<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1:3.7-3.24</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1:3.7-3.24</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1"><div n="3" subtype="book" type="textpart"><div n="7" subtype="section" type="textpart"><p>sed quid aucupia uerborum splendoremque sermonis <lb/>
            peti ab hoc dicam, cum sciam esse non paucos, qui <lb/>
            auersentur et fugiant libros de hoc. eius nec in aurem uelint <lb/>
            admittere lectionem opinionum suarum praesumpta uincentem,<lb n="10"/>
            cumque alios audiam mussitare indignanter et dicere, oportere <lb/>
            statui per senatum, aboleantur ut haec scripta quibus Christiana <lb/>
            religio comprobetur et uetustatis opprimatur auctoritas? <lb/>
            quinimmo, si fiditis exploratum uos dicere quicquam de diis <lb/>
            uestris, erroris conuincite Ciceronem, refellitote, redarguite,<lb n="15"/>
            temeraria et impia dictitare conprobate. nam intercipere scripta <lb/>
            et publicatam uelle submergere lectionem non est deos defendere  <lb/>
            sed ueritatis testificationem timere.</p></div><div n="8" subtype="section" type="textpart"><p>ac ne tamen et nobis <lb/>
            inconsideratus aliquis calumniam moueat, tamquam deum quem <lb/>
            colimus marem esse credamus, ea scilicet causa, quod eum <lb n="20"/>
            cum loquimur pronuntiamus genere masculino, intellegat non <lb/>
            sexum sed usu et familiaritate sermonis appellationem eius et <lb/>
            significantiam promi. non enim deus mas est, sed nomen eius <lb/>
            generis masculini est, quod idem uos dicere religione in uestra <lb/>
            non quitis. nam consuestis in precibus siue tu deus es siue <lb n="25"/>
            dea dicere, quae dubitationis exceptio dare uos diis sexum <lb/>
            disiunctione ex ipsa declarat. adduci ergo non possumus, ut <lb/>
            corpora credamus deum. nam esse necesse est corpora, si sunt

<note type="footnote"> 1 de nat. deor. fr. 3 Bait. </note>

<note type="footnote"> 1 graegis <hi rend="italic">P corr cl</hi> 4, quos <hi rend="italic">P corr</hi> 5 esset <hi rend="italic">Dauisius:</hi> esse <lb/>
            et P esset et <hi rend="italic">Sab</hi> 15 refellitote, redarguite, temeraria et impia <lb/>
            dictitare <hi rend="italic">Stewechius:</hi> temeraria et impia dictitare refellitote redarguite <lb/>
            P 16 dictare <hi rend="italic">Sab</hi> dicta <hi rend="italic">Gel</hi> reprobate <hi rend="italic">Sdb</hi> 18 testiflcationem <lb/>
            <hi rend="italic">Sab, r:. testiifcatione</hi> P 20 marem <hi rend="italic">Sab:</hi> matrem P <lb/>
            24 quid <hi rend="italic">Sab corr in err</hi> 25 praecibus P sine dea] siue tu dea <lb/>
            <hi rend="italic">HaJJ</hi> 26 dubitationis <hi rend="italic">Sab:</hi> dubitationib; P diis <hi rend="italic">Sab, r: dii P</hi> <lb/>
            28 nam] at <hi rend="italic">Urs</hi> esse <hi rend="italic">om Sab</hi> . </note> <lb/>
             
<pb n="117"/>
            <milestone n="67" unit="altpage"/> mares ac feminae, aut insignificatam esse generum disiunctionem.  <lb/>
            quis enim uel exigui sensus nescit terrenorum ab illo <lb/>
            animantium conditore non alia de causa generis diuersi sexus <lb/>
            institutos esse atque formatos, nisi ut per coitus et conubia <lb/>
            corporum res caduca et labilis successionis perpetuae innouatione <lb n="5"/>
            duraret? quid ergo?</p></div><div n="9" subtype="section" type="textpart"><p>dicemus deos procreare, deos  <lb/>
            nasci, et idcirco his additas genitalium membrorum partes, ut <lb/>
            sufficere prolem possent, et noua quaque suboriente fetura <lb/>
            quicquid prior aetas abstulisset recidiua substitutio subrogaret? <lb/>
            ergo si haec ita sunt, id est si dii procreant † superi et <lb n="10"/>
            . super has leges experiuntur se sexus, suntque inmortales nec frigoribus <lb/>
            fiunt senectutis effeti, sequitur ut debeant plena esse <lb/>
            diis omnia neque innumeros caelos eorum capere multitudinem <lb/>
            posse, siquidem et ipsi perpetuo generant et per suboles subolum <lb/>
            multiplicata semper innumerabilitas ampliatur: aut si <lb n="15"/>
            obscenitas coeundi ita ut decet ab diis abest, quae causa <lb/>
            ratioque monstrabitur, cur insigniti sint his locis, quibus sexus . <lb/>
            se solet libidinum propriarum admonitionibus recognoscere? <lb/>
            neque enim ueri est simile, haberi haec frustra aut inprobum <lb/>
            in illis lusum ludere uoluisse naturam, ut eos his partibus <lb n="20"/>
            aggeraret quibus utendum non esset. ut enim ad usus <lb/>
            certos manus pedes oculi ceteraque constructio membrorum <lb/>
            sua quaeque in officia constituta est, ita conuenit credere in <lb/>
            sui muneris functionem comparatas esse has partes: aut

