<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1:5.12-5.13</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1:5.12-5.13</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1"><div n="5" subtype="book" type="textpart"><div n="12" subtype="section" type="textpart"><p><lb/>
            hocine de diis quisquam uel exigua dixerit eorum opinione <lb/>
            pollutus? aut si talibus occupati sunt negotiis cogitationibus <lb/>
            curis, quisquam eos sapiens aut deos esse crediderit aut inmortalium <lb n="15"/>
            saltem in numero conputauerit? Agdestis iste, oro, <lb/>
            cuius obscenitas amputata securitatem fuerat inlatura caelestibus, <lb/>
            ex terrenis animantibus unus fuit an deorum aliquis et <lb/>
            inmortalitatis praeditus honore? si enim nostrae sortis et condicionis <lb/>
            habebatur humanae, cur terrorem tantum numinibus<lb n="20"/>
            inferebat? deus autem si fuerat, qui potuit decipi aut diuino <lb/>
            aliquid ex corpore desecari? sed quaestionem mouemus parte <lb/>
            in hac nullam; fuerit licet de diuino genere uel ex nobis aliquis,  <lb/>
            si hoc rectius existimabitis dici: lentene fluore <milestone n="104b" unit="altchapter"/> de sanguinis <lb/>
            et ex genitalibus amputatis arbor mali enata est punici, <lb n="25"/>
            an tum quando uis illa telluris cooperta est gremio solum

<note type="footnote"> 3 postfpositis P 5 illis <hi rend="italic">Urs</hi> 6 illum <hi rend="italic">P</hi> acdestiae <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            7 peniculamenta <hi rend="italic">Urs, Scaliger:</hi> peniculantem P 8 decurtantem <hi rend="italic">Urs, <lb/>
            , Scaliger:</hi> decurtamtam <hi rend="italic">P</hi> decuramenta <hi rend="italic">Sab \'</hi> cantheriorum <hi rend="italic">Gel:</hi> <lb/>
            cantherios <hi rend="italic">P</hi> 9 multa. <hi rend="italic">P</hi> posquam P 10 potum mersit <lb/>
            <hi rend="italic">scripei:</hi> potu emersit <hi rend="italic">P</hi> 12 curas <hi rend="italic">Sab:</hi> cura si <hi rend="italic">P</hi> curam sic <hi rend="italic">Salm</hi> <lb/>
            14 pqUutos <hi rend="italic">P corr c\'</hi> polluctus <hi rend="italic">Salm</hi> 15 immortalium <hi rend="italic">Urs:</hi> mortalium <lb/>
            P 16 acdestis P 19 immortalitatis <hi rend="italic">Sab:</hi> inmortalitate <lb/>
            P honore <hi rend="italic">Sab:</hi> honori P honoris <hi rend="italic">Zinkius</hi> conditionis P <lb/>
            20 terrorem <hi rend="italic">Sab, r:</hi> terrore P 21 diuino <hi rend="italic">Salm:</hi> de diuino P <lb/>
            22 ex <hi rend="italic">om Gel</hi> ei <hi rend="italic">Urs</hi> questionem P , 23 uino <hi rend="italic">P corr</hi> e ge_ <lb/>
            nere P 24 lentene <hi rend="italic">scripsi:</hi> etiamne P fluore <hi rend="italic">Sab:</hi> luore P <lb/>
            25 mali enata <hi rend="italic">Sab:</hi> alienata P 26 an tum quando <hi rend="italic">scripsi:</hi> an tum <lb/>
            que quando P an tum cum <hi rend="italic">Sab</hi> tantum quod <hi rend="italic">Bigaltius</hi> actutumque quando <lb/>
            <hi rend="italic">Oehlerus</hi> res <hi rend="italic">Meursius</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="185"/>
            radice complexa est, in stipitis exiliuit robur, oneratos fudit <lb/>
            balaustiis ramos et in puncti spatio poma extulit mitia, perfectionis <lb/>
            propriae maturitate completa ? \'et quia de rubro exorta <lb/>
            sunt haec sanguine, idcirco illis color est purpurei luminis <lb/>
            suffectione subluteus; addite huc etiam idcirco esse uuida, idcirco <lb n="5"/>
            uinosa, quod ex sanguine uino saburrati genus ducant, et <lb/>
            fabulam conuenienter implestis. o Abdera, Abdera, dares quantas <lb/>
            uias mortalibus inridendi, talis si apud te esset fabula ita <lb/>
            conflata! discunt eam cuncti patres et superciliosae perlegunt <lb/>
            ciuitates. et esse tu fatua et stoliditatis frigidissimae iudicaris. <lb n="10"/>
            per sinum, inquit, Nana filium concepit ex pomo.</p></div><div n="13" subtype="section" type="textpart"><p>sequitur scilicet  <lb/>
