<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1:3.21-3.22</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1:3.21-3.22</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1"><div n="3" subtype="book" type="textpart"><div n="21" subtype="section" type="textpart"><p>et rogo: quae ratio est, quae tam dura necessitas,  <lb/>
            quae causa, ut artificia haec superi tamquam uiles <lb/>
            nouerint atque habeant sellularii? in caelo enim cantatur et <lb n="20"/>
            psallitur: ut interualla et numeros uocum nouem conserant <lb/>
            scitule ac modulentur sorores. sunt in sidereis motibus siluae, <lb/>
            sunt lustra, sunt nemora: ut uenationum praepotens habeatur <lb/>
            in expeditionibus Diana. inminentia dii nesciunt et sortibus <lb/>
            uiuunt agitanturque fatalibus: ut quid cuique crastinus dies <lb n="25"/>
            ferat aut hora, Latonius explicet atque aperiat uates. ipse alio <lb/>
            impletur deo et ui numinis premitur exagitaturque maioris: <lb/>
            ut merito dicatur habeaturque diuinus. corripiuntur dii morbis <lb/>
            et uulnerari, uexari aliqua ex re possunt : ut cum exegerit ratio,

<note type="footnote"> 1 sensAtim P habet <hi rend="italic">Sab:</hi> habeat P 3 ad <hi rend="italic">sup. uers. P</hi> <lb/>
            5 uerbo <hi rend="italic">P corr</hi> 6 boni <hi rend="italic">Sab:</hi> bonis P (8 nobis <hi rend="italic">Sab</hi> 9 naccas <lb/>
            <hi rend="italic">Meursius</hi> aulaedos <hi rend="italic">Sab:</hi> aut lędos P uenatores <hi rend="italic">Sab:</hi> uenetores <lb/>
            P 10 superat <hi rend="italic">Sab</hi> et ille <hi rend="italic">Sab</hi> inquid <hi rend="italic">P corr</hi> <lb/>
            11 diuini <hi rend="italic">Urs</hi> musici <hi rend="italic">addidi</hi> 13 obstetricis <hi rend="italic">Sdb</hi> 18 at <hi rend="italic">Sab</hi> <lb/>
            19 ut <hi rend="italic">Sab, r:</hi> aut P 21 conserant <hi rend="italic">Sab:</hi> conBecrant P 22 scitule <lb/>
            <hi rend="italic">dubtianter Oehleius:</hi> scitulae P sorores] <hi rend="italic">interf\'ogationif signum,<lb/>
             quod uulgo hic et in sequentibus ponitur, sustuli</hi> sideribus <hi rend="italic">Metwsius <lb/>
            </hi> montibus <hi rend="italic">Sab</hi> montes <hi rend="italic">Meursius</hi> 23 ut <hi rend="italic">add Qel</hi> habeatur <lb/>
            <hi rend="italic">Gel:</hi> habetur P 25 uiunt <hi rend="italic">P corr</hi>. </note> 
<pb n="126"/>
             
             auxiliator <milestone n="72" unit="altchapter"/> subueniat Epidaurius. parturiunt, pariunt: ut difficiles <lb/>
            puerperiorum tricas Iuno mulceat corripiatque Lucina. rem <lb/>
            rusticam tractant aut curant militaria munera: ut flammis potens <lb/>
            Vulcanus fabricetur his enses aut ruris ferramenta procudat. <lb/>
            uestis indigent tegmine: ut uirgo Tritonia curiose eis<lb n="5"/>
            stamen neat et qualitate pro temporis aut trilices tunicas aut <lb/>
            de serico componat. accusant et diluunt crimina: ut Atlantea <lb/>
            progenies eloquii primas ferat studiosa exercitatione quaesiti  <lb/>
            set erras, inquit, et falleris;</p></div><div n="22" subtype="section" type="textpart"><p>non enim ipsi opifices dii sunt, <lb/>
            sed ingeniis hominum subiciunt has artes atque, ut uita sit <lb n="10"/>
            instructior, tradunt scienda mortalibus. sed qui aliquam subicit <lb/>
            ignaro ac nescio disciplinam, sollertem quem is efficere <lb/>
            nonnullius operis scientia contendit, sciat ipse necesse est primus <lb/>
            id quod alterum callere constituit. neque enim traditor <lb/>
            alicuius esse scientiae potis est, ut non eius quod tradit praecepta <lb n="15"/>
            habeat cognita et rationem teneat exercitatissime comprehensam. <lb/>
            dii ergo sunt artifices primi, siue quod, ipsi ut <lb/>
            dicitis, subdunt scientiam mentibus, siue quod immortales et <lb/>
            geniti numquam genus omne terrenum uetustate temporis antecedunt. <lb/>
            hoc est ergo quod quaeritur, cum sit nullus apud <lb n="20"/>
            superos artibus his locus neque usus, illorum neque natura <lb/>
            deposcat ingeniosum aliquid aut sellularium scire: cur esse <lb/>
            dicatis in aliis alios perceptionibus gnarures et habere sollertias,  <lb/>
            in quibus singuli se uincant <milestone n="72b" unit="altchapter"/> scientiarum cognitione discreti?  <lb/>
            </p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>