<note type="footnote"><lb/>
            1 faeminae <hi rend="italic">P corr</hi> aut <hi rend="italic">addidi</hi> insigniflcatam <hi rend="italic">scripsi:</hi> insignificata <lb/>
            P ui significata <hi rend="italic">Sab</hi> insignita <hi rend="italic">Urs</hi> ease] e» <hi rend="italic">Sab</hi> <lb/>
            disiunctionem <hi rend="italic">scripsi:</hi> disiunctione P distinctione <hi rend="italic">Urs</hi> 2 nesci P <lb/>
            <hi rend="italic">corr c\'</hi> 8 quaque suboriente <hi rend="italic">Gėl:</hi> quaeq; sunt oriente P (quaeque <lb/>
            sunt) oriente sic <hi rend="italic">Sdb</hi> 9 recidiba <hi rend="italic">P corr</hi> 10 <hi rend="italic">sq</hi>. [id est si dii <lb/>
            procreant] superi et [super] has leges experiuntur sezus <hi rend="italic">Zinkius</hi> [superi] <lb/>
            et si per has <hi rend="italic">(uel</hi> humanas) leges pariuntur sexus ? 11 super] si <lb/>
            per <hi rend="italic">Qel</hi> 12 debeant <hi rend="italic">Sab:</hi> debeat P 14 ipsi <hi rend="italic">Gel:</hi> ipsi si P <lb/>
            16 obsenitas P 18 solent <hi rend="italic">Sab</hi> 19 inprobum <hi rend="italic">Hauptius:</hi> inprouida <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> improuidentiam <hi rend="italic">Sab</hi> prouidentiam <hi rend="italic">Mewrsius</hi> improuidam <hi rend="italic">Salm</hi> <lb/>
            20 lusum <hi rend="italic">Hauptius:</hi> suam P suaue <hi rend="italic">Salm</hi> 21 esset <hi rend="italic">Urs:\'</hi> e sed <lb/>
            P est. sed <hi rend="italic">Sab</hi> est <hi rend="italic">Salm</hi> 24 <hi rend="italic">fionctionem Sab:</hi> finctionem P <lb/>
            confitendum <hi rend="italic">Gel:</hi> confidendum 1 </note> <lb/>
             
<pb n="118"/>
            confitendum est, in deorum corporibus esse aliquid uacuum, quod  <lb/>
            sit frustra.</p></div><div n="10" subtype="section" type="textpart"><p>atque inaniter fabricatum. <milestone n="67b" unit="altpage"/> quid dicitis, o sancti  <lb/>
            atque inpolluti antistites religionum ? habent ergo dii serus <lb/>
            et genitalium membrorum . circumferunt foeditates, quas ex <lb/>
            moribus uerecundis infame est suis appellationibus promere? <lb n="5"/>
            quid ergo iam superest, nisi ut eos credamus inmundorum <lb/>
            quadrupedum ritu in libidinum furias gestire, cupiditatibus <lb/>
            rabidis ire in mutuas complexiones et ad postremum fractis <lb/>
            dissolutisque corporibus uoluptatis eneruatione languescere? et <lb/>
            quoniam quaedam sunt feminarum generis propria, sequitur <lb n="10"/>
            ut deas quoque credamus circumactis persoluere suas mensibus <lb/>
            leges, fastidiosos ducere atque habere conceptus, aboriri praeferre <lb/>
            et praepropero partu septimanas edere aliquando feturas. <lb/>
            o pura, o sancta atque ab omni turpitudinis labe disparata <lb/>
            atque abiuncta diuinitas! hauet animus atque ardet, in chalcidicis <lb n="15"/>
            illis magnis atque in palatiis caeli deos deasque conspicere <lb/>
            intectis corporibus atque nudis, ab Iaccho Cererem, <lb/>
            Musa ut praedicat Lucretia, mammosam, Hellespontiacum Priapum <lb/>
            inter deas uirgines atque matres circumferentem res <lb/>
            illas proeliorum semper in expeditionem paratas. hauet, inquam, <lb n="20"/>
            uidere deas grauidas, deas fetas gliscentibusque per dies aluis <lb/>
            alias intestini ponderis morositate cunctari, parturire alias <lb/>
            tractu longo et manus obstetricias quaerere, illas telis grauibus <lb/>
            et dolorum acuminibus fixas heiulare, tortari et inter haec <lb/>
            omnia suppetias Iunonis implorare Lucinae. nonne multo est <lb n="25"/>
            rectius maledicere, conuiciari atque alia ingerere diis probra,

<note type="footnote"> 17 sq. Lucret. 4, 1168 L. </note>

<note type="footnote"> 5 moribus <hi rend="italic">scripsi:</hi> oribus P 7 quadripedum P 8 ad <hi rend="italic">otn<lb/>
             Sab</hi> 9 uoluptatis <hi rend="italic">Gel:</hi> uoluntati <hi rend="italic">P</hi> uoluntatis <hi rend="italic">Sab, r</hi> eneruatione <lb/>
            <hi rend="italic">Sab:</hi> eneruationi P languescere <hi rend="italic">Sab, r:</hi> anguescere P <lb/>
            11 deas <hi rend="italic">scripsi:</hi> eas P 12 abortiri <hi rend="italic">Urs</hi> praeferre <hi rend="italic">scripsi:</hi> perferre <lb/>
            <hi rend="italic">P</hi> 15 auet animus <hi rend="italic">Gel:</hi> habet et animum P habet etiamnum <lb/>
            <hi rend="italic">Sab</hi> 17 a.b] apud <hi rend="italic">Sab</hi> iactho P Iacchum <hi rend="italic">Sab</hi> 18 Lucretii <hi rend="italic">Sab</hi> <lb/>
            priapum <hi rend="italic">Sab, r :</hi> priamum P 20 praeliorum <hi rend="italic">P corr c\'</hi> expeditionem <lb/>
            <hi rend="italic">Huetius:</hi> expeditione P auet <hi rend="italic">Gel:</hi> habet P 21 fitas <lb/>
            <hi rend="italic">P corr c\'</hi> aluis] aliis <hi rend="italic">Sab</hi> 22 alias <hi rend="italic">post</hi> aluis <hi rend="italic">addidi</hi> <lb/>
            23 obsticias <hi rend="italic">P corr cl</hi> quaereres <hi rend="italic">Sab</hi> alias <hi rend="italic">TJrs</hi> 24 tortari <lb/>
            <hi rend="italic">Canterus:</hi> et hortari P 26 conuitiari <hi rend="italic">c\'</hi> diis] de his <hi rend="italic">Sab</hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="119"/>
            quam uel obtentu pio talia de his monstra <milestone n="68" unit="altpage"/> opinionum indignitate  <lb/>
            praesumere?</p></div><div n="11" subtype="section" type="textpart"><p>et audetis adscribere causam nobis  <lb/>
            offensionis deorum, cum, si iudicatio fiat, certissima in uobis <lb/>
            reperiatur haec esse et in contumelia alia quam opinamini <lb/>
            stare? nam si dii, ut dicitis, adficiuntur ira et animorum indignationibus <lb n="5"/>
            incalescunt, cur eos non putemus aegre atque <lb/>
            aegerrime sustinere, dari sibi a uobis sexus, quibus canes porcique <lb/>
            formati sunt, et cum ita credatis, non aliter se fingi et <lb/>
            ignominiosa cum ostentatione proponi? ergo cum haec ita sint, <lb/>
            miseriarum omnium causa uos estis, uos deos impellitis, uos <lb n="10"/>
            excitatis infestare omnibus malis terras et noua quaeque cotidie <lb/>
            struere, quibus ulcisci se possint tot a uobis iniuriis et male- \' <lb/>
            dictianibus exasperati: maledictionibus, inquam, et iniuriis, <lb/>
            quas partim fabulis turpibus, partim opinionibus indecoris, <lb/>
            quas uestri theologi, quas poetae, quas ipsi uos quoque ignominiosis <lb n="15"/>
            celebratis in ritibus, res perditas inuenietis humanas <lb/>
            et abiecisse clauum deos, si modo illorum curam spectat mortalium <lb/>
            regere atque administrare fortunas. nam nobis quidem <lb/>
            cur irascantur non habent, quos uident et sentiunt neque se <lb/>
            colere neque deridere, quod dicitur, et honestius quam uos <lb n="20"/>
            multo de sui nominis dignitate existimare, quam credere. <lb/>
            de sexu hactenus.</p></div><div n="12" subtype="section" type="textpart"><p>nunc ad speciem ueniamus et formas, quibus  <lb/>
            esse descriptos deos superos creditis, quibus immo formatis et <lb/>
            templorum amplissimis conlocatis in sedibus. neque quisquam <lb/>
            ludaeicas in hoc loco nobis opponat et Sadducaei generis fabulas, <lb n="25"/>
            tamquam formas tribuamus et nos deo: hoc enim putatur <lb/>
            <milestone n="6sb" unit="altpage"/> in eorum litteris dici et ut rem certam * atque auctoritate

