<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1:4.5-4.6</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1:4.5-4.6</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1"><div n="4" subtype="book" type="textpart"><div n="5" subtype="section" type="textpart"><p>dii laeui, deae laeuae sinistrarum <lb/>
            tantum regionum sunt praesides et inimici partium dexterarum. <lb/>
            quod quanam istud ratione dicatur quoue animi sensu, neque <lb/>
            ipsi nos adsequimur nec a uobis confidimus posse in aliquam <lb n="25"/>
            lucem communis intellegentiae perduci. iam primum enim

<note type="footnote"> 1 quorumne, nisi <hi rend="italic">Sab:</hi> quorum nesi P quorum nam, nisi <hi rend="italic">Gel</hi> <lb/>
            4 huic <hi rend="italic">Sab, r:</hi> huc P 6 utrique <hi rend="italic">Sab:</hi> utique P partis P <lb/>
            <hi rend="italic">corr c\'</hi> nomines <hi rend="italic">P corr cl</hi> officiumquae <hi rend="italic">P corr</hi> 7 utique <lb/>
            (i <hi rend="italic">ex</hi> u) <hi rend="italic">P</hi> utrinque <hi rend="italic">Sab</hi> utrique <hi rend="italic">Elmenhfirstius</hi> 9 in pulsione <hi rend="italic">Salm:</hi> <lb/>
            impulsione <hi rend="italic">Sab</hi> 10 gratiosis his ? 12 nomini Romano ? <lb/>
            at <hi rend="italic">Sab:</hi> ad <hi rend="italic">P</hi> exiguam <hi rend="italic">Sab:</hi> eogiguam <hi rend="italic">(in mg</hi> v) <hi rend="italic">P</hi> 14 potuerunt <lb/>
            <hi rend="italic">Sdb</hi> 16 numinis <hi rend="italic">Gel</hi> 17 caudinas <hi rend="italic">Sab:</hi> gaudinas P <lb/>
            18 Thrasimeni lacum <hi rend="italic">Salm:</hi> thramymenica cum <hi rend="italic">P</hi> Thrasimenum lacum <lb/>
            <hi rend="italic">Sab</hi> cucurrere <hi rend="italic">Sab in err:</hi> currere P 20 praeliorum P <lb/>
            21 domiebat <hi rend="italic">P corr</hi> 22 deae laeuae <hi rend="italic">Stewechius:</hi> et laeua P et laeuae <lb/>
            <hi rend="italic">Gel</hi> a laeua <hi rend="italic">Salm</hi> 23 tantum a P partium <hi rend="italic">Sab:</hi> praetium P <lb/>
            24 quanam <hi rend="italic">Sab:</hi> quonam P. </note> <lb/>
             
<pb n="145"/>
            mundus ipse per se sibi neque dexteras neque laeuas neque <lb/>
            superas regiones neque imas neque anticas habet neque posticas. <lb/>
            quicquid enim teres est atque ex omni parte rotunditatis  <lb/>
            solidae conuexione conclusum, nullum habet initium, nullum <lb/>
            finem: ubi finis et initium nullum est, esse aliqua portio sui <lb n="5"/>
            nominis [et initium] non potest. itaque cum dicimus: dextera <lb/>
            haec regio est, <milestone n="82" unit="altpage"/> et illa laeua, non ad mundi habitum dicimus,  <lb/>
            qui sui simillimus totus est, sed ad positionem nostram situmque <lb/>
            reuocamus, qui informati sic sumus, ut alia dextera, alia in <lb/>
            nos dicantur esse laeua: quae tamen haec ipsa, quae laeua <lb n="10"/>
            appellamus et dextera, in nobis nihil habent perpetuum, nihil <lb/>
            fixum, sed prout nos casus atque euentus conlocauerit temporis, <lb/>
            ita nostris sumunt ab lateribus figurationes. si orientem <lb/>
            solem respexero, cardo mihi frigoris et septentrio fit laeuus: <lb/>
            in quem si ora traduxero, erit mihi sinister occasus, qui <lb n="15"/>
            ab sole posterganeus habebatur. rursus uero si iecero plagam <lb/>
            in occiduam lumina, in uocabulum sinistri auster et meridies <lb/>
            transit: in quam si me partem necessaria temporis circumegerit <lb/>
            ratio, fit ut oriens laeuus inmutata corporis conuersione <lb/>
            dicatur. qua ex re poterit facillime recognosci, neque dextera <lb n="20"/>
            neque laeua natura esse ulla sed positionibus, sed temporibus, <lb/>
            sed prout nostri corporis habuerit se situs rerum ad circumstantiam <lb/>
            collocatus. quod cum ita se habeat, quanam ratione, <lb/>
            quo pacto sinistrarum partium dii erunt, cum easdem constiterit <lb/>
            regiones modo dexteras fieri modo laeuas? aut quo dexterae <lb n="25"/>
            meruerunt de immortalibus dis partes, ut sine ullis

