<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1:3.35-3.36</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1:3.35-3.36</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1"><div n="3" subtype="book" type="textpart"><div n="35" subtype="section" type="textpart"><p>in <lb/>
            philosophiae memorabiles studio atque ad istius nominis columen <lb/>
            uobis laudatoribus eleuati uniuersam istam molem mundi, <lb/>
            cuius omnes amplexibus ambimur, tegimur ac sustinemur, animans<lb n="20"/>
            esse unum sapiens rationale consultum probabili adseueratione <lb/>
            definiunt: quorum si est uera, fixa et certa sententia, <lb/>
            etiam illi continuo desinent dii esse quos in eius portionibus <lb/>
            paulo ante immutatis nominibus constituebatis. ut <lb/>
            enim homo unus nequit permanente sui corporis integritate in <lb n="25"/>
            homines multos scindi, neque homines rursus multi

<note type="footnote"> 1 praeiudicata <hi rend="italic">Urs:</hi> praedicata P 4 aboletur Semeleins, eraditur <lb/>
            Pythius ? 5 dator, sminthiorum <hi rend="italic">Sab:</hi> datoris minathiorum <hi rend="italic">(in mg</hi> <lb/>
            ) P 7 deae <hi rend="italic">scripsi:</hi> diei P dei <hi rend="italic">800</hi> tribiali P 7 <hi rend="italic">sq</hi>. Triuiae <lb/>
            tripliciter nominatae ? Triuiae tergeminatae ? 9 dissidentias <lb/>
            <hi rend="italic">JEJlmenhorstius tamquam e codice:</hi> diffidentias P differentias <hi rend="italic">Sab</hi> <lb/>
            tria <hi rend="italic">P corr</hi> Lunam <hi rend="italic">Salm:</hi> luna in P Lunam in <hi rend="italic">Sab</hi> Lunam enim <lb/>
            <hi rend="italic">Urs</hi> 11 coacerbatam <hi rend="italic">P corr c</hi> si <hi rend="italic">Meursius:</hi> se <hi rend="italic">P om Urs</hi> <lb/>
            12 item <hi rend="italic">Urs</hi> 16 corniger <hi rend="italic">Sab, r:</hi> coniger P 18 filosofiae P <lb/>
            memorabiles <hi rend="italic">Gel:</hi> memorabili P 20 animans <hi rend="italic">Salm:</hi> animas P animal <lb/>
            <hi rend="italic">800</hi> 21 rationabile <hi rend="italic">Sab</hi> 22 fixa et <hi rend="italic">Canterus, Urs:</hi> et fixa <hi rend="italic">P</hi> <lb/>
            ao certa <hi rend="italic">HilàebranàiUf</hi> 23 desinent <hi rend="italic">Sab:</hi> /desident P - 25 nequid <lb/>
            P integritate <hi rend="italic">Sab:</hi> integritate P .26 multi disiunctionis <lb/>
            <hi rend="italic">Urs:</hi> multitudinis iunctionis P </note> <lb/>
             
<pb n="135"/>
            disiunctionis differentia conseruata in unius sensus * simplicitatemque <lb/>
            conflari, si ita mundus unum est animal et unius mentis agitatione <lb/>
            motatur, nec in plura potest numina dissipari nec si <lb/>
            eius particulae <milestone n="77" unit="altpage"/> dii sunt, in unius animantis conscientiam  <lb/>
            cogi atque uertier. luna sol tellus aether astra membra sunt <lb n="5"/>
            et mundi partes: quod si partes et membra sunt, animalia <lb/>
            utique sui nominis non sunt: neque enim partes hoc ipsum <lb/>
            esse quod totum est aliqua in re possunt, aut sibi sapere, <lb/>
            sibi sentire, quod sine totius animantis adsensu nullis propriis <lb/>
            adficiatur e motibus: quo constituto ac posito summa omnis <lb n="10"/>
            illuc redit, ut neque sol deus sit neque luna neque aether, <lb/>
            tellus et cetera. sunt enim partes mundi, non specialia numinum <lb/>
            nomina, atque ita perficitur omnia uobis turbantibus <lb/>
            miscentibusque diuina, ut in rerum natura unus deus. constituatur <lb/>
            mundus explosis omnibus ceteris, omnino inaniter, uacue <lb n="15"/>
            et sine ulla substantia constitutis.</p></div><div n="36" subtype="section" type="textpart"><p>si totidem nos modis totidemque  <lb/>
            sententiis deorum uestrorum subrueremus fidem, nulli <lb/>
            esset dubium, quin ira et rabie concitati ignes, feras et gladios <lb/>
            atque alia postularetis suppliciorum in nos genera, quibus sitim <lb/>
            soletis uestram nostri sanguinis adpetitione proluere. cum <lb n="20"/>
            uero per uos ipsos prope omnis gens numinum sub ostentatione <lb/>
            tollatur ingeniorum atque doctrinae, audetis intendere, nostri <lb/>
            nominis causa res humanas ab diis premi, cum quidem, si <lb/>
            ueram est esse illos uspiam atque incalescere irarum flammis, <lb/>
            nihil habeant iustius propter quod in uos saeuiant quam quod <lb n="25"/>
            eos negatis subsistere neque ulla esse in parte naturae.</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>