<note type="footnote"> 1 uel <hi rend="italic">scripsi:</hi> ut <hi rend="italic">P om Sdb</hi> 4 nec <hi rend="italic">Freinshemius</hi> alia <hi rend="italic">add <lb/>
            Oehlerus</hi> 5 stare <hi rend="italic">Sab:</hi> Btrare P 7 aegerrime <hi rend="italic">Urs:</hi> acerrime <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            14 quas <hi rend="italic">Sab:</hi> quam P indecoris <hi rend="italic">Sab:</hi> indecoriis <hi rend="italic">P</hi> 15 theolegi <lb/>
            <hi rend="italic">P corr c\'</hi> 17 clabum <hi rend="italic">P corr</hi> 18 administraret <hi rend="italic">P corr c\'</hi> <lb/>
            20 diridere <hi rend="italic">P corr</hi> dicitis ? quam uos <hi rend="italic">del Hugius</hi> 21 quam) <lb/>
            et <hi rend="italic">Oel</hi> atque <hi rend="italic">Urs om Salm</hi> quam uos <hi rend="italic">Hugius</hi> 22 <hi rend="italic">sqq. in mg</hi> De <lb/>
            specie &amp; I formis I decp 25 iudeicas P iudaicas <hi rend="italic">Gel</hi> 26 tribuamus <lb/>
            <hi rend="italic">Sab:</hi> tribuant P anos (a <hi rend="italic">eras) P</hi> os <hi rend="italic">Salm</hi> 27 dici et] <lb/>
            dicier <hi rend="italic">Meursius</hi> ut <hi rend="italic">scripsi:</hi> ut uel <hi rend="italic">P om Gel</hi> uelut <hi rend="italic">Meursius</hi> <lb/>
            rem certam <hi rend="italic">Vahlenus:</hi> re certa P res certa <hi rend="italic">Meursius</hi> rem certam <lb/>
            atque] lege certaque <hi rend="italic">Gel lacunam indicauit Vahlenus: intercidisse <lb/>
            uideri</hi> testimonio <hi rend="italic">cf. 4, 18</hi> auctorita <hi rend="italic">P corr c</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="120"/>
            firmari: quae aut nihil ad nos attinent nec ex aliqua portione <lb/>
            quicquam habent commune nobiscum, aut si sunt ut creditur <lb/>
            sociae, quaerendi sunt uobis altioris intellegentiae doctores, per <lb/>
            quos possitis addiscere, quibus modis conueniat litterarum <lb/>
            illarum nubes atque inuolucra relaxare. nostra de hoc sententia<lb n="5"/>
            talis est. naturam omnem diuinam, quae neque esse coeperit <lb/>
            aliquando nec uitalem ad terminum sit aliquando uentura, <lb/>
            liniamentis carere corporeis neque ullas formarum effigies <lb/>
            possidere, quibus extima circumscriptio membrorum solet coagmenta <lb/>
            finire. quicquid enim tale est, mortale esse arbitramur<lb n="10"/>
            et labile; nec obtinere perpetuam posse credimus aeuitatem <lb/>
            quod extremis coercitum finibus necessaria circumcludit extremitas.  <lb/>
            </p></div><div n="13" subtype="section" type="textpart"><p>at uero uos deos parum est formarum quod amplectimini <lb/>
            mensione, filo etiam terminatis humano, et quod <lb/>
            indignius multo est, terrenorum corporum circumcaesura finitis. <lb n="15"/>
            quid ergo dicemus? caput deos gestare tereti rotunditate colli <lb/>
            erectum, retinaculis neruorum dorso inligatum ac pectori et <lb/>
            ad ceruicum necessarias flexiones consertionibus uerticularum <lb/>
            atque ossea substructione fulciri? quod si accipiemus ut uerum <lb/>
            sit, aures etiam sequitur ut habeant curuis perterebratas anfractibus,<lb n="20"/>
            oculorum orbiculos mobiles, superciliorum marginibus <lb/>
            obumbratos, suspensum imbricem narium, munctionibus <lb/>
            muculentis et spiritali commeabilem tractui, subactionibus ciborum <lb/>
            dentes trini generis atque in officia trina compositos,  <lb/>
            manus ministras <milestone n="69" unit="altchapter"/> operum, articulatis digitis et cubitorum <lb n="25"/>
            mobilitate tractabiles, corporibus sustinendis pedes, explicandis <lb/>
            gressibus et suggerendis anticipationibus itionum genua. quodsi

