<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1:4.1-4.2</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1:4.1-4.2</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1"><div n="4" subtype="book" type="textpart"><div n="1" subtype="section" type="textpart"><p rend="script"> Interrogare uos libet ipsosque ante omnia Romanos, dominos <lb/>
            rerum ac principes, utrumne existimetis Pietatem Concordiam <lb/>
            Salutem Honorem Virtutem Felicitatem ceteraque huiusmodi <lb/>
            nomina quibus aras uidemus a uobis cum magnificis exaedificatas<lb n="5"/>
            delubris uim habere diuinam caelique in regionibus <lb/>
            degere an ita ut adsolet dicis causa, ex eo quod optamus et <lb/>
            uolumus bona ista nobis contingere, superorum retuleritis in  <lb/>
            censum? nam si uerba <milestone n="80b" unit="altchapter"/> existimantes haec cassa et nullius <lb/>
            substantiae nomina diuinis tamen regionibus consecratis, erit<lb n="10"/>
            uobis uidendum, Utrumne istud puerile sit ludicrum an uestrorum <lb/>
            numinum delusionem spectans, quibus coaequatis et <lb/>
            adiungitis inanium figmenta uerborum? sin autem ex animi <lb/>
            certiore sententia deos esse et haec rati templis et puluinaribus <lb/>
            honorastis, inscitiam nostram ut doceatis oramus: Victoria <lb n="15"/>
            Pax Aequitas et cetera quae in superioribus dicta sunt quanam <lb/>
            ratione, qua uia intellegi possunt dii esse atque ad superorum  <lb/>
            concilium pertinere?</p></div><div n="2" subtype="section" type="textpart"><p>nos enim, nisi forte communem <lb/>
            tollitis nobis atque eripitis sensum, nihil horum sentimus et <lb/>
            cernimus habere uim numinis neque in aliqua contineri sui <lb n="20"/>
            generis forma, sed esse uirtutem uiri, salutem salui, honorem <lb/>
            honorati, uictoris uictoriam, concordis concordiam, pietatem

<note type="footnote"> 2 ipsoque <hi rend="italic">P corr c</hi> 3 <hi rend="italic">utrumne Sab:</hi> uerumne P 5 exaedificata <lb/>
            <hi rend="italic">P corr c\'</hi> 7 dici, ex eo <hi rend="italic">Heraldus</hi> dici, causa ex ea <hi rend="italic">Salm</hi> <lb/>
            9 cassa <hi rend="italic">Sab:</hi> causa P 10 tamen <hi rend="italic">Urs:</hi> tam in P tamen in <hi rend="italic">Sab</hi> religionibus <lb/>
            <hi rend="italic">Urs</hi> consecrastis <hi rend="italic">Urs</hi> 11 utrumne <hi rend="italic">Sab:</hi> uirumne P <lb/>
            12 numinum <hi rend="italic">Saim:</hi> de numinum P ad numinum <hi rend="italic">Sab, r</hi> delusionem <hi rend="italic">Sdb,</hi> <lb/>
            r: delusione <hi rend="italic">P</hi> 13 lex <hi rend="italic">P corr c\'</hi> 15 honorastis <hi rend="italic">Sab:</hi> onerastis P </note> <lb/>
             
<pb n="143"/>
            pii, memoriam memoris, feliciter uero uiuentis ac sine ullis <lb/>
            offensionibus felicitatem. quod a nobis uerissime dici ex contrariis <lb/>
            promptum est et oppositionibus noscitare, infelicitate <lb/>
            discordia obliuione iniquitate impietate ignauia pectoris et <lb/>
            ualetudine corporis minus fausta. ut enim haec accidunt hominibus <lb n="5"/>
            hominumque sunt posita in actionibus, adfectibus fortuitis, <lb/>
            ita quod illis aduersum est et ex qualitatibus benignioribus <lb/>
            nominatur, in aliis necesse est haereat, ex quibus <lb/>
            ita formatis figuratio ista concepta est nominum.</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>