<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1:3.17-3.18</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1:3.17-3.18</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1"><div n="3" subtype="book" type="textpart"><div n="17" subtype="section" type="textpart"><p>sed  <lb/>
            si uobis, inquiunt, nostra opinatio displicet, uos demonstrate, <lb/>
            uos dicite, qua sit deus praeditus forma. si ueram uultis audire <lb n="20"/>
            sententiam: aut nullam habet deus formam, aut si informatus <lb/>
            est aliqua, ea quae sit profecto nescimus. neque enim quod <lb/>
            uidimus numquam nescire esse ducimus turpe aut ea re prohibemur <lb/>
            aliorum sententias refutare, quia super hoc nostram <lb/>
            nullam ipsi sententiam promimus. ut enim, si uitreus esse dicatur <lb n="25"/>
            mundus, si argenteus, ferreus uel ex fragili conglobatus <lb/>
            et fabricatus testa, non dubitemus falsum esse contendere, <lb/>
            quamuis quae sit eius materia nesciamus, ita cum de specie <lb/>
            agatur dei, quam perhibetis conuincimus non esse, etiamsi

<note type="footnote"> 18 Ennius sat. 45 V. </note>

<note type="footnote"> 1 ueritate <hi rend="italic">apographum Brttxellense:</hi> ueritate e P ueritate esse <hi rend="italic">Sab</hi> <lb/>
            asselluli <hi rend="italic">P corr c\'</hi> porci <hi rend="italic">P</hi> 6 tinquam P 13 que P <lb/>
            14 aceruitas <hi rend="italic">P corr</hi> 15 helefantorum P trigridum <hi rend="italic">P corr</hi> <lb/>
            17 clurino] uėterino <hi rend="italic">Sdb in mg</hi> v 19 nobis <hi rend="italic">Sab</hi> 20 praedictus <lb/>
            <hi rend="italic">Sab</hi> 22 que <hi rend="italic">P corr c\'</hi> 23 prohibemur <hi rend="italic">Gel:</hi> prohibemus P <lb/>
            24 aliorum <hi rend="italic">Gel:</hi> aliquorum P 25 ipsi <hi rend="italic">P</hi> 26 conglobatus <hi rend="italic">Meursius:<lb/>
             </hi> conclobatus P