis P autumat <hi rend="italic">Gel:</hi> autumant P 7 propugnatores <lb/>
            <hi rend="italic">Urs:</hi> propagatores P num <hi rend="italic">Urs</hi> esse propagatores nnum <lb/>
            ex bis <hi rend="italic">in ras P</hi> 11 tardati <hi rend="italic">Sab:</hi> tradatis P 14 miscuissem P <lb/>
            <hi rend="italic">corr</hi> &amp; 15 quis <hi rend="italic">Sab:</hi> qui P adulos <hi rend="italic">P</hi> corr 16 inceste <lb/>
            <hi rend="italic">Hraldebrandius:</hi> iniuste P inhoneste <hi rend="italic">Urs</hi> abscissos <hi rend="italic">Sab</hi> 18 adpetitos <lb/>
            r: apetitos P appetitos <hi rend="italic">Sab</hi> 19 suppmos P 21 contumeliis <lb/>
            <hi rend="italic">Gel</hi> 23 liqueat <hi rend="italic">Sab:</hi> que ad P 25 harum <hi rend="italic">addidi</hi> 26 in <lb/>
            sectatione <hi rend="italic">Sab</hi> demonstras <hi rend="italic">Sab:</hi> demonstrans P histriae P <lb/>
            <hi rend="italic">corr</hi> 27 misteria <hi rend="italic">P corr r</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="203"/>
            in se continent sancta, rationes miras atque altas nec quas <lb/>
            facile quiuis possit ingenii uiuacitate pernoscere. neque enim <lb/>
            quod scriptum est atque in prima est <milestone n="115" unit="altpage"/> positum uerborum  <lb/>
            fronte, id significatur et dicitur, sed allegoricis sensibus et <lb/>
            subditiuis • intelleguntur omnia illa secretis. itaque qui dicit <lb n="5"/>
            cum sua concubuit Iuppiter matre\' non incestas significat aut <lb/>
            propudiosas Veneris conplexiones, sed Iouem pro pluuia, pro <lb/>
            tellure Cererem nominat. et qui rursus perhibet lasciuias eum <lb/>
            exercuisse cum filia, nihil de foedis uoluptatibus loquitur, sed <lb/>
            pro imbris nomine ponit Iouem, in filiae significatione sementem. <lb n="10"/>
            sic et ille qui raptam Dite a patre Proserpinam dicit, non <lb/>
            ut reris in turpissimos adpetitus uiraginem dicit raptam, sed <lb/>
            quia glebis occulimus semina, isse sub terras deam et cum <lb/>
            Orco significat foedera genitalis conciliasse feturae. consimili <lb/>
            ratione et in historiis ceteris aliud quidem dicitur, sed intellegitur <lb n="15"/>
            aliud, et sub uulgari simplicitate sermonis latet ratio <lb/>
            secreta et altitudo inuoluta mysterii.</p></div><div n="33" subtype="section" type="textpart"><p>argutiae sunt ut apparet  <lb/>
            atque acumina haec omnia, quibus fulcire sollemne est malas <lb/>
            in iudiciis causas, quinimmo, ut uerius dicam, sophisticarum <lb/>
            disputationum colores, non quibus uerum sed imago et species I <lb n="20"/>
            ueri semper atque umbra conquiritur. nam quoniam rectas <lb/>
            accipere lectiones pudet dedecet indecorum est, itum est in <lb/>
            has partes, ut alia subiceretur res alii et in speciem decoris <lb/>
            turpitudinis interpretatio cogeretur. sed quid ad nos istud, <lb/>
            an alii sensus aliaeque sententiae conscriptionibus uestris subsint? <lb n="25"/>
            <milestone n="115b" unit="altpage"/> nobis enim satis est, qui deos a uobis scelerate

<note type="footnote"> 5 dicit <hi rend="italic">Gel:</hi> dicet P 11 raptamn P <hi rend="italic">corr</hi> 12 ut] ui <hi rend="italic">Gel</hi> <lb/>
            reris <hi rend="italic">TJrs:</hi> cereris <hi rend="italic">P</hi> turpissimos <hi rend="italic">Sab:</hi> turpissimus <hi rend="italic">P</hi> 13 gleuis  <lb/>
            <hi rend="italic">Pcorr m 8 XV</hi> isse <hi rend="italic">Sab:</hi> esse <hi rend="italic">P</hi> 14 Orco <hi rend="italic">Sab:</hi> origo <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            conciliasse <hi rend="italic">scripsi:</hi> conciliare P foeturae <hi rend="italic">Sab:</hi> futurae <hi rend="italic">P</hi> 16 late <lb/>
            <hi rend="italic">P corr c\'</hi> Mtio <hi rend="italic">P</hi> 18 solemne <hi rend="italic">P corr c\'</hi> 19 sollsticarum <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> 20 disputationem <hi rend="italic">P corr c\'</hi> npn quibus <hi rend="italic">Sab:</hi> non quibus <lb/>
            non <hi rend="italic">P</hi> 22 indecorum est, itam est <hi rend="italic">scripsi:</hi> indecorum est <hi rend="italic">(in <lb/>
            mg •:) P</hi> inclinatum est <hi rend="italic">Oel</hi> decursum est <hi rend="italic">Saim</hi> indecorum est, itum <lb/>
            <hi rend="italic">StetoechiMS</hi> indecorat, itum est <hi rend="italic">HUdebrandiw</hi> 28 subiicerentur <lb/>
            <hi rend="italic">Sab</hi> decori. <hi rend="italic">P</hi> decoris <hi rend="italic">c4</hi> 24 interpraetatio <hi rend="italic">P</hi> 25 aliis <hi rend="italic">P <lb/>
            corr</hi> uestris <hi rend="italic">vcripsi:</hi> uanis P_ </note> <lb/>
             