<note type="footnote"> 1 ad] lat <hi rend="italic">P corr</hi> attinent <hi rend="italic">Sab:</hi> attinet P 2 commune <hi rend="italic">Sab:</hi> <lb/>
            communem P ut <hi rend="italic">add Salm</hi> creditae <hi rend="italic">Sab</hi> 8 ullas <hi rend="italic">Sab:</hi> <lb/>
            ulla <hi rend="italic">P</hi> 14 etiam terminatis <hi rend="italic">scripsi:</hi> et atterminatis P etiam atterminatis <lb/>
            <hi rend="italic">Sab</hi> 16 colli erectum <hi rend="italic">scripsi:</hi> collectum <hi rend="italic">P</hi> 18 ad <hi rend="italic">Sab, <lb/>
            r : a P</hi> nerticnlarum <hi rend="italic">F. Dousa:</hi> nerticum P uertebrarum <hi rend="italic">Ur,</hi> <lb/>
            20 sequitur <hi rend="italic">Sab:</hi> secuntur <hi rend="italic">P</hi> nt <hi rend="italic">add</hi> e • curbis <hi rend="italic">P corr</hi> <lb/>
            21 mouiles <hi rend="italic">P corr</hi> 22 imbricem <hi rend="italic">Sab:</hi> imbricen P munctionibus <lb/>
            <hi rend="italic">Sab, r:</hi> nnctionibus P 23 muccnlentis <hi rend="italic">Sab:</hi> munculentis P <lb/>
            <hi rend="italic">ciuorum P corr r 25 articnlatis scripsi: articulisP</hi> 27 genua <lb/>
            <hi rend="italic">addidi</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="121"/>
            ea quae prompta sunt, consentaneum est et illa portari quae <lb/>
            sub costis earumque sub cratibus cutes contegunt atque omentorum <lb/>
            membranulae, gurguliones uentriculos lienes pulmones <lb/>
            uesiculas iecora, intestinorum uolubilium tractus et per omnia <lb/>
            uiscera commeantes purpurei sanguinis uenas cum arteriis spiritalibus <lb n="5"/>
            coniugatas.</p></div><div n="14" subtype="section" type="textpart"><p>an numquid caelestium corpora foeditatibus  <lb/>
            his carent, et quoniam cibis mortalibus abstinent, edentulos <lb/>
            eos esse paruolum credendum est ritu et uiduatos interioribus <lb/>
            cunctis tamquam utres sufflatos turgidorum corporum inanitate <lb/>
            pendere? quid quod, si haec ita sunt, erit uobis necessarium <lb n="10"/>
            contueri, similesne sint dii omnes an formarum dispari circumscriptione <lb/>
            teneantur. si enim par cunctis atque una est <lb/>
            omnibus similitudinis species, non absurdum est credere errare <lb/>
            eos fallique cognitionis in mutuae comprehensione. sin autem <lb/>
            gerunt discrimen in uultibus, sequitur ut intellegi debeat, non. <lb n="15"/>
            alia de causa dissimilitudines his datas, nisi ut singuli se possent <lb/>
            differentium signorum proprietatibus noscitare. ergo esse <lb/>
            dicendum est quosdam capitones cilunculos frontones labeones <lb/>
            simos, alios mentones naeuios atque nasicas, hos displosis <lb/>
            naribus, illos resimis, nonnullos turgentibus malis aut buccarum <lb n="20"/>
            cumulatione ** acriuoces, nanos longos medios macilentos <lb/>
            pingues crassos, hos capillorum intortionibus crispulos, caluitiis <lb/>
            alios <milestone n="69b" unit="altpage"/> et glabritatibus rasos: neque opinari nos falso  <lb/>
            uestrae produnt atque indicant officinae, siquidem cum facitis <lb/>
            atque informatis deos, hos crinitos effingitis, alios leues, senes <lb n="25"/>
            iuuenes pueros aquilos caesios rauos seminudos intectos aut, <lb/>
            ne frigus incommodet, fluidarum uestium superiectione perfusos. <lb/>
            </p></div><div n="15" subtype="section" type="textpart"><p>quisquamne est hominum rationis alicuius sapore 

<note type="footnote"> 1 portari] putari <hi rend="italic">Sab</hi> 2 earamquQ <hi rend="italic">c\'</hi> 3 lienes <hi rend="italic">Urs:</hi> uenas <lb/>
            P renes <hi rend="italic">Mewrsius</hi> 7 abstinent <hi rend="italic">Sab:</hi> abstinentur P 8 paruulorum <lb/>
            <hi rend="italic">Gel</hi> 13 non P 14 cognitiones <hi rend="italic">P corr</hi> im <hi rend="italic">P corr r</hi> <lb/>
            17 proprietatibus P 18 <hi rend="italic">in mg</hi> -R- silunculos <hi rend="italic">Urs</hi> 19 simos <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi:</hi> in his P naeuios <hi rend="italic">Gel:</hi> naeuimos P 20 buccarum <hi rend="italic">Sab:</hi> <lb/>
            ubccarum <hi rend="italic">sic P</hi> 21 mcumulatione (m <hi rend="italic">eras)</hi> P <hi rend="italic">lacunam signaui</hi> <lb/>
            acriuoceb <hi rend="italic">Gel:</hi> sacrinocea P saccibucces <hi rend="italic">Salm</hi> nanos <hi rend="italic">Sab:</hi> mannos P <lb/>
            24 uestrae <hi rend="italic">Gel:</hi> uestra et P uestrae et <hi rend="italic">Sab</hi> officinae <hi rend="italic">Sab:</hi> officina P <lb/>
            25 lenes <hi rend="italic">Gel:</hi> leues lenes P 26 aquilos <hi rend="italic">Gel:</hi> aquilios P 27 incommudet <lb/>
            <hi rend="italic">P corr</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="122"/>
            contactus, qui pilos et lanugines credat in deorum corporibus <lb/>
            nasci, qui annorum in illis inesse discrimina, qui et per uarias <lb/>
            . tegminum atque amictuum formas uestitos hos ire atque ab <lb/>
            aestibus sese frigoribusque tutari? quod qui habet uerum., et <lb/>
            hoc necesse est tamquam uerum accipiat: esse deos fullones,<lb n="5"/>
            esse tonsores, qui uel sacras eluant uestes uel capillos imminuant <lb/>
            siluescentium crinium uelleribus inuolutis. itane istud <lb/>
            non. turpe, non impietatis et contumeliae plenum est, moribundi <lb/>
            et caduci animantis liniamenta diis dare, insignire his <lb/>
            partibus, quas enumerare, quas persequi probus audeat nemo <lb n="10"/>
            nec sine summae foeditatis horrore mentis imaginatione concipere? <lb/>
            hocine est illud fastidium uestrum, sapientia haec <lb/>
            adrogans, qua despuitis nos ut rudes atque omnem scientiam <lb/>
            remini rerum uobis diuinarum patere? Aegyptiorum ridetis <lb/>
            aenigmata, quod mutorum animantium formas diuinis inseruerint <lb n="15"/>
            causis easdemque quod species multo ture accipiant et <lb/>
            reliquo caerimoniarum paratu: uos effigies hominum tamquam <lb/>
            deorum ueneramini potestates nec pudet his ora terreni animalis <lb/>
            imponere, erroris alios et stultitiae condemnare et in  <lb/>
            erroris eiusdem similitudine ac uitii <milestone n="70" unit="altchapter"/> deprehendi.</p></div><div n="16" subtype="section" type="textpart"><p>nisi forte  <lb n="20"/>
            dicetis alias quidem inesse diis formas, sed honoris et dicis <lb/>
            causa species uos eis accommodauisse mortalium: quod maioris <lb/>
            multo est contumeliae, quam erroris aliquid ignoratione fecisse. <lb/>
            nam si uos fateremini id quod uestra suspicio credidisset formamentis <lb/>
            adtribuisse diuinis, minus erat iniuriae praesumpta <lb n="25"/>
            in opinatione peccasse: nunc uero cum aliud creditis et aliud <lb/>
            fingitis, et in eos estis contumeliosi quibus id adtribuitis <lb/>
            quod eis confitemini non esse, et inreligiosi esse monstramini, <lb/>
            cum id adoratis quod fingitis, non quod in re esse ipsaque in

