<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1:3.3-3.4</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1:3.3-3.4</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1"><div n="3" subtype="book" type="textpart"><div n="3" subtype="section" type="textpart"><p>atque ut  <lb/>
            in terrestribus regnis necessitate nulla compellimur, <milestone n="65" unit="altpage"/> regalibus  <lb/>
            in familiis constitutos nominatim cum principibus adorare, sed <lb n="10"/>
            in regum ipsorum cultu quicquid illis adnexum est tacita ut <lb/>
            se sentit honorificentia comprehendi, non alia ratione quicumque <lb/>
            hi dii sunt quos esse nobis proponitis, si sunt progenies <lb/>
            regia et principali oriuntur e capite, etiamsi nullos accipiant <lb/>
            nominatim a nobis cultus, intellegunt se tamen honorari communiter <lb n="15"/>
            cum suo rege atque in illius uenerationibus contineri. <lb/>
            et hoc quidem a nobis fuerit ita prolatum, si modo liquet et <lb/>
            constat praeter ipsum regem et principem esse alia numinum <lb/>
            capita, quae digesta et separata per † numerum uelut quendam <lb/>
            populum plebeiae multitudinis faciant. neque nobis in aedibus <lb n="20"/>
            sacris effigies pro diis, sigilla et simulacra uelitis ostendere, <lb/>
            quae intellegitis uos quoque, etsi recusatis et renuitis confiteri, <lb/>
            uilissimi esse formas luti et fabrorum figmenta puerilia. <lb/>
            et cum de re loquimur diuina uobiscum, hoc ut ostendatis ex-1 <lb/>
            poscimus, esse deos alios natura ui nomine, non in simulacris <lb n="25"/>
            propositos, quos uidemus, sed in ea substantia in qua conueniat <lb/>
            aestimari tanti esse nominis oportere uirtutem.</p></div><div n="4" subtype="section" type="textpart"><p>sed con-  <lb/>
             


<note type="footnote"> 1 cunctarum <hi rend="italic">Klussmwrmus</hi> colendum <hi rend="italic">SOO:</hi> colendus P 4 capud <lb/>
            <hi rend="italic">P corr</hi> ae <hi rend="italic">P corr</hi> quicumque <hi rend="italic">Heumannus</hi> . 5 personas <lb/>
            <hi rend="italic">Sab</hi> ire <hi rend="italic">add, Sab</hi> 6 singulas <hi rend="italic">Sab</hi> 11 ut] ui <hi rend="italic">Sdb<lb/>
             om Urs</hi> et <hi rend="italic">Salm</hi> 13 hii P 17 ita <hi rend="italic">add c\'</hi> interea ? <lb/>
            18 alia numinum <hi rend="italic">Rigaltius:</hi> alienum P alia non <hi rend="italic">Sab</hi> alia etiamnum <hi rend="italic">Salm</hi> <lb/>
            alia deum <hi rend="italic">Hildebrandius</hi> alienigenum <hi rend="italic">Klussmannus</hi> 19 numerum] <lb/>
            munera certa suo numero ? quendam <hi rend="italic">Sab:</hi> quaedam P 21 sigilla <lb/>
            et <hi rend="italic">Klussirmmus:</hi> illa et P et illa <hi rend="italic">Gel</hi> 22 etsi <hi rend="italic">Klussmannus:</hi> <lb/>
            et <hi rend="italic">P om Sab</hi> sed <hi rend="italic">Urs</hi> at <hi rend="italic">Salm</hi> recusatia <hi rend="italic">om Sdb</hi> 23 uilissimi <lb/>
            <hi rend="italic">Sab:</hi> uelissime P 27 numinis <hi rend="italic">Urs</hi> uirtutum <hi rend="italic">Sdb</hi> </note>

<note type="footnote"> IV. </note>

<note type="footnote"> 8 </note> <lb/>
             
<pb n="114"/>
            silium non est parte in hac causae diutius inmorari, ne lites <lb/>
            maximas concitare ac tumultuosa conserere uideamur uelle certamina. <lb/>
            sit ista, ut praedicatis, plebs numinum, sint deorum <lb/>
            innumerae gentilitates, adstipulamur adquiescimus coniuemus <lb/>
            nec in aliqua quaestione dubitabile istud ambiguumque configimus.<lb n="5"/>
            illud tamen a uobis audire exposcimus et rogamus:  <lb/>
            unde uobis compertum est <milestone n="65b" unit="altchapter"/> uel quibus rationibus conprehensum, <lb/>
            hine sint in caelo quos esse existimatis et colitis an <lb/>
            nescio qui alii opinionis et nominis inauditi? potest enim fieri, <lb/>
            ut et hi sint quos esse non remini et quos esse confiditis in<lb n="10"/>
            nulla inueniaptur parti naturae. neque enim caeli aliquando <lb/>
            subuolastis ad sidera, singulorum facies atque ora uidistis, et <lb/>
            quos esse memineritis illic deos eosdem hic colere tamquam <lb/>
            notos instituistis ac uisos. sed et illud rursus desideramus audire, <lb/>
            a uobisne I inposita habeant haec nomina quibus eos <lb n="15"/>
            uocatis an ipsi haec sibi diebus imposuerint lustricis. si diuina <lb/>
            haec sunt et caelestia nomina, quis detulit ad uos ea? sin <lb/>
            autem. a uobis appositas appellationes has habent, quemadmodum <lb/>
            potuistis uocabula his dare quos neque uideratis aliquando <lb/>
            neque quales aut qui essent ulla cognitione noratis ?</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>