<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1:3.7-3.8</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1:3.7-3.8</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1"><div n="3" subtype="book" type="textpart"><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p>sed quid aucupia uerborum splendoremque sermonis <lb/>
            peti ab hoc dicam, cum sciam esse non paucos, qui <lb/>
            auersentur et fugiant libros de hoc. eius nec in aurem uelint <lb/>
            admittere lectionem opinionum suarum praesumpta uincentem,<lb n="10"/>
            cumque alios audiam mussitare indignanter et dicere, oportere <lb/>
            statui per senatum, aboleantur ut haec scripta quibus Christiana <lb/>
            religio comprobetur et uetustatis opprimatur auctoritas? <lb/>
            quinimmo, si fiditis exploratum uos dicere quicquam de diis <lb/>
            uestris, erroris conuincite Ciceronem, refellitote, redarguite,<lb n="15"/>
            temeraria et impia dictitare conprobate. nam intercipere scripta <lb/>
            et publicatam uelle submergere lectionem non est deos defendere  <lb/>
            sed ueritatis testificationem timere.</p></div><div n="8" subtype="section" type="textpart"><p>ac ne tamen et nobis <lb/>
            inconsideratus aliquis calumniam moueat, tamquam deum quem <lb/>
            colimus marem esse credamus, ea scilicet causa, quod eum <lb n="20"/>
            cum loquimur pronuntiamus genere masculino, intellegat non <lb/>
            sexum sed usu et familiaritate sermonis appellationem eius et <lb/>
            significantiam promi. non enim deus mas est, sed nomen eius <lb/>
            generis masculini est, quod idem uos dicere religione in uestra <lb/>
            non quitis. nam consuestis in precibus siue tu deus es siue <lb n="25"/>
            dea dicere, quae dubitationis exceptio dare uos diis sexum <lb/>
            disiunctione ex ipsa declarat. adduci ergo non possumus, ut <lb/>
            corpora credamus deum. nam esse necesse est corpora, si sunt

<note type="footnote"> 1 de nat. deor. fr. 3 Bait. </note>

<note type="footnote"> 1 graegis <hi rend="italic">P corr cl</hi> 4, quos <hi rend="italic">P corr</hi> 5 esset <hi rend="italic">Dauisius:</hi> esse <lb/>
            et P esset et <hi rend="italic">Sab</hi> 15 refellitote, redarguite, temeraria et impia <lb/>
            dictitare <hi rend="italic">Stewechius:</hi> temeraria et impia dictitare refellitote redarguite <lb/>
            P 16 dictare <hi rend="italic">Sab</hi> dicta <hi rend="italic">Gel</hi> reprobate <hi rend="italic">Sdb</hi> 18 testiflcationem <lb/>
            <hi rend="italic">Sab, r:. testiifcatione</hi> P 20 marem <hi rend="italic">Sab:</hi> matrem P <lb/>
            24 quid <hi rend="italic">Sab corr in err</hi> 25 praecibus P sine dea] siue tu dea <lb/>
            <hi rend="italic">HaJJ</hi> 26 dubitationis <hi rend="italic">Sab:</hi> dubitationib; P diis <hi rend="italic">Sab, r: dii P</hi> <lb/>
            28 nam] at <hi rend="italic">Urs</hi> esse <hi rend="italic">om Sab</hi> . </note> <lb/>
             
<pb n="117"/>
            <milestone n="67" unit="altpage"/> mares ac feminae, aut insignificatam esse generum disiunctionem.  <lb/>
            quis enim uel exigui sensus nescit terrenorum ab illo <lb/>
            animantium conditore non alia de causa generis diuersi sexus <lb/>
            institutos esse atque formatos, nisi ut per coitus et conubia <lb/>
            corporum res caduca et labilis successionis perpetuae innouatione <lb n="5"/>
            duraret? quid ergo?</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>