<note type="footnote"> 1 polos <hi rend="italic">P corr</hi> &amp; 5 fullones <hi rend="italic">Sab:</hi> tullones P 7 innolutis <lb/>
            <hi rend="italic">scripsi:</hi> inuolutos <hi rend="italic">P</hi> 12 hoccine <hi rend="italic">r</hi> 13 sscientiam P <hi rend="italic">corr</hi> ; <lb/>
            16 censibus <hi rend="italic">Orellius</hi> ture <hi rend="italic">Sab:</hi> iure P 19 errori asalios P <lb/>
            <hi rend="italic">corr</hi> &amp; 20 uitii <hi rend="italic">scripsi:</hi> uitio P 21 sed <hi rend="italic">Urs:</hi> et P honoris <hi rend="italic">Sab:</hi> <lb/>
            honores P dicis <hi rend="italic">Lipsius, Urst</hi> dotis P 22 causas <hi rend="italic">P corr</hi> <lb/>
            24 credidissed <hi rend="italic">P corr</hi> formam mentis <hi rend="italic">Sab</hi> 26 <hi rend="italic">opinatioae Sab:</hi> <lb/>
            opinatio P 27 id attribuitis <hi rend="italic">Gel:, ita</hi> tribuitis P it adtribuitis r <lb/>
            28 eis <hi rend="italic">Oehlerus:</hi> eos P ipsaqua PI </note> <lb/>
             
<pb n="123"/>
            ueritate censetis. si aselluli canes porci humanum aliquid <lb/>
            saperent fingendique haberent artes idemque nos uellent cultu <lb/>
            aliquo prosequi et statuarum consecrationibus honorare, quantas <lb/>
            nobis irarum flammas, indignationum quos turbines concitarent, <lb/>
            si suorum corporum formas nostra uellent portare <lb n="5"/>
            atque obtinere simulacra? quantas, inquam, irarum flammas. <lb/>
            suffunderent, excitarent, si urbis conditor Romulus asinina staret <lb/>
            in facie, si sanctus Pompilius in canina, si porcina sub <lb/>
            specie nomen esset Catonis aut Marci Ciceronis inscriptum? <lb/>
            ita ergo stoliditatem uestram non rideri, si rident, uestris ab <lb n="10"/>
            numinibus remini, aut quoniam censetis adfici eos ira, non <lb/>
            insanire, non furere neque pro iniuriis et contumeliis tantis <lb/>
            ultum ire, se uelle iacularique in uos ea quae dolor suetus est <lb/>
            iacere et offensionis acerbitas comminisci? quanto fuerat rectius <lb/>
            elephantorum his formas, pantherarum aut tigridum, taurorum <lb n="15"/>
            equorumque donare? nam quid in homine <milestone n="70b" unit="altpage"/> pulcrum  <lb/>
            est, quid, quaeso, admirabile uel decorum, nisi quod et clurino <lb/>
            cum pecore nescio quis auctor uoluit esse commune ?</p></div><div n="17" subtype="section" type="textpart"><p>sed  <lb/>
            si uobis, inquiunt, nostra opinatio displicet, uos demonstrate, <lb/>
            uos dicite, qua sit deus praeditus forma. si ueram uultis audire <lb n="20"/>
            sententiam: aut nullam habet deus formam, aut si informatus <lb/>
            est aliqua, ea quae sit profecto nescimus. neque enim quod <lb/>
            uidimus numquam nescire esse ducimus turpe aut ea re prohibemur <lb/>
            aliorum sententias refutare, quia super hoc nostram <lb/>
            nullam ipsi sententiam promimus. ut enim, si uitreus esse dicatur <lb n="25"/>
            mundus, si argenteus, ferreus uel ex fragili conglobatus <lb/>
            et fabricatus testa, non dubitemus falsum esse contendere, <lb/>
            quamuis quae sit eius materia nesciamus, ita cum de specie <lb/>
            agatur dei, quam perhibetis conuincimus non esse, etiamsi