            ratio: ubi enim cautes et saxa pariunt dura, ibi poma <lb/>
            necesse est suriant. glandibus atque ficis alebat Berecyntia <lb/>
            religatam. conuenienter et recte: pomis enim debuerat uiuere <lb/>
            quae mater fuerat facta de pomo. postquam fetus emissus est, <lb n="15"/>
            longe iussus est ab Sangario proici: quem conceptum diuinitus <lb/>
            credidit esse iamdudum, dedignatus est subolem sui pignoris nuncupari. <lb/>
            lacte infans educatus hirquino est. o fabulam sexui <lb/>
            inimicam semper atque infestissimam masculino, in qua secus <lb/>
            uirile non solum homines ponunt, sed pecudes etiam fiunt ex <lb n="20"/>
            maribus matres. pulcritudine inclita et praedicabili fuit <milestone n="105" unit="altpage"/> in <lb/>
            signitus decore. admirabilis res satis, quod non illum fetor <lb/>
            uitabilem reddidit fugiendumque caprinus. Mater eum dilexit

<note type="footnote">1 exiliuit <hi rend="italic">Sab:</hi> exili ut <hi rend="italic">P</hi> oneratos <hi rend="italic">Sab:</hi> honeratus <hi rend="italic">ex</hi> oneratus <lb/>
            P 2 puncti spatio <hi rend="italic">Urs:</hi> punctis ratio <hi rend="italic">P</hi> punctistitio <hi rend="italic">Gel</hi> <lb/>
            4 illis.. <hi rend="italic">P</hi> 5 offectione <hi rend="italic">Salm</hi> 6 «uinosa P uino <hi rend="italic">add Zinkius <lb/>
            </hi> saburrati <hi rend="italic">Oehiems:</hi> saburratio <hi rend="italic">P</hi> saburrato <hi rend="italic">Gel</hi> 7 impletis <lb/>
            <hi rend="italic">Sab</hi> dares <hi rend="italic">add Salm</hi> quantas uias] quam fias <hi rend="italic">Gel</hi> quam fieres <lb/>
            <hi rend="italic">Urs in mg</hi> R 8 irridenda <hi rend="italic">Gel</hi> 9 conflata <hi rend="italic">Sab: conplata</hi> P <lb/>
            discunt <hi rend="italic">Urs: dicunt P 10 factua P corr</hi> iudicares <hi rend="italic">c\'</hi> 11 inquid <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> scilicet <hi rend="italic">Meursius:</hi> se P 12 ibi <hi rend="italic">Sab:</hi> ubi P poma ibi <lb/>
            <hi rend="italic">Sab</hi> 13 suriant <hi rend="italic">Urs:</hi> surgant P glandibus <hi rend="italic">Sab:</hi> blandibus P <lb/>
            14 relegatam <hi rend="italic">Meursius</hi> 17 dedignatus <hi rend="italic">Stewechius:</hi> designatus P <lb/>
            et si gnatus <hi rend="italic">Sab</hi> esset <hi rend="italic">Sab</hi> 18 ist P <hi rend="italic">corr</hi> 19 secus uirile <lb/>
            <hi rend="italic">. Ulmenhorstius:</hi> se secus uirile <hi rend="italic">P</hi> sexus uiriles <hi rend="italic">Sab</hi> 21 matres <hi rend="italic">Urs, r:</hi> <lb/>
            mares <hi rend="italic">P</hi> inclyta <hi rend="italic">P</hi> 22 foetor <hi rend="italic">Sab</hi> faetor r; faeto P 23 uitabilem <lb/>
            <hi rend="italic">Sab, r:</hi> uitabile <hi rend="italic">P</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="186"/>
            Magna. si nepotem ut auia, res simplex, sin theatra ut percrepant, <lb/>
            infamis et flagitiosa dilectio est. diligebat et Agdestis <lb/>
            uenatoriis eum muneribus locupletans. ab semiuiro quidem <lb/>
            nullum esse poterat periculum castitatis, sed quid Midas horruerit, <lb/>
            non est facile suspicantibus aestimare? ipsis Mater est<lb n="5"/>
            ingressa cum moenibus. admiramur quidem in hac parte uires <lb/>
            et fortitudinem numinis, sed culpamus neglegentiam rursus, <lb/>
            quod cum legis meminisset et fati, patefecerit hostibus minus <lb/>
            prouida ciuitatem. nuptialia celebrantibus uota furias Agdestis <lb/>
            insaniamque subiecit. si Midas rex offenderat, qui uxore adulescentulum <lb n="10"/>
            uinciebat, quid admiserat Gallus, quid pelicis filia, <lb/>
            ut ille se uiro, haec mammarum honestate priuaret? tibi <lb/>
            habe haec, inquit, propter quae res tantas animorum sub- <lb/>
            \'uersionibus concitasti. nesciremus adhuc omnes, quid in adulti <lb/>
            corpore furor desiderasset Agdestius, nisi puer abscisa satiatus <lb n="15"/>
            obiecisset offenso.</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>