<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1:4.3-4.4</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1:4.3-4.4</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1"><div n="4" subtype="book" type="textpart"><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p>nam quod  <lb/>
            nobis cateruas ignotorum alias inducitis deorum, existimare <lb n="10"/>
            non possumus, utrumne istud serio atque ex rei compertae <lb/>
            faciatis fide an fictionibus ludentes <milestone n="81" unit="altpage"/> cassis ingeniorum lasciuiatis  <lb/>
            per luxum. quod abiectis infantibus pepercit lupa non <lb/>
            mitis, Luperca, inquit, dea est auctore appellata Varrone. ex <lb/>
            rerum ergo prouentu, non ex ui naturae dea ista est prodita? <lb n="15"/>
            et postquam feros morsus immanis prohibuit belua, et ipsa <lb/>
            esse occepit et ipsius nominis significantiam traxit? aut si fuit <lb/>
            iamdudum dea, priusquam Romulus nasceretur et frater, cuius <lb/>
            fuerit nominis atque appellationis expromite; Praestana est, <lb/>
            ut perhibetis, dicta, quod Quirinus in iaculi missione cunctorum <lb n="20"/>
            praestiterit uiribus: et quod Tito Tatio, Capitolinum ut capiat <lb/>
            collem, uiam pandere atque aperire permissum est, dea Panda <lb/>
            est appellata uel Pantica. ante facta et haec ergo numquam <lb/>
            fuerant numina et nisi Romulus tenuisset teli traiectione <lb/>
            palatium nique Tarpeiam rupem rex Sabinus potuisset accipere, <lb n="25"/>
            nulla esset Pantica, nulla Praestana esset? si et has <lb/>
            dicitis ante sui causam fuisse cognominis, quod in priore quaesitum <lb/>
            est capite, cuius et hae fuerint uocaminis indicate.</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p><note type="footnote"> 1 memoria <hi rend="italic">P</hi> 2 nobis <hi rend="italic">Sab:</hi> uobis P uerbissime <hi rend="italic">P corr</hi> <lb/>
            3 est et <hi rend="italic">Urs:</hi> est <hi rend="italic">P</hi> 5 hominibus <hi rend="italic">addidi</hi> 6 hominumque <hi rend="italic">Meursius: <lb/>
            </hi> hominumquQ P hominum quae <hi rend="italic">Sab</hi> effectibus <hi rend="italic">Meursius</hi> 7 est <lb/>
            et <hi rend="italic">Meursius:</hi> est <hi rend="italic">P om Gel</hi> 9 numinum <hi rend="italic">Meursius</hi> 10 ignotorum <lb/>
            <hi rend="italic">Gel:</hi> signatorum P 13 per luxum <hi rend="italic">Hilikbrandius:</hi> fluxum P luxu <lb/>
            <hi rend="italic">Sab</hi> 14 inquid <hi rend="italic">P corr</hi> 16 et <hi rend="italic">Sab:</hi> te <hi rend="italic">P</hi> morsus <hi rend="italic">Sob:</hi> <lb/>
            morsu P .17 hoc coepit <hi rend="italic">Sab</hi> 21 ut <hi rend="italic">add Sab</hi> caperet <hi rend="italic">Urs</hi> <lb/>
            22 pondere <hi rend="italic">P</hi> 23 ante facta <hi rend="italic">Stewechius:</hi> ate facta P arefacta <hi rend="italic">r</hi> patefacta <lb/>
            <hi rend="italic">Sab om Gel</hi> et <hi rend="italic">om Herahdus</hi> 25 nique <hi rend="italic">Gel:</hi> neque P <lb/>
            26 Praestana esset <hi rend="italic">Salm:</hi> praestana e P Praestana? et <hi rend="italic">Sab</hi> </note><lb/><pb n="144"/>
            pellendorum hostium dea potens Pellonia est. quorumne, nisi <lb/>
            molestum est, edite. confligunt partes atque inter se comminus <lb/>
            armorum collatione decernunt, et haec illi est pars hostis et <lb/>
            illa huic hostilis: quos ergo Pellonia, cum hinc et inde pugnabitur, <lb/>
            pellet; aut in gratiam concessura est quorum, cum<lb n="5"/>
            utrique debeat parti sui nominis uires officiumque praestare? <lb/>
            quod si utique fecerit, id est partibus si utrisque fauorem ac <lb/>
            suffragium commodarit, nominis sui uim perdet, quod partis  <lb/>
            unius in pulsione formatum est. <milestone n="81b" unit="altchapter"/> nisi forte dicetis: Romanorum <lb/>
            tantum est dea haec et cum solis Quiritibus faciens gratiosis <lb n="10"/>
            semper opitulationibus praesto est. esse quidem hoc ita, quod <lb/>
            nomini fauemus, optamus, at quaestionem non exiguam res <lb/>
            habet. quid enim? Romani deos possident peculiares, qui aliarum <lb/>
            gentium non sint? et quemadmodum poterunt dii esse, <lb/>
            si non omnibus quae ubique sunt gentes aequabilitatem sui <lb n="15"/>
            nominis exhibebunt? et ubi quaeso iamdudum Pellonia haec <lb/>
            fuit, cum apud furculas Caudinas decus publicum subiugatum <lb/>
            est, cum apud Trasimeni lacum sanguinei cucurrere torrentes, <lb/>
            cum Diomedis campi Romanis cadaueribus aggerati sunt, cum <lb/>
            mille alia uulnera proeliorum innumeris accepta sunt cladibus? <lb n="20"/>
            dormiebat, stertebat, aut quod uilia facere consueta sunt capita,  <lb/>
            in hostilia castra defugerat ?</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>