<note type="footnote"> 18 Ennius sat. 45 V. </note>

<note type="footnote"> 1 ueritate <hi rend="italic">apographum Brttxellense:</hi> ueritate e P ueritate esse <hi rend="italic">Sab</hi> <lb/>
            asselluli <hi rend="italic">P corr c\'</hi> porci <hi rend="italic">P</hi> 6 tinquam P 13 que P <lb/>
            14 aceruitas <hi rend="italic">P corr</hi> 15 helefantorum P trigridum <hi rend="italic">P corr</hi> <lb/>
            17 clurino] uėterino <hi rend="italic">Sdb in mg</hi> v 19 nobis <hi rend="italic">Sab</hi> 20 praedictus <lb/>
            <hi rend="italic">Sab</hi> 22 que <hi rend="italic">P corr c\'</hi> 23 prohibemur <hi rend="italic">Gel:</hi> prohibemus P <lb/>
            24 aliorum <hi rend="italic">Gel:</hi> aliquorum P 25 ipsi <hi rend="italic">P</hi> 26 conglobatus <hi rend="italic">Meursius:<lb/>
             </hi> conclobatus P condolatus <hi rend="italic">Sdb</hi> 27 testa <hi rend="italic">Gel:</hi> est testa P esse <lb/>
            testa <hi rend="italic">Stewechius</hi> </note> 
<pb n="124"/>
             <lb/>
            quae sit minus possumus explicare.</p></div><div n="18" subtype="section" type="textpart"><p>quid ergo, inquiet aliquis, <lb/>
            non audit deus, non loquitur, non ante se positas res uidet, <lb/>
            non intuetur? suo forsitan genere, non nostro. neque enim <lb/>
            ueri aliquid scire tanta in re possumus aut suspicionibus indagare, <lb/>
            quas esse apud nos liquet instabiles, lubricas et uanorum<lb n="5"/>
            similitudines somniorum. si enim dixerimus isdem illum <lb/>
            rationibus uidere quibus et nos uidemus, sequitur ut intellegi <lb/>
            debeat, superiectas pupulis eum habere membranulas, coniuere, <lb/>
            nictare, radiis aut imaginibus cernere, aut quod oculis commune <lb/>
            est omnibus, sine alterius luminis commixtione nihil <lb n="10"/>
            omnino conspicere. quod ipsum similiter de auditu ac de eloquii  <lb/>
            forma et uerborum prolatione dicendum est: <milestone n="71" unit="altchapter"/> si per aures <lb/>
            audiat, eas quoque habere flexuosis tramitibus perforatas, qua <lb/>
            inrepere uox possit sensum nuntiatura sermonis, aut si uerba <lb/>
            ore funduntur, labia habere cum dentibus, quorum inflictu et <lb n="15"/>
            mobilitate multiiuga lingua sonos articulet et uocem in uerba  <lb/>
            conformet.</p></div><div n="19" subtype="section" type="textpart"><p>at si nostri animi mentem non recusatis audire, <lb/>
            tantum abest, ut nos deo corporalia liniamenta tribuamus, ut <lb/>
            animorum etiam decora ipsasque uirtutes, quibus eminere uix <lb/>
            concessum est paucis, tantae rei uereamur adscribere. quis <lb n="20"/>
            enim deum dixerit fortem constantem frugi sapientem? quis <lb/>
            probum, quis sobrium, quis immo aliquid nosse, quis intellegere, <lb/>
            quis prouidere, quis ad fines officiorum certos actionum <lb/>
            suarum decreta dirigentem? humana sunt haec bona et ex <lb/>
            oppositione uitiorum existimationem meruerunt habere laudabilem. <lb n="25"/>
            quis est autem tam optusi pectoris, tam bruti, qui <lb/>
            humanis bonis deum esse dicat magnum aut ideo nominis <lb/>
            maiestate praecellere quod uitiorum careat foeditate? quicquid <lb/>
            de deo dixeris, quicquid tacitae mentis cogitatione conceperis,

<note type="footnote"> 3 non <hi rend="italic">add c\'</hi> 8 pupulis <hi rend="italic">Meursius tamquam</hi> e <hi rend="italic">codice:</hi> populis <lb/>
            P pupillis <hi rend="italic">Sab</hi> conibere <hi rend="italic">c\'</hi> 9 nictare <hi rend="italic">Scib:</hi> nectare P <lb/>
            10 «est P <hi rend="italic">14 uos P corr &amp;</hi> 15 labia P 16 monilitate <lb/>
            <hi rend="italic">P corr</hi> multiiugOB <hi rend="italic">Stewechim</hi> 17 at <hi rend="italic">scripsi:</hi> ac <hi rend="italic">P om Sab</hi> <lb/>
            mentem <hi rend="italic">Rigaltius:</hi> motum P 19 decora <hi rend="italic">Sab, r:</hi> decorpora P decorora <lb/>
            cl 20 uereamur <hi rend="italic">Sab:</hi> ueremur P 22 aliquid <hi rend="italic">Sab:</hi> aliquis <lb/>
            P 23 auctionum <hi rend="italic">P corr</hi> 25 oppositionem <hi rend="italic">P corr</hi> <lb/>
            27 numinis <hi rend="italic">Urs </hi>. </note> <lb/>
             
<pb n="125"/>
            in humanum transilit et corrumpitur sensum, nec habet propriae <lb/>
            significationis notam quod, nostris dicitur uerbis atque <lb/>
            ad negotia humana compositis. unus est hominis intellectus de <lb/>
            dei natura certissimus, si scias et sentias nihil de illo posse <lb/>
            mortali oratione depromi.</p></div><div n="20" subtype="section" type="textpart"><p>et haec uero prima est uestrorum  <lb n="5"/>
            numinum contumelia, quam de formis <milestone n="71b" unit="altpage"/> et sexibus boni scilicet  <lb/>
            uindices et religiosi constituistis auctores. illud uero quod <lb/>
            sequitur quale est, quod deos nobis inducitis alios fabros, alios <lb/>
            medicos, alios lanarios nautas citharistas auloedos uenatores \' <lb/>
            pastores et, quod supererat, rusticos? ille, inquit, musicus deus <lb n="10"/>
            est, et hic alter diuinus est. ceteri enim dii non sunt musici et <lb/>
            uentura praedicere inscitia nesciunt atque ignorantia futurorum. <lb/>
            obstetriciis ille informatus artibus, medicorum alius institutus <lb/>
            est disciplinis. ergone singuli sua in re pollent nec in auxilium <lb/>
            uocati alienis possunt in partibus subuenire? hic in sermone <lb n="15"/>
            facundus est atque in uerborum continuationibus promptus: <lb/>
            bardi enim sunt alii nec possunt aliquid scitum, si oratio facienda <lb/>
            est, eloqui.</p></div><div n="21" subtype="section" type="textpart"><p>et rogo: quae ratio est, quae tam dura necessitas,  <lb/>
            quae causa, ut artificia haec superi tamquam uiles <lb/>
            nouerint atque habeant sellularii? in caelo enim cantatur et <lb n="20"/>
            psallitur: ut interualla et numeros uocum nouem conserant <lb/>
            scitule ac modulentur sorores. sunt in sidereis motibus siluae, <lb/>
            sunt lustra, sunt nemora: ut uenationum praepotens habeatur <lb/>
            in expeditionibus Diana. inminentia dii nesciunt et sortibus <lb/>
            uiuunt agitanturque fatalibus: ut quid cuique crastinus dies <lb n="25"/>
            ferat aut hora, Latonius explicet atque aperiat uates. ipse alio <lb/>
            impletur deo et ui numinis premitur exagitaturque maioris: <lb/>
            ut merito dicatur habeaturque diuinus. corripiuntur dii morbis <lb/>
            et uulnerari, uexari aliqua ex re possunt : ut cum exegerit ratio,

