<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1:5.10-5.11</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1:5.10-5.11</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1"><div n="5" subtype="book" type="textpart"><div n="10" subtype="section" type="textpart"><p>nisi forte dicetis, conuentionis huiusmodi coeptum genus <lb/>
            uitat atque execratur humanum, apud deos incesta sunt nulla. <lb/>
            et cur mater acerrime pugnabat inferenti uim filio? cur ab <lb n="25"/>
            illius amplexibus tamquam inlicitos uitans refugiebat adtactus? <lb/>
            nam si nihil esset in re mali, tam gerere illa morem <lb/>
            sine ulla retractione debuerat quam uolebat hic cupide

<note type="footnote"> 1 genetrix, tum <hi rend="italic">Meursius</hi> obrepere <hi rend="italic">Sab:</hi> obriperet P 2 eniius <lb/>
            <hi rend="italic">Sab</hi> 8 defuit <hi rend="italic">Salm:</hi> depuit P despuit <hi rend="italic">Sab</hi> praesidi <hi rend="italic">Gel:</hi> <lb/>
            praesidii P nec <hi rend="italic">Gel:</hi> ne P 9 utut <hi rend="italic">Urs:</hi> ut P 11 tepidus <lb/>
            <hi rend="italic">Sdb</hi> 13 palpabat <hi rend="italic">Sab:</hi> pellabat P pallabat c 14 dormitionis <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi:</hi> dormientis P matris et <hi rend="italic">Urs</hi> 15 foedi <hi rend="italic">Sab</hi> <lb/>
            17 obreptionis <hi rend="italic">Urs:. obieCtioniB</hi> P oblectationis <hi rend="italic">Meursius</hi> 18 quoniam <lb/>
            <hi rend="italic">Urs:</hi> quam P 22 diiunciit P deuinxit <hi rend="italic">Sab</hi> 23 conuentiones <lb/>
            <hi rend="italic">Urs</hi> coetum <hi rend="italic">\'sed glossema uidetur uocis</hi> conuentiones\' <hi rend="italic">Urs</hi> <lb/>
            24 uitat <hi rend="italic">Sab:</hi> uitam P 25 repugnabat <hi rend="italic">Sab</hi> 28 cupide <hi rend="italic">Meursiiis:</hi> <lb/>
            cupidę <hi rend="italic">P</hi> cupitae <hi rend="italic">Urs</hi>, </note> <lb/>
             
<pb n="183"/>
            adpetitionis suae inritamente complere. et sane hoc loco frugalitatis <lb/>
            magnae uiri et circa res etiam flagitiosi operis parciores, <lb/>
            ne sancta illa semina frustra uideantur effusa, silex, inquitis, <lb/>
            ebibit Iouialis incontinentiae foeditatem. quid deinde, quaeso, <lb/>
            consecutum est? dicite. in sinu medio lapidis atque in illa <lb n="5"/>
            cotis duritie informatus atque animatus est infans, Iouis magni <lb/>
            futura progenies. non est facile contradicere tam <milestone n="103b" unit="altpage"/> prodigiosis  <lb/>
            conceptionibus tamque miris. cum enim genus humanum ex <lb/>
            lapidibus apud uos ortum procreatumque dicatur, necesse est <lb/>
            credere et receptacula lapides habuisse genitalia et iaculatam <lb n="10"/>
            conbibisse sementem et completis temporibus sustinuisse aluos <lb/>
            graues et ad postremum peperisse feminei moris difficultate <lb/>
            conixos. illud nostram subigit curiositatem requirere: cum post <lb/>
            decem menses redditum esse dicatis partum, illo tempore quo <lb/>
            in utero lapidis fuit clausus quibus alimoniis inrigatus est, <lb n="15"/>
            quibus sucis, uel ex rigore quae saxeo nutricia potuit ducere, <lb/>
            ut est fetibus sollemne de matribus ? nondum, inquit, contigerat <lb/>
            lucem et tonitrus patrios iam mugiens imitatus referebat: <lb/>
            et postquam illi datum est caelum diemque conspicere , obuia <lb/>
            quaeque uastabat incursans atque ipsos sibi spondebat deos <lb n="20"/>
            caeli posse ab regione detrudere. o cauta et prouida deum <lb/>
            \' mater, quae ne nati inuidiam tam insolentis subiret aut mugiens <lb/>
            fetus somnis suis officeret aut interpellaret quietem, sub- <lb/>
            \' traxit se ipsam et seminis illud nocentissimum uirus transmisit <lb/>
            ab se longe et saxorum asperitatibus propinauit.</p></div><div n="11" subtype="section" type="textpart"><p>aestuatum  <lb n="25"/>
            est in conciliis deorum, quibusnam modis posset intractabilis <lb/>
            illa feritas edomari, et cum uia nulla superesset, ad opem <lb/>
            concursum est unicam, ut mero madidaretur multo et uirilibus <lb/>
            spoliaretur abscisis. \'quasi uero adfecti corporalibus his damnis <lb/>
            3 semina P inquitis <hi rend="italic">Rigaltius:</hi> inquit P 4 iouialis P <lb/>
            6 duritiae P 11 sustinuisse <hi rend="italic">scripsi:</hi> sustulisse P tulisse <hi rend="italic">Meursius</hi> <lb/>
            17 festibus <hi rend="italic">P corr</hi> solemne <hi rend="italic">P corr c\'</hi> 18 imitatus <hi rend="italic">scripsi:</hi> <lb/>
            imitatusque P imitabatur atque <hi rend="italic">Urs</hi> imitus intusque <hi rend="italic">Salm</hi> minitatusque <lb/>
            <hi rend="italic">Bigaltius</hi> 21 a <hi rend="italic">Sab</hi> regione <hi rend="italic">Sab:</hi> religione <hi rend="italic">P</hi> 22 sub- <lb/>
            <hi rend="italic">iret P</hi> 23 <hi rend="italic">officeret Sab: sufficeret P interpellaret Sab:</hi> interpellare <lb/>
            P 26 posset <hi rend="italic">Sab in err:</hi> esset <hi rend="italic">P</hi> -27 faeritas P <lb/>
            edomari <hi rend="italic">Sab:</hi> edominari P 28 adidaretur <hi rend="italic">P corr c</hi> multo <hi rend="italic">om Sab</hi> <lb/>
            29 abscissis <hi rend="italic">Sab</hi> 
<pb n="184"/>
            
             fiant languidioris audaciae, et non cotidie uideamus eos <milestone n="104" unit="altchapter"/> qui <lb/>
            sibi demessuerint has partes maioris petulantiae fieri atque <lb/>
            omnibus postpositis pudoris et uerecundiae frenis in obscenam <lb/>
            prorumpere uilitatem flagitiorum confessione uulgata. uellem <lb/>
            tamen uidere, si esset mihi his nasci temporibus datum, patrem<lb n="5"/>
            illum Liberum debellatorem ferocitatis Agdestiae, post deorum <lb/>
            angustissimas curias caeli ab culminibus lapsum, peniculamenta <lb/>
            decurtantem cantheriorum, innectentem laqueos mobiles, aquarum <lb/>
            innoxias puritates multa sauciantem ui meri, et postquam <lb/>
            ebrietas potum mersit, inseruisse caute manus, contrectauisse<lb n="10"/>
            uirilia dormientis, atque ut omnia cingerent circumpositi laqueorum <lb/>
            morsus, artificii curas tum rebus adhibuisse perituris. 
</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>