<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1:3.39-3.40</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1:3.39-3.40</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1"><div n="3" subtype="book" type="textpart"><div n="39" subtype="section" type="textpart"><p>sunt praeterea nonnulli, qui ex  <lb/>
            hominibus diuos factos hac praedicant appellatione signari, ut <lb/>
            est Hercules Romulus Aesculapius Liber Aeneas. sententiae, <lb n="5"/>
            ut apparet, diuersae sunt haec omnes, neque fieri per rerum <lb/>
            naturam potest, ut qui opinionibus differunt ueritatis unius <lb/>
            habeantur auctores. si enim. Pisonis sententia uera est, Aelius <lb/>
            et Granius mentiuntur, si quod dicitur ab his certum est, <lb/>
            peritissimus errat Varro, qui rebus in substantia constitutis <lb n="10"/>
            inanissimas subdit et res cassas. si nouenarius numerus cognomen <lb/>
            Nouensilium ducit, Cornificius balare conuincitur, qui <lb/>
            nouitati praesidentibus diuis alienae potentiae uim donat. quodsi <lb/>
            opinio Cornificii uera est, inprudens Cincius inuenitur, qui urbium <lb/>
            uictarum deos potestate adficit Nouensilium numinum. <lb n="15"/>
            quodsi hi sunt quos Cincius praedicat, Manilius dicere reperietur <lb/>
            falsum, qui alieni fulminis iaculatores sub istius uocaminis <lb/>
            appellatione concludit. quodsi exploratum et uerum est <lb/>
            id quod Manilius autumat, in errore sunt hi maximo qui honoribus <lb/>
            diuinis auctos consecratosque mortales Nouensiles ab <lb n="20"/>
            nouitate honoris existimant nuncupari. quodsi Nouensiles hi <lb/>
            sunt qui meruerunt ad sidera subleuari., postquam sunt uitae <lb/>
            mortalitate defuncti, nulli prorsus Nouensiles di sunt. ut enim <lb/>
            serui milites magistri non sunt personarum <milestone n="7sb" unit="altpage"/> subiacentium  <lb/>
            nomina sed officiorum, condicionum et munerum, ita cum Nouensiles <lb n="25"/>
            dicimus, si nomen est istud eorum qui ex hominibus

<note type="footnote">1 aliqui <hi rend="italic">Hildebrandius:</hi> aliquid P aliquis <hi rend="italic">Heraldus</hi> 2 braebitatis <lb/>
            (b <hi rend="italic">in u corr) P</hi> 4 hac <hi rend="italic">Sab:</hi> haec P 6 apparet <hi rend="italic">Sab:</hi> apparent <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            hae <hi rend="italic">800</hi> 10 urro <hi rend="italic">P corr</hi> substantia <hi rend="italic">Sab:</hi> stantia P 11 inanissima <lb/>
            <hi rend="italic">Meursius</hi> rationes et cassas <hi rend="italic">Urs</hi> res et cassas <hi rend="italic">idem Meursius <lb/>
            </hi> 12. 15 <hi rend="italic">Nouensilium Sab:</hi> nouensium P 17 fulminis P . <lb/>
            bocaminis <hi rend="italic">P corr</hi> 20 Nouensiles <hi rend="italic">addidi</hi> ob <hi rend="italic">Sab</hi> 21 nonitate <lb/>
            <hi rend="italic">Salm:</hi> nouitatem P 22 sublebari P posfcquam P <lb/>
            23 dii <hi rend="italic">c</hi> 26 si nomen est istud eorum <hi rend="italic">scripsi:</hi> si omnes istud deorum <lb/>
            P si omnes nomen eorum <hi rend="italic">Sdb</hi> esse nomen eorum <hi rend="italic">Oel</hi> omnes nouem <lb/>
            eorum <hi rend="italic">Urs</hi> si nomen est istud deorum <hi rend="italic">Salm</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="138"/>
            meruerunt dii esse, manifestum et promptum est, non personas <lb/>
            specialiter definitas sed nouitatem ipsam cognomine Nouensilium <lb/>
            nuncupari.</p></div><div n="40" subtype="section" type="textpart"><p>Nigidius Penates deos Neptunum esse atque <lb/>
            Apollinem prodidit, qui quondam muris immortalibus Ilium <lb/>
            condicione adiuncta cinxerunt. idem rursus in libro sexto exponit <lb n="5"/>
            et decimo disciplinas Etruscas sequens, genera esse Penatium <lb/>
            quattuor et esse Iouis ex his alios, alios Neptuni, inferorum <lb/>
            tertios, mortalium hominum quartos, inexplicabile <lb/>
            nescio quid dicens. Caesius et ipse eas sequens Fortunam arbitratur <lb/>
            et Cererem, Genium Iouialem ac Palem, sed non illam <lb/>
            feminam quam uulgaritas accipit sed masculini nescio quem <lb n="10"/>
            generis ministrum Iouis ac uilicum. Varro qui sunt introrsus <lb/>
            atque in intimis penetralibus caeli deos esse censet quos loquimur <lb/>
            nec eorum numerum nec nomina sciri. hos Consentes et <lb/>
            Complices Etrusci aiunt et nominant, quod una oriantur et <lb/>
            occidant una, sex mares et totidem feminas, nominibus ignotis <lb n="15"/>
            et miserationis parcissimae; sed eos summi Iouis consiliarios <lb/>
            ac participes existimari. nec defuerunt qui scriberent Iouem, <lb/>
            Iunonem ac Mineruam deos Penates existere, sine quibus uiuere <lb/>
            ac sapere nequeamus, sed qui penitus nos regant ratione, calore <lb/>
            ac spiritu. ut uidetis, et hic quoque nihil concinens . dicitur, <lb n="20"/>
            nihil una pronuntiatione finitur, nec est aliquid fidum, quo <lb/>
            insistere mens possit ueritati † suae proxime suspicione <milestone n="79" unit="altchapter"/> coniciens. <lb/>
            ita enim labant sententiae alteraque opinione ab altera <lb/>
            conuellitur, ut aut nihil ex omnibus uerum sit aut si ab aliquo <lb n="25"/>
            dicitur, tot rerum diuersitatibus nesciatur.</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>