<note type="footnote"> 1 sensAtim P habet <hi rend="italic">Sab:</hi> habeat P 3 ad <hi rend="italic">sup. uers. P</hi> <lb/>
            5 uerbo <hi rend="italic">P corr</hi> 6 boni <hi rend="italic">Sab:</hi> bonis P (8 nobis <hi rend="italic">Sab</hi> 9 naccas <lb/>
            <hi rend="italic">Meursius</hi> aulaedos <hi rend="italic">Sab:</hi> aut lędos P uenatores <hi rend="italic">Sab:</hi> uenetores <lb/>
            P 10 superat <hi rend="italic">Sab</hi> et ille <hi rend="italic">Sab</hi> inquid <hi rend="italic">P corr</hi> <lb/>
            11 diuini <hi rend="italic">Urs</hi> musici <hi rend="italic">addidi</hi> 13 obstetricis <hi rend="italic">Sdb</hi> 18 at <hi rend="italic">Sab</hi> <lb/>
            19 ut <hi rend="italic">Sab, r:</hi> aut P 21 conserant <hi rend="italic">Sab:</hi> conBecrant P 22 scitule <lb/>
            <hi rend="italic">dubtianter Oehleius:</hi> scitulae P sorores] <hi rend="italic">interf\'ogationif signum,<lb/>
             quod uulgo hic et in sequentibus ponitur, sustuli</hi> sideribus <hi rend="italic">Metwsius <lb/>
            </hi> montibus <hi rend="italic">Sab</hi> montes <hi rend="italic">Meursius</hi> 23 ut <hi rend="italic">add Qel</hi> habeatur <lb/>
            <hi rend="italic">Gel:</hi> habetur P 25 uiunt <hi rend="italic">P corr</hi>. </note> 
<pb n="126"/>
             
             auxiliator <milestone n="72" unit="altchapter"/> subueniat Epidaurius. parturiunt, pariunt: ut difficiles <lb/>
            puerperiorum tricas Iuno mulceat corripiatque Lucina. rem <lb/>
            rusticam tractant aut curant militaria munera: ut flammis potens <lb/>
            Vulcanus fabricetur his enses aut ruris ferramenta procudat. <lb/>
            uestis indigent tegmine: ut uirgo Tritonia curiose eis<lb n="5"/>
            stamen neat et qualitate pro temporis aut trilices tunicas aut <lb/>
            de serico componat. accusant et diluunt crimina: ut Atlantea <lb/>
            progenies eloquii primas ferat studiosa exercitatione quaesiti  <lb/>
            set erras, inquit, et falleris;</p></div><div n="22" subtype="section" type="textpart"><p>non enim ipsi opifices dii sunt, <lb/>
            sed ingeniis hominum subiciunt has artes atque, ut uita sit <lb n="10"/>
            instructior, tradunt scienda mortalibus. sed qui aliquam subicit <lb/>
            ignaro ac nescio disciplinam, sollertem quem is efficere <lb/>
            nonnullius operis scientia contendit, sciat ipse necesse est primus <lb/>
            id quod alterum callere constituit. neque enim traditor <lb/>
            alicuius esse scientiae potis est, ut non eius quod tradit praecepta <lb n="15"/>
            habeat cognita et rationem teneat exercitatissime comprehensam. <lb/>
            dii ergo sunt artifices primi, siue quod, ipsi ut <lb/>
            dicitis, subdunt scientiam mentibus, siue quod immortales et <lb/>
            geniti numquam genus omne terrenum uetustate temporis antecedunt. <lb/>
            hoc est ergo quod quaeritur, cum sit nullus apud <lb n="20"/>
            superos artibus his locus neque usus, illorum neque natura <lb/>
            deposcat ingeniosum aliquid aut sellularium scire: cur esse <lb/>
            dicatis in aliis alios perceptionibus gnarures et habere sollertias,  <lb/>
            in quibus singuli se uincant <milestone n="72b" unit="altchapter"/> scientiarum cognitione discreti?  <lb/>
            </p></div><div n="23" subtype="section" type="textpart"><p>nisi forte hoc dicitis, deos artifices non esse, sed eos

<note type="footnote">2 corripiatque <hi rend="italic">Sab:</hi> corripietque P 3 flammipotens <hi rend="italic">Gel</hi> <lb/>
            4 feramenta <hi rend="italic">P corr</hi> 5 curiose iis <hi rend="italic">Salm:</hi> curiosius P 6 stamen <lb/>
            <hi rend="italic">Sab, r:</hi> tamen P 7 componat <hi rend="italic">Mewraius:</hi> et imponere P imponat <hi rend="italic">Sab</hi> <lb/>
            et sine onere imponat <hi rend="italic">Salm</hi> Atlantea <hi rend="italic">Sab:</hi> alantea P 8 quaesiti. <lb/>
            et <hi rend="italic">Sab</hi> 11 his instructior <hi rend="italic">Mewrsius</hi> sciendas <hi rend="italic">Meursius</hi> <lb/>
            12 Bollertem quem <hi rend="italic">scripsi:</hi> sollertemque P is <hi rend="italic">scripsi:</hi> his P hunc <lb/>
            <hi rend="italic">Urs om Meursius</hi> 14 callere <hi rend="italic">Urs:</hi> colere P docere <hi rend="italic">Meursws</hi> <lb/>
            15 scientiae <hi rend="italic">Sab:</hi> sciente P scientie r praecepta <hi rend="italic">Sab:</hi> percepta*» p <lb/>
            16 exeroitatissnme <hi rend="italic">P corr</hi> 17 primi <hi rend="italic">Gel:</hi> primi sunt P sunto <lb/>
            artifices, primi sunto <hi rend="italic">Satm</hi> 20 apnt <hi rend="italic">P corr</hi> 21 usus illorum <lb/>
            <hi rend="italic">wdgo</hi> 23 alios <hi rend="italic">add Scaliger</hi> gnarures <hi rend="italic">Scaliger, Urs:</hi> ignaro <lb/>
            res P gnariores <hi rend="italic">Sab</hi> ignarures <hi rend="italic">Meursius</hi> in <hi rend="italic">mg</hi> v 24 singuli <lb/>
            se uincMit <hi rend="italic">Urs:</hi> singulis enincant P </note> <lb n="25"/>
             