<pb n="204"/>
            contendimus impieque tractari, quod scriptum est, quod auditur <lb/>
            accipere nec curare in abdito quid sit, cum contumelia numinum <lb/>
            non in obscura sensuum mente sed in uerborum eminentium <lb/>
            significatione teneatur. ac ne tamen uideamur inspicere <lb/>
            quale sit istud quod dicitur nolle, primum illud a uobis, si<lb n="5"/>
            modo commodare patientiam uultis, exquirimus [primum]: <lb/>
            allegorico genere uel scripta haec esse uel eo demum modo <lb/>
            intellegi oportere, unde est uobis cognitum uel unde intimatum? <lb/>
            in consilium scriptores aduocauere uos? an tum in eorum <lb/>
            pectoribus latitabatis, cum pro aliis res alias interiore ueritate <lb n="10"/>
            operta subdebant? deinde si illi rationis alicuius causa et religionis <lb/>
            metu mysteria illa conuoluere tenebrosa obscuritate uoluerunt, <lb/>
            quantum uobis audaciae est, ut quod illi noluerunt uos uelitis <lb/>
            intellegere, uos scire et cunctorum substernere notioni quod <lb/>
            illi frustra uerbis minime uerum significantibus occulerunt? 
</p></div><div n="34" subtype="section" type="textpart"><p><lb n="15"/>
            sed ut uobis adsentiamur in fabulis his omnibus ceruas pro <lb/>
            Iphigeniis dici, unde tamen uobis liquet, cum allegorias istas <lb/>
            uel explanare uelitis uel pandere, eadem uos interpretari eademque <lb/>
            sentire quae sub tacitis cogitationibus ipsis ab historicis sensa , <lb/>
            sunt nec per uoces proprias, significationibus sed aliis explicata? <lb n="20"/>
            uos Iouis et Cereris coitum imbrem dicitis dictum telluris in <lb/>
            gremium lapsum: potest alius aliud et argutius fingere et ueri  <lb/>
            cum similitudine suspicari, potest aliud tertius, <milestone n="116" unit="altchapter"/> potest aliud <lb/>
            quartus atque ut se tulerint ingeniorum opinantium qualitates, <lb/>
            ita singulae res possunt infinitis interpretationibus explicari. <lb n="25"/>
            cum enim rebus de occlusis omnis ista quae dicitur allegoria

<note type="footnote"> 6 primum <hi rend="italic">del Mewrsim</hi> 7 gere <hi rend="italic">P corr m 8 XV</hi> eo demum <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi:</hi> eodem P 9 aduocauere uos? an tum <hi rend="italic">scripsi:</hi> aduocare <lb/>
            uos sutum <hi rend="italic">P</hi> aduocale? uos scilicet tum <hi rend="italic">Sab</hi> (in consiliumne uoa scriptores)<lb/>
             aduocauere? uos scilicet tum <hi rend="italic">Urs</hi> aduocauere uos? aut tum <hi rend="italic">Balm</hi> <lb/>
            10 interiore ueritate operta <hi rend="italic">scripsi:</hi> inter ueritate capta <hi rend="italic">P</hi> intercepta ueritate <lb/>
            <hi rend="italic">TJrs</hi> 11 causa <hi rend="italic">addidi</hi> 13 quid <hi rend="italic">Sab</hi> neUitis P <lb/>
            <hi rend="italic">. corr r</hi> 13 <hi rend="italic">sq</hi>. intellegere, uelitis <hi rend="italic">Mmrsius</hi> 15 minime <hi rend="italic">scripsi -</hi> <lb/>
            ph t <lb/>
            minus P 16 ceraM <hi rend="italic">Gel:</hi> ceruos <hi rend="italic">P</hi> 17 ingeniis (ph <hi rend="italic">et</hi> a <hi rend="italic">m s<lb/>
             , XV) P</hi> 18 explanatis <hi rend="italic">Sab</hi> nelitis addidi panditis <hi rend="italic">Sab</hi> <lb/>
            interpraetari P 19 sentiri <hi rend="italic">Sab</hi> 21 caereris P 22 ueri mainri<lb/>
             ? 23 aliud tertius P <hi rend="italic">24 tulerunt P corr</hi> 25 interpraetationibus<lb/>
             P 26 rebus de <hi rend="italic">scripsi:</hi> rebus P e rebua <hi rend="italic">Gtl</hi> rebus ab <lb/>
            <hi rend="italic">Sildebrandius</hi> ista quae <hi rend="italic">Sab,</hi> r : itaq. P </note> <lb/>
             
<pb n="205"/>
           
            sumatur nec habeat finem certum in quo rei quae dicitur sit <lb/>
            fixa atque immota sententia, unicuique liberum est in id quo <lb/>
            uelit adtrahere lectionem et adfirmare id positum in quod eum <lb/>
            sua suspicio et coniectura opinabilis duxerit. quod cum ita se <lb/>
            habeat, qui potestis res certas rebus ab dubiis sumere atque <lb n="5"/>
            unam adiungere significationem dicto quod per modos uideatis <lb/>
            innumeros expositionum uarietate deduci?</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>