<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1:4.9-4.10</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1:4.9-4.10</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1"><div n="4" subtype="book" type="textpart"><div n="9" subtype="section" type="textpart"><p>quid ergo, inquitis, hos deos nusquam <lb/>
            esse gentium iudicatis et falsis opinationibus constitutos? <lb/>
            non istud nos soli, sed ueritas ipsa dicit et ratio et ille communis <lb/>
            qui est cunctis in mortalibus sensus. qui est enim qui <lb n="5"/>
            credat esse deos Lucrios et lucrorum consecutionibus praesidere, <lb/>
            cum ex turpibus causis frequentissime ueniant et aliorum <lb/>
            semper ex dispendiis constent? quis Libentinam, quis † Burnum <lb/>
            libidinum superesse tutelis, quas iubet sapientia fugere et quas <lb/>
            mille per species propudiosa experitur et exercet obscenitas? <lb n="10"/>
            quis Limentinum, quis Limam custodiam liminum gerere et <lb/>
            ianitorum officia sustinere, cum fanorum limina cotidie uideamus <lb/>
            et priuatarum domorum conuelli et subrui nec sine his <lb/>
            esse flagitiosos ad lupanaria commeatus? quis curatores obliquitatum <lb/>
            Limos, quis Saturnum praesidem sationis, quis Montinum <lb n="15"/>
            montium, quis segnium Murcidam? quis ad extremum <lb/>
            deam Pecuniam esse credat, quam uelut maximum numen <lb/>
            uestrae indicant litterae donare anulos aureos, loca in ludis <lb/>
            atque in spectaculis priora, honorum suggestus summos, amplitudinem <lb/>
            magistratus, et quod maxime pigri ament, securum  <lb n="20"/>
            per opulentias otium.</p></div><div n="10" subtype="section" type="textpart"><p>quodsi habent in sedibus diuinis suos  <lb/>
            proprios praesides ossa, mella et limina ceteraque alia, <milestone n="84" unit="altchapter"/> quae <lb/>
            uel cursim perstrinximus uel nimietatis non adtigimus taedio, <lb/>
            licet consimili ratione mille alios deos inducere, qui rebus

<note type="footnote"> 1 quod <hi rend="italic">Sab</hi> 3 iudicatis <hi rend="italic">Sab:</hi> indicatis P sed <hi rend="italic">Urs</hi> <lb/>
            4 ratio <hi rend="italic">Sab:</hi> oratio P 5 in mortalibus <hi rend="italic">Sab:</hi> immortalibus P <lb/>
            quis <hi rend="italic">Gel</hi> 8 constent <hi rend="italic">Sab:</hi> constet <hi rend="italic">P</hi> Libumum <hi rend="italic">Gel</hi> Libumam <lb/>
            <hi rend="italic">Elmenhorstius</hi> Liberum <hi rend="italic">Meursius</hi> Prurium <hi rend="italic">HHdebrandius</hi> 10 experitur <lb/>
            <hi rend="italic">Urs:</hi> expeditur P expetit <hi rend="italic">Gel</hi> 11 Lunam <hi rend="italic">Sab</hi> Ianum <hi rend="italic">Urs</hi> <lb/>
            Ianam <hi rend="italic">Stewechius</hi> luminum <hi rend="italic">Sab</hi> gerere <hi rend="italic">Sab:</hi> genere P <lb/>
            12 limina <hi rend="italic">addidi</hi> quotidie millia <hi rend="italic">uel</hi> tot quotidie <hi rend="italic">Meursius</hi> 14 qui <lb/>
            <hi rend="italic">Sab</hi> 15 Limos <hi rend="italic">Sab:</hi> lemons P Limones <hi rend="italic">HUdebrandius</hi> quis <lb/>
            <hi rend="italic">Urs:</hi> qui P sationis <hi rend="italic">Gel:</hi> latinis P satiuis <hi rend="italic">Camterjis</hi> 16 quia <lb/>
            segnium <hi rend="italic">Sab:</hi> qui segnium P Murciam <hi rend="italic">Sab</hi> 19 spectacuiis <lb/>
            <hi rend="italic">Sab:</hi> exspectaculis P 21 quodsi <hi rend="italic">Urs:</hi> quid si <hi rend="italic">P</hi> habent <hi rend="italic">BigaUius:</hi> <lb/>
            haberet P haberent <hi rend="italic">Sab</hi> habere <hi rend="italic">Balm</hi> in sedibus] in se dinos <hi rend="italic">Urs</hi> <lb/>
            insistitis <hi rend="italic">Salm</hi> in sideribus <hi rend="italic">Bigaltius</hi> diuinis <hi rend="italic">addidi</hi> 22 ceteraquae <lb/>
            <hi rend="italic">P corr</hi> 23 non adtigimus P attingimus <hi rend="italic">Sdb</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="149"/>
            innumeris debeant suam curam custodiamque praebere. cur <lb/>
            enim deus praesit melli uni tantummodo, non praesit cucurbitis, <lb/>
            rapis, non cunelae, nasturtio, non uiciis betaceis caulibus? <lb/>
            cur sola meruerint ossa tutelam, non meruerint ungues <lb/>
            pili ceteraque alia locis posita in obscuris et uerecundioribus <lb n="5"/>
            partibus, etsi sunt casibus obnoxia plurimis et curam magis <lb/>
            deorum diligentiamque desiderant? aut si et has dicitis partes <lb/>
            suis agere sub tutelatoribus diuis, incipient totidem dii esse <lb/>
            quot res sunt: nec explicabitur ratio, cur non rebus omnibus <lb/>
            diuinae praesideant curae, si certas res esse quibus praesint <lb n="10"/>
            numina et prouideant dixeritis.</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>