<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1:3.9-3.10</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1:3.9-3.10</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1"><div n="3" subtype="book" type="textpart"><div n="9" subtype="section" type="textpart"><p>dicemus deos procreare, deos  <lb/>
            nasci, et idcirco his additas genitalium membrorum partes, ut <lb/>
            sufficere prolem possent, et noua quaque suboriente fetura <lb/>
            quicquid prior aetas abstulisset recidiua substitutio subrogaret? <lb/>
            ergo si haec ita sunt, id est si dii procreant † superi et <lb n="10"/>
            . super has leges experiuntur se sexus, suntque inmortales nec frigoribus <lb/>
            fiunt senectutis effeti, sequitur ut debeant plena esse <lb/>
            diis omnia neque innumeros caelos eorum capere multitudinem <lb/>
            posse, siquidem et ipsi perpetuo generant et per suboles subolum <lb/>
            multiplicata semper innumerabilitas ampliatur: aut si <lb n="15"/>
            obscenitas coeundi ita ut decet ab diis abest, quae causa <lb/>
            ratioque monstrabitur, cur insigniti sint his locis, quibus sexus . <lb/>
            se solet libidinum propriarum admonitionibus recognoscere? <lb/>
            neque enim ueri est simile, haberi haec frustra aut inprobum <lb/>
            in illis lusum ludere uoluisse naturam, ut eos his partibus <lb n="20"/>
            aggeraret quibus utendum non esset. ut enim ad usus <lb/>
            certos manus pedes oculi ceteraque constructio membrorum <lb/>
            sua quaeque in officia constituta est, ita conuenit credere in <lb/>
            sui muneris functionem comparatas esse has partes: aut

<note type="footnote"><lb/>
            1 faeminae <hi rend="italic">P corr</hi> aut <hi rend="italic">addidi</hi> insigniflcatam <hi rend="italic">scripsi:</hi> insignificata <lb/>
            P ui significata <hi rend="italic">Sab</hi> insignita <hi rend="italic">Urs</hi> ease] e» <hi rend="italic">Sab</hi> <lb/>
            disiunctionem <hi rend="italic">scripsi:</hi> disiunctione P distinctione <hi rend="italic">Urs</hi> 2 nesci P <lb/>
            <hi rend="italic">corr c\'</hi> 8 quaque suboriente <hi rend="italic">Gėl:</hi> quaeq; sunt oriente P (quaeque <lb/>
            sunt) oriente sic <hi rend="italic">Sdb</hi> 9 recidiba <hi rend="italic">P corr</hi> 10 <hi rend="italic">sq</hi>. [id est si dii <lb/>
            procreant] superi et [super] has leges experiuntur sezus <hi rend="italic">Zinkius</hi> [superi] <lb/>
            et si per has <hi rend="italic">(uel</hi> humanas) leges pariuntur sexus ? 11 super] si <lb/>
            per <hi rend="italic">Qel</hi> 12 debeant <hi rend="italic">Sab:</hi> debeat P 14 ipsi <hi rend="italic">Gel:</hi> ipsi si P <lb/>
            16 obsenitas P 18 solent <hi rend="italic">Sab</hi> 19 inprobum <hi rend="italic">Hauptius:</hi> inprouida <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> improuidentiam <hi rend="italic">Sab</hi> prouidentiam <hi rend="italic">Mewrsius</hi> improuidam <hi rend="italic">Salm</hi> <lb/>
            20 lusum <hi rend="italic">Hauptius:</hi> suam P suaue <hi rend="italic">Salm</hi> 21 esset <hi rend="italic">Urs:\'</hi> e sed <lb/>
            P est. sed <hi rend="italic">Sab</hi> est <hi rend="italic">Salm</hi> 24 <hi rend="italic">fionctionem Sab:</hi> finctionem P <lb/>
            confitendum <hi rend="italic">Gel:</hi> confidendum 1 </note> <lb/>
             
