<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1:5.18-5.19</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1:5.18-5.19</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1"><div n="5" subtype="book" type="textpart"><div n="18" subtype="section" type="textpart"><p>            postulat quidem magnitudo materiae atque ipsius defensionis  <lb/>
            officium, ut similiter ceteras turpitudinum species persequamur, <lb n="20"/>
            uel quas produnt antiquitatis historiae uel mysteria illa continent <lb/>
            sancta quibus initiis nomen est et quae non omnibus <lb/>
            uulgo sed paucorum taciturnitatibus traditis. sed sacrorum <lb/>
            innumeri ritus atque adfixa deformitas singulis † corporaliter prohibet <lb/>
            uniuersa nos exsequi: quinimmo, ut uerius exprimamus, <lb n="25"/>
            a quibusdam nos ipsi consilio et ratione deflectimus, ne dum <lb/>
            explicare contendimus cuncta, expositionis ipsius

<note type="footnote"> 2 uiolentia moeroris <hi rend="italic">Sab:</hi> uiolentia erroris P 4 stins <hi rend="italic">P corr &amp;</hi> <lb/>
            5 habeant <hi rend="italic">Sab, r:</hi> habeat P negotiis <hi rend="italic">P corr</hi> 6 morae <hi rend="italic">P corr</hi> <lb/>
            8 noluere <hi rend="italic">I. Fr. Orovumius</hi> molliumue <hi rend="italic">Oehlerus</hi> uelamenta <lb/>
            <hi rend="italic">seclusit Elmenhorstius</hi> et uelamenta <hi rend="italic">Salm</hi> 10 nutans <hi rend="italic">Sab:</hi> mu - ł <lb/>
            tans P 11 numem <hi rend="italic">P corr</hi> 14 caerimonias <hi rend="italic">Gel:</hi> quaerimonias <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> 18 ineant <hi rend="italic">Gel:</hi> inhiant <hi rend="italic">P</hi> initient <hi rend="italic">Urs</hi> 22 non omnibus <lb/>
            <hi rend="italic">Gel:</hi> omnibus non P 23 traditis. sed <hi rend="italic">Meursius:</hi> tradidisse <hi rend="italic">P</hi> traduntur. <lb/>
            sed <hi rend="italic">Gel</hi> tradunt. sed <hi rend="italic">Urs</hi> 24 specialiter <hi rend="italic">uel</hi> partiliter <hi rend="italic">Urs</hi> <lb/>
            propriatim ? 25 uerum <hi rend="italic">Sab</hi> 26 quibusdam <hi rend="italic">Gel:</hi> quibus P </note> <lb/>
             
<pb n="190"/>
            contaminationibus polluamur. Fentam igitur Fatuam, Bona quae dicitur <lb/>
            Dea, transeamus, quam murteis caesam uirgis, quod marito  <lb/>
            <milestone n="107b" unit="altchapter"/> nesciente seriam meri ebiberit plenam, Sextus Clodius indicat . <lb/>
            sexto de diis graeco, signumque monstrari, quod cum ei diuinam <lb/>
            rem mulieres faciunt, uini amphora constituatur obtecta<lb n="5"/>
            nec myrteas fas sit inferre uerbenas, sicut suis scribit in causalibus <lb/>
            Butas. sed et deos Conserentis pari more ac dissimulatione <lb/>
            taceamus, quos cum ceteris scribit Flaccus in humani <lb/>
            penis similitudinem uersos obruisse se cinere, qui sub ollula <lb/>
            fuerat factus extorum: quem cum Tanaquil dimoueret Etruriae <lb n="10"/>
            disciplinarum perita, subrexisse se deos et neruis obduruisse <lb/>
            diuinis. Corniculanae inde imperauisse captiuae, ut intellegeret <lb/>
            et agnosceret, quid sibi res uellet; Ocrisiam prudentissimam <lb/>
            feminam diuos inseruisse genitali, explicuisse motus certos: <lb/>
            tunc sancta ecferuentia numina uim uomuisse Lucilii ac regem  <lb n="15"/>
            Seruium natum esse Romanum.</p></div><div n="19" subtype="section" type="textpart"><p>Bacchanalia etiam praetermittemus <lb/>
            inmania quibus nomen Omophagiis graecum est, in <lb/>
            quibus furore mentito et sequestrata pectoris sanitate circumplicatis <lb/>
            uos anguibus, atque ut uos plenos dei numine ac maiestate <lb/>
            doceatis, caprorum reclamantium uiscera cruentatis oribus <lb n="20"/>
            dissipatis. nec non et Cypriae Veneris abstrusa illa initia <lb/>
            praeteribimus, quorum conditor indicatur Cinyras rex fuisse, <lb/>
            in quibus sumentes ea certas stipes inferunt ut meretrici et <lb/>
            referunt phallos propitii numinis signa donatos. obliuioni etiam <lb/>
            Corybantia sacra donentur, in quibus sanctum illud mysterium