<pb n="127"/>
            his artibus praesidere, curare, immo sub illorum posita esse <lb/>
            tutela omnia quae administramus, quae gerimus, atque ut <lb/>
            bene ac feliciter cedant, illorum prouisione curari. quod quidem <lb/>
            merito dici ac probabiliter uideretur, si ad uoluntatem <lb/>
            semper sententiamque procederent ea quae obimus, quae gerimus <lb n="5"/>
            aut in negotiis periclitamur humanis. cum uero in contrarium <lb/>
            cotidie res uertantur neque ad propositum uoluntatis <lb/>
            actionum respondeant fines, ludentis est dicere, deos nobis superesse <lb/>
            custodes, quos suspicio finxit nostra, non explorata <lb/>
            ueritas comprehendit. per maria Mater Matuta tutissimas praestat <lb n="10"/>
            commeantibus nauigationes: et cur insanum mare tam frequentes <lb/>
            exposcit crudelium naufragiorum ruinas? salutaria et fida <lb/>
            consilia nostris suggerit cogitationibus Consus: et in contrarios <lb/>
            exitus cur adsidue uertitur placitorum inopinata mutatio ? armentorum <lb/>
            et pecorum gregibus Pales praesunt Inuusque custodes: <lb n="15"/>
            et cur saeua contagia et pestilentes morbos ab aestiuis <lb/>
            auertere cessatione inimica non curant? Flora illa genetrix et <lb/>
            sancta obscenitate ludorum bene curat ut arua florescant: et <lb/>
            cur cottidie gemmulas et pubescentes herbas adurit atque interficit <lb/>
            nocentissimum frigus? puerperiis Iuno praeposita est <lb n="20"/>
            et auxiliatur genetricibus fetis: et matrum intereunt cur cotidie <lb/>
            millia parricidalibus nixibus interemptae? in tutela Vulcani <lb/>
            est ignis et materies eius in illius <milestone n="73" unit="altpage"/> regimine constituta est:  <lb/>
            et cur aedes frequentissime sacras atque urbium portiones ad <lb/>
            cinerem patitur flammarum uoracitate conlabi? diuinationis scientiam <lb n="25"/>
            largitur hariolantibus Pythius: et cur obliquata, dubia, cur <lb/>
            obscuritatis submersa caligine dat saepius subministratque  



<note type="footnote"> 3 uene <hi rend="italic">P corr</hi> cedant <hi rend="italic">Sab:</hi> credant P 10 permarini <hi rend="italic">r</hi>\' <lb/>
            Mater Matuta <hi rend="italic">addidi</hi> praestant r praestat Portuiius <hi rend="italic">Sab</hi> 11 et <lb/>
            <hi rend="italic">Gel:</hi> sed P 12 exposcit P. <hi rend="italic">Iunius:</hi> exposuit P 14 adaiduae <lb/>
            P 15 inbusque <hi rend="italic">P corr c\'</hi> 16 aestittis P 17 meretrix <lb/>
            <hi rend="italic">Urs</hi> 22 bulcarll <hi rend="italic">P corr</hi> 23 materiaes <hi rend="italic">P corr r</hi> 24 frequentissimq <lb/>
            P portiones <hi rend="italic">Salm:</hi> portiores <hi rend="italic">(in mg</hi> .\'.) <hi rend="italic">P</hi> potiores <lb/>
            <hi rend="italic">Sab</hi> ad cinerem <hi rend="italic">Sab:</hi> ac cinerum P 26 pytius P obliqua <lb/>
            et dubia <hi rend="italic">uel</hi> obliquitate dubia <hi rend="italic">Urs</hi> obliqua ac dubia <hi rend="italic">Salm</hi> <lb/>
            27 obsctiritatis <hi rend="italic">Meursms:</hi> obscuritatibus P obscuritatum <hi rend="italic">Urs</hi> \'saepius <lb/>
            P submonstratque <hi rend="italic">Sab</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="128"/>
            responsa? Aesculapius officiis et medendi artibus praeest: et <lb/>
            cur plura morborum et ualetudinum genera ad sanitatem nequeunt <lb/>
            incolumitatemque perduci, immo sub ipsis fiunt curantium <lb/>
            manibus atrociora? curat Mercurius ceromas, pugillatibus <lb/>
            et luctationibus praeest: et cur inuictos omnes non<lb n="5"/>
            perficit quibus praeest, cur unius in officio praesidatus hos <lb/>
            uictoriae compotes, alios uero perpetitur ignominiosa infirmitate  <lb/>
            rideri?</p></div><div n="24" subtype="section" type="textpart"><p>tutelatoribus, inquit, supplicat diis nemo, <lb/>
            et idcirco singuli familiaribus officiis atque auxiliis desunt. <lb/>
            nisi enim tura et salsas accipiant fruges, benefacere dii nequeunt, <lb n="10"/>
            et nisi pecorum sanguine delibutas suas conspexerint <lb/>
            arulas, suos deserunt atque abiciunt praesidatus? atquin ego <lb/>
            rebar paulo ante, spontaneas esse numinum benignitates ultroque <lb/>
            ab his fluere inexpectata beniuolentiae munera. numquid <lb/>
            enim rex poli libamine aliquo exambitur aut hostia, ut <lb n="15"/>
            omnia ista quibus uiuitur commoda mortalium gentibus largiatur? <lb/>
            non feruorem genitalem solis deus, noctis et tempora, <lb/>
            uentos pluuias fruges cunctis subministrat aequaliter bonis <lb/>
            malis iniustis iustis ingenuis seruis pauperibus diuitibus? <lb/>
            hoc est enim proprium dei potentis ac ueri, inexorata beneficia <lb n="20"/>
            praebere fessis atque inualidis <milestone n="73b" unit="altchapter"/> rebus et multiformi semper <lb/>
            asperitate uallatis. nam sacrificiis editis id quod poscaris adnuere, <lb/>
            non est istud postulantibus subuenire sed benignitatis <lb/>
            propriae munificentiam uenditare. ludimus et lasciuimus tanta <lb/>
            in re homines, et qui sit deus obliti, quid istius magnificentia<lb n="25"/>
            nominis, quicquid uile uel sordidum suspiciosa potuimus credulitate  <lb/>
            confingere diuis tutelaribus adrogamus.</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>