<pb n="118"/>
            confitendum est, in deorum corporibus esse aliquid uacuum, quod  <lb/>
            sit frustra.</p></div><div n="10" subtype="section" type="textpart"><p>atque inaniter fabricatum. <milestone n="67b" unit="altpage"/> quid dicitis, o sancti  <lb/>
            atque inpolluti antistites religionum ? habent ergo dii serus <lb/>
            et genitalium membrorum . circumferunt foeditates, quas ex <lb/>
            moribus uerecundis infame est suis appellationibus promere? <lb n="5"/>
            quid ergo iam superest, nisi ut eos credamus inmundorum <lb/>
            quadrupedum ritu in libidinum furias gestire, cupiditatibus <lb/>
            rabidis ire in mutuas complexiones et ad postremum fractis <lb/>
            dissolutisque corporibus uoluptatis eneruatione languescere? et <lb/>
            quoniam quaedam sunt feminarum generis propria, sequitur <lb n="10"/>
            ut deas quoque credamus circumactis persoluere suas mensibus <lb/>
            leges, fastidiosos ducere atque habere conceptus, aboriri praeferre <lb/>
            et praepropero partu septimanas edere aliquando feturas. <lb/>
            o pura, o sancta atque ab omni turpitudinis labe disparata <lb/>
            atque abiuncta diuinitas! hauet animus atque ardet, in chalcidicis <lb n="15"/>
            illis magnis atque in palatiis caeli deos deasque conspicere <lb/>
            intectis corporibus atque nudis, ab Iaccho Cererem, <lb/>
            Musa ut praedicat Lucretia, mammosam, Hellespontiacum Priapum <lb/>
            inter deas uirgines atque matres circumferentem res <lb/>
            illas proeliorum semper in expeditionem paratas. hauet, inquam, <lb n="20"/>
            uidere deas grauidas, deas fetas gliscentibusque per dies aluis <lb/>
            alias intestini ponderis morositate cunctari, parturire alias <lb/>
            tractu longo et manus obstetricias quaerere, illas telis grauibus <lb/>
            et dolorum acuminibus fixas heiulare, tortari et inter haec <lb/>
            omnia suppetias Iunonis implorare Lucinae. nonne multo est <lb n="25"/>
            rectius maledicere, conuiciari atque alia ingerere diis probra,

<note type="footnote"> 17 sq. Lucret. 4, 1168 L. </note>

<note type="footnote"> 5 moribus <hi rend="italic">scripsi:</hi> oribus P 7 quadripedum P 8 ad <hi rend="italic">otn<lb/>
             Sab</hi> 9 uoluptatis <hi rend="italic">Gel:</hi> uoluntati <hi rend="italic">P</hi> uoluntatis <hi rend="italic">Sab, r</hi> eneruatione <lb/>
            <hi rend="italic">Sab:</hi> eneruationi P languescere <hi rend="italic">Sab, r:</hi> anguescere P <lb/>
            11 deas <hi rend="italic">scripsi:</hi> eas P 12 abortiri <hi rend="italic">Urs</hi> praeferre <hi rend="italic">scripsi:</hi> perferre <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> 15 auet animus <hi rend="italic">Gel:</hi> habet et animum P habet etiamnum <lb/>
            <hi rend="italic">Sab</hi> 17 a.b] apud <hi rend="italic">Sab</hi> iactho P Iacchum <hi rend="italic">Sab</hi> 18 Lucretii <hi rend="italic">Sab</hi> <lb/>
            priapum <hi rend="italic">Sab, r :</hi> priamum P 20 praeliorum <hi rend="italic">P corr c\'</hi> expeditionem <lb/>
            <hi rend="italic">Huetius:</hi> expeditione P auet <hi rend="italic">Gel:</hi> habet P 21 fitas <lb/>
            <hi rend="italic">P corr c\'</hi> aluis] aliis <hi rend="italic">Sab</hi> 22 alias <hi rend="italic">post</hi> aluis <hi rend="italic">addidi</hi> <lb/>
            23 obsticias <hi rend="italic">P corr cl</hi> quaereres <hi rend="italic">Sab</hi> alias <hi rend="italic">TJrs</hi> 24 tortari <lb/>
            <hi rend="italic">Canterus:</hi> et hortari P 26 conuitiari <hi rend="italic">c\'</hi> diis] de his <hi rend="italic">Sab</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="119"/>
            quam uel obtentu pio talia de his monstra <milestone n="68" unit="altpage"/> opinionum indignitate  <lb/>
            praesumere?</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>