<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1:5.16-5.17</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1:5.16-5.17</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1"><div n="5" subtype="book" type="textpart"><div n="16" subtype="section" type="textpart"><p>et tamen qui potestis  <lb n="10"/>
            <milestone n="106b" unit="altchapter"/> falsitatis arguere conscriptionem istam, cum ipsa sacra sint <lb/>
            testimonio, quae per cursus annuos factitatis, et credi a <lb/>
            uobis esse ueram et exploratae fidei iudicari? quid enim sibi <lb/>
            uult illa pinus, quam semper statutis diebus in deum matris intromittitis <lb/>
            sanctuario? nonne illius similitudo est arboris, sub <lb n="15"/>
            qua sibi furens manus et infelix adulescentulus intulit et quam <lb/>
            genetrix diuum in solatium sui uulneris consecrauit? quid <lb/>
            lanarum uellera, quibus arboris conligatis et circumuoluitis <lb/>
            stipitem? nonne illarum repetitio lanarum est, quibus Ia deficientem <lb/>
            contexit et teporis aliquid rata est se posse membris <lb n="20"/>
            conciliare frigentibus? quid- compti uiolaceis coronis et redimiti <lb/>
            arboris ramuli? nonne illud indicant, uti mater primigeniis <lb/>
            floribus adornauerit pinum, miserabilis indicem testimoniumque <lb/>
            fortunae? quid pectoribus adplodentes palmas passis cum crinibus <lb/>
            Galli? nonne illos referunt in memoriam luctus, quibus <lb n="25"/>
            mater turrita cum Agdesti lacrimabili puerum prosecuta est <lb/>
            heiulatu? quid temperatus ab alimonio panis, cui rei dedistis

<note type="footnote"> 1 pro instructioue <hi rend="italic">Salm:</hi> per structionem <hi rend="italic">P</hi> 2 si* P ut*ique <lb/>
            P 4 nos <hi rend="italic">om Sab</hi> 6 cqlebritatibus P inseruerimus <lb/>
            <hi rend="italic">Urs:</hi> miserimus P 10 memorIam <hi rend="italic">scripsi:</hi> memoria <hi rend="italic">P</hi> 11 cum <lb/>
            <hi rend="italic">in ras P</hi> 12 cursos <hi rend="italic">P corr &amp;</hi> anuos <hi rend="italic">P corr fY</hi> 13 uerMn <lb/>
            <hi rend="italic">Meursius:</hi> uera P eiplicatae <hi rend="italic">Sab</hi> 14 nus <hi rend="italic">P corr c</hi> statutis <lb/>
            <hi rend="italic">ex</hi> statis <hi rend="italic">corr P</hi> statis <hi rend="italic">Sab</hi> intermittitis <hi rend="italic">Sab</hi> 16 quam <lb/>
            <hi rend="italic">addidi</hi> 18 circumuolbitis <hi rend="italic">P corr</hi> 19 lanarum <hi rend="italic">Sab:</hi> uanarum P <lb/>
            Ia <hi rend="italic">Meursius:</hi> iam <hi rend="italic">P</hi> 20 «contexit P teporis <hi rend="italic">Sab:</hi> temporis P <lb/>
            21 uiolaceis P 24 crihibus P 25 Galli <hi rend="italic">Sab:</hi> gallii P <lb/>
            26 acdesti P 27 theiulatu <hi rend="italic">P corr</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="189"/>
            nomen castus? nonne illius temporis imitatio est quo se numen <lb/>
            ab Cereris fruge uiolentia maeroris abstinuit?</p></div><div n="17" subtype="section" type="textpart"><p>aut si ea  <lb/>
            quae dicimus non sunt ita, uos edissertate, uos dicite: euirati <lb/>
            isti mollesque, quos interesse uobiscum in istius numinis uidemus <lb/>
            sacris, quidnam istic habeant negotii sollicitudinis curae, <lb n="5"/>
            et cur more lugentium caedant cum pectoribus lacertos <milestone n="107" unit="altpage"/> et  <lb/>
            fortunam imitentur in, lamentabili constitutorum sorte? quid <lb/>
            coronae, quid uiolae, quid uolucra mollium uelamenta lanarum? <lb/>
            cur ad ultimum pinus ipsa paulo ante in dumis <lb/>
            inertissimum nutans lignum mox ut aliquod praesens atque <lb n="10"/>
            angustissimum numen deum matris constituatur in sedibus ? <lb/>
            aut enim haec causa est, quam in uestris scriptis et commentariis <lb/>
            inuenimus, et manifestum uos est non diuinas conficere <lb/>
            caerimonias sed imaginem tristium redintegrare gestorum; aut <lb/>
            si alia ratio est, quam mysterii nobis abnegauit obscuritas, et <lb n="15"/>
            ipsa quoque necesse est turpitudinis alicuius participetur infamia. <lb/>
            quis est enim qui credat, honestatis aliquid in ea re <lb/>
            esse quam ineant uiles Galli, effeminati conficiant exoleti? <lb/>
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>