<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1:4.19-4.20</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1:4.19-4.20</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1"><div n="4" subtype="book" type="textpart"><div n="19" subtype="section" type="textpart"><p><lb/>
            nisi forte haec falsa et ea quae a uobis dicuntur erunt uera. <lb n="20"/>
            quo argumento, quo signo? cum enim homines utique et qui <lb/>
            haec et illa commentati sunt fuerint, et de rebus incertis ab <lb/>
            utraque sit disputatum parte, adrogantis est dicere, id quod <lb/>
            tibi placeat esse uerum, quod uero animum laedit id libidinis <lb/>
            et falsitatis arguere. per humani. generis iura atque ipsius <lb n="25"/>
            mortalitatis consortia, cum auditis et legitis ex illo patre \' <lb/>
            atque ex illa matre deus ille est proditus\', nonne animi uestri . <lb/>
            sensum tangit humanum nescio quid dici et ex terreni generis <lb/>
            humilitate proficiscens? aut cum esse arbitramini uos ita, <lb/>
            sollicitudinem concipitis nullam, ne offensionis aliquid apud

<note type="footnote"> 1 quae.rere P 4 at <hi rend="italic">scripsi:</hi> et <hi rend="italic">P</hi> pote <hi rend="italic">Sab</hi> 5 quid <lb/>
            <hi rend="italic">Sab:</hi> id P 6 ex <hi rend="italic">om Urs</hi> scriptis <hi rend="italic">scripsi:</hi> discriptis P descriptis <lb/>
            c de scriptis <hi rend="italic">Urs</hi> de his scriptis <hi rend="italic">Salm</hi> 10 aboleantur <hi rend="italic">Sab:</hi> abolentur <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> 12 filosofiae P 13 nullum esse] meminisse <hi rend="italic">Gel</hi> intimasse <lb/>
            <hi rend="italic">Heraldus</hi> scripse <hi rend="italic">sic Salm</hi> 15 hiscere <hi rend="italic">Sab:</hi> hiscire <hi rend="italic">P</hi>. <lb/>
            21 utique <hi rend="italic">Rigaltius:</hi> utrique P utrinque <hi rend="italic">Sab</hi> 24 sibi <hi rend="italic">Rigaltius</hi> <lb/>
            26 patre <hi rend="italic">addidi</hi> 28 sensus <hi rend="italic">Sab</hi> 29 uos] eos <hi rend="italic">Urs</hi> </note> <lb n="30"/>
             
<pb n="157"/>
            ipsos quicumque sunt contrahatis deos, quod ex turpi concubitu <lb/>
            creditis atque ex seminis iactu ignoratam sibi ad lucem beneficiis <lb/>
            Obscenitatis exisse? nos enim, ne quis forte existimet ignorare,  <lb/>
            nescire, quid istius nominis conueniat dignitati, aut <lb/>
            natiuitatis expertes deos esse oportere censemus, aut si aliquos <lb n="5"/>
            ortus <milestone n="8sb" unit="altpage"/> habent, ab domino rerum ac principe rationibus quas  <lb/>
            ipse nouit [ipse] ducimus atque existimamus emissos, immaculatos <lb/>
            castissimos puros, nescientes quae sit foeditas ista <lb/>
            coeundi et usque ad illos ipsos principali procreatione finita. <lb/>
</p></div><div n="20" subtype="section" type="textpart"><p>            at uero uos contra maiestatis inmemores et sublimitatis tantae  <lb n="10"/>
            eas illis adiungitis natiuitates ortusque eos adscribitis quos <lb/>
            ingeniis lautioribus homines et execrationi habeant et horrori. <lb/>
            ex Ope, inquitis, matre et ex genitore Saturno cum suis est <lb/>
            natus Diespiter fratribus. uxores enim dii habent atque in <lb/>
            coniugalia foedera. condicionibus ueniunt ante quaesitis? usu <lb n="15"/>
            farreo coemptione genialis lectuli sacramenta condicunt? habent <lb/>
            speratas, habent pactas, habent interpositis stipulationibus <lb/>
            sponsas? et quid de ipsis condicionibus loquimur, quando et <lb/>
            quosdam nuptias celebrasse et festas habuisse frequentias * dicere <lb/>
            et lusisse in his deas et, quod participes [et quid] fescenninorum <lb n="20"/>
            non essent, perturbasse discordiis omnia et hominum in <lb/>
            posterum genus exitiorum seuisse discrimina?</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>