<note type="footnote"> 15 Lucil. inc. 14 M. 16 Clemens Alex. protr. 2, 12 21 L c. <lb/>
            2, 14 25 1. c. 2, 19 </note>

<note type="footnote"> 1 Fentam <hi rend="italic">Hildebrandius:</hi> fetam P foetam <hi rend="italic">Sab</hi> Faunam <hi rend="italic">Urs</hi> 3 seriam <lb/>
            <hi rend="italic">Sab:</hi> semariam P 4 greco P Graecorum <hi rend="italic">Canterus, Urs</hi> <lb/>
            7 Butas <hi rend="italic">Gel:</hi> putas P Conserenteis <hi rend="italic">Salm:</hi> conferentis P 8 teris <lb/>
            <hi rend="italic">P corr</hi> 9 penis <hi rend="italic">Sab:</hi> poenis P se <hi rend="italic">add Urs</hi> cinere <hi rend="italic">Meursius: <lb/>
            </hi> cineri P 10 tanaqui <hi rend="italic">P corr c</hi> et Ethruriae <hi rend="italic">Sab corr<lb/>
             in err</hi> 11 sed <hi rend="italic">P corr</hi> 12 Corniculanae <hi rend="italic">Gel:</hi> cornicula P cornitQlM <lb/>
            <hi rend="italic">Sah</hi> imperauisse <hi rend="italic">Urs:</hi> impotrauisse P 13 nellet <hi rend="italic">scripsi:</hi> <lb/>
            nellent P pudentissimam <hi rend="italic">Meursius</hi> 15 efferuentia <hi rend="italic">Oehlerus</hi> <lb/>
            et feruentia P 16 praetermittamus <hi rend="italic">Gel</hi> 17 immania <hi rend="italic">Gel:</hi> inania <lb/>
            P omofagiis P 22 praeteribimus <hi rend="italic">scripsi:</hi> praeterimus <lb/>
            P praetereamus <hi rend="italic">Gel</hi> Cinyras <hi rend="italic">Urs:</hi> cyniras P 23 sumentes ea] <lb/>
            mystae deae ? 24 \' fallos <hi rend="italic">P in mg</hi> v, </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="191"/>
            traditur: <milestone n="108" unit="altpage"/> frater trucidatus ab fratribus, interempti ex sanguine  <lb/>
            apium natum, prohibitum mensis holus illud adponi, ne <lb/>
            a Manibus mortui inexpiabilis contraheretur offensio. sed et <lb/>
            \' illa desistimus Bacchanalia altera praedicare, in quibus arcana <lb/>
            et tacenda res proditur insinuaturque sacratis, ut occupatus <lb n="5"/>
            puerilibus ludicris distractus ab Titanis Liber sit, ut ab <lb/>
            isdem membratim sectus\' atque in ollulas coniectus ut coque-retur, <lb/>
            quemadmodum Iuppiter suauitate odoris inlectus, inuocatus <lb/>
            aduolarit ad prandium conpertaque re graui grassatores <lb/>
            obruerit fulmine atque in imas Tartari praecipitauerit sedes. <lb n="10"/>
            cuius rei testimonium argumentumque fortunae suis prodidit <lb/>
            in carminibus Thracius talos speculum turbines, uolubiles <lb/>
            rotulas et teretis pilas et uirginibus aurea sumpta ab Hesperidibus <lb/>
            mala.</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>