<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1:4.31-4.32</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1:4.31-4.32</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1"><div n="4" subtype="book" type="textpart"><div n="31" subtype="section" type="textpart"><p>mterrogare<lb n="10"/>
            enim uos libet et ad sermonis exigui responsionem uocare, <lb/>
            utrumne grauius existimetis nullas caedere his hostias, <lb/>
            quia putes naturam tantam neque uelle neque appetere istas, <lb/>
            an talia de his probra opinionum foeditate concipere quae <lb/>
            cuiusuis animum in ultionis possint rabiem concitare? si rerum <lb n="15"/>
            momenta pendantur, nullum reperias tam † inuidum iudicem, <lb/>
            qui non criminosius aestimet maledictis insignibus cuiuspiam <lb/>
            famam carpi quam a quoquam silentio praeteriri. hoc enim <lb/>
            forsitan rationis existimari possit et credi, illud sacrilegae mentis <lb/>
            est et desperatae in fictionibus caecitatis. si in caerimoniis<lb n="20"/>
            uestris rebusque diuinis postilionibus locus est et piaculi dicitur  <lb/>
            contracta esse <milestone n="94" unit="altchapter"/> commissio, si per imprudentiae lapsum aut <lb/>
            in uerbo quispiam aut simpuuio deerrarit, aut si rursus in <lb/>
            sollemnibus ludis curriculisque diuinis commissum omnes statim <lb/>
            in religiones clamatis sacras, si ludius constiterit aut tibicen

<note type="footnote"> 20 sqq. Cic. de har. resp. 23 </note>

<note type="footnote"> 1 furalium <hi rend="italic">P corr</hi> 3 uel] et <hi rend="italic">Sab</hi> 4 sollicitae <hi rend="italic">P corr</hi> <lb/>
            cedit P 5 censendus <hi rend="italic">Gel</hi> 7 dis in diis <hi rend="italic">eorr P</hi> quicquam <lb/>
            <hi rend="italic">Sab: quiquam P</hi> 8 credis <hi rend="italic">Sab</hi> 9*diasita distantiaque r, <hi rend="italic">Saim:</hi> <lb/>
            diis ait adstaatiaquae P diuina praestantique <hi rend="italic">Sab</hi> ed <hi rend="italic">P corr r</hi> <lb/>
            10 et maiestatiJ <hi rend="italic">ab his uerbis folium</hi> 93b <hi rend="italic">in rasura scripturam exhibet <lb/>
            similem manui c\': eadem manus folium</hi> 94.94b <hi rend="italic">quaternioni postea insertum <lb/>
            exarauit. ultimi uersus folii 94b ut spatium expleretur diductis <lb/>
            litteris scripti sunt</hi> concilient <hi rend="italic">(hI:</hi> conciliet P deooro r <lb/>
            14 proba <hi rend="italic">P corr</hi> 16 iniquam IAumeius insipidum ? 17 existimet <lb/>
            <hi rend="italic">Sab</hi> 20 si <hi rend="italic">om</hi> &lt;SW .21 postnlationibus <hi rend="italic">Sab</hi> piacali <lb/>
            <hi rend="italic">lmr:</hi> piacalis P piacularis <hi rend="italic">Stewechius</hi> 23 sinTmpnaio P sympinio <lb/>
            <hi rend="italic">Sab</hi> rursus] cursu <hi rend="italic">Gel</hi> 25 ludius <hi rend="italic">Sab:</hi> lydias P conatiterit <lb/>
            <hi rend="italic">HUdebrandius:</hi> constitit P </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="167"/>
            repente conticuerit aut si patrimus et matrimus ille qui uocitatur <lb/>
            puer omiserit per ignorantiam lorum aut terram tenere <lb/>
            non potuerit: audetis abnuere in delictis tam grauibus uiolari <lb/>
            semper a uobis deos, cum in leuioribus causis irasci eos ipsi <lb/>
            cum pernicie saepius confiteamini ciuitatis?</p></div><div n="32" subtype="section" type="textpart"><p>sed poetarum, inquiunt,  <lb n="5"/>
            figmenta sunt haec omnia et ad uoluptatem compositae <lb/>
            lusiones. non est quidem credibile homines minime brutos <lb/>
            et uetustatis remotissimae uestigatores aut non eas inseruisse <lb/>
            suis carminibus fabulas quae in notionibus hominum superessent <lb/>
            atque in auribus collocatae aut ipsos sibi tantum licentiosi <lb n="10"/>
            uoluisse iuris adsciscere, ut confingerent per stultitiam res eas <lb/>
            quae nec ab insania procul essent remotae et quae illis ab <lb/>
            dis metum et periculum possent ab hominibus comparare. sed <lb/>
            concedamus, ut dicitis, deformitatum tantarum concinnatores <lb/>
            esse atque inuentores poetas: immunes tamen ab deorum maletractatione <lb n="15"/>
            nec sic estis, qui aut talia cessatis maleficia uindicare <lb/>
            aut non legibus latis et seueritate <milestone n="94b" unit="altpage"/> poenarum tantae  <lb/>
            istis obuiam temeritati, constitutumque a uobis est, ne quis <lb/>
            posthac hominum id quod esset turpitudini proximum aut <lb/>
            deorum indignum maiestatibus loqueretur. quisquis enim patitur <lb n="20"/>
            peccare peccantem, is uires sumministrat audaciae, et maioris <lb/>
            contumeliae res est falsis quemquam notare atque insignire <lb/>
            criminibus quam uera ingerere atque obiectare delicta. quod <lb/>
            enim sis dici et quod esse te sentias, morsum habet minorem, <lb/>
            testimonio tacitae recognitionis infractum: illud uero acerbissime <lb n="25"/>
            uulnerat quod inurit innoxios et quod decus nominis atque <lb/>
            existimationis infamat.</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>