<note type="footnote"> 3 rnttraditatis <hi rend="italic">P</hi> 6 et initium <hi rend="italic">seclusi</hi> 7 dicemus <hi rend="italic">Sab</hi>\' <lb/>
            9 in nobis <hi rend="italic">Salm om Urs</hi> 11 dextera <hi rend="italic">Zinkius:</hi> dextralia <hi rend="italic">P</hi> dextra <lb/>
            alia <hi rend="italic">r</hi> dextera alia <hi rend="italic">Sdb</hi> dextera alias <hi rend="italic">Salm</hi> habent <hi rend="italic">Sab:</hi> habet <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            13 nostris <hi rend="italic">Sab, r:</hi> nostri P 15 occasus <hi rend="italic">P</hi> 16 ab sole] ante <hi rend="italic">Urs</hi> <lb/>
            habebatur <hi rend="italic">Urs:</hi> habebitur <hi rend="italic">P</hi> 17 occiduam <hi rend="italic">Soh:</hi> occidua <hi rend="italic">P</hi> in <lb/>
            <hi rend="italic">add Salm</hi> meridies <hi rend="italic">Soh:</hi> meridie <hi rend="italic">P</hi> 18 transit] trahet <hi rend="italic">Sab</hi> <lb/>
            quam <hi rend="italic">Sab:</hi> qua <hi rend="italic">P</hi> partem <hi rend="italic">Sab:</hi> parte <hi rend="italic">P</hi> 20 neque dextera om <lb/>
            <hi rend="italic">Sab</hi> 21 positionibus et temporibus et <hi rend="italic">Zinkius, quem secutus sum,</hi> <lb/>
            titSi <hi rend="italic">quod cum Oehlero bis</hi> et <hi rend="italic">in</hi> sed <hi rend="italic">correxi:</hi> positionis et temporis et <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            positionis et temporis ratione et <hi rend="italic">uel</hi> positione et tempore et <hi rend="italic">Meursws</hi> <lb/>
            22 haberit <hi rend="italic">P corr</hi> 23 ratio <hi rend="italic">P corr</hi> 25 religiones <hi rend="italic">Sab corr m<lb/>
             err</hi> quo <hi rend="italic">Hildebrandius:</hi> quod <hi rend="italic">P</hi> quid <hi rend="italic">Sdb 26</hi> dia <hi rend="italic">in</hi> diis <hi rend="italic">corr P</hi> </note>

<note type="footnote">IV. </note>

<note type="footnote"> 10 </note> <lb/>
             
<pb n="146"/>
            praesidibus degerent, quas esse faustas et prosperis semper  <lb/>
            cam ominibus ediderunt?</p></div><div n="6" subtype="section" type="textpart"><p>Lateranus, ut dicitis, dens est <lb/>
            focorum et genius adfectusque hoc nomine, quod ex laterculis <lb/>
            ab hominibus crudis caminorum istud exaedificetur genus. quid  <lb/>
            ergo? si testa aut materia <milestone n="82b" unit="altchapter"/> fuerint quacumque alia fabricati<lb n="5"/>
            foci, genios non habebunt, et ab officio tutelae quisquis iste <lb/>
            est Lateranus abscedet, quod regni sui possessio non luteis <lb/>
            constructa est formis? et quid, quaeso, ut faciat, praesidatum <lb/>
            focorum deus iste sortitus est? per humani generis coquinas <lb/>
            currit inspiciens et explorans, quibusnam lignorum generibus <lb n="10"/>
            suis ardor in foculis excitetur, habitudinem fictilibus contribuit <lb/>
            uasculis ne flammarum dissiliant ui uicta, curat ut ad sensum <lb/>
            palati suis cum iucunditatibus ueniant rerum incorruptarum <lb/>
            sapores, et an rite pulmenta condita sint praegustatoris fungitur <lb/>
            atque experitur officio. itane istud non foedum, quinimmo, <lb n="15"/>
            ut uerius dixerim, non contumeliosum, non impium\', ad hoc <lb/>
            tantum inducere deorum nescio quas fictiones, non quas dignis <lb/>
            honoribus prosequare sed quas rebus turpibus et infami praeficias  <lb/>
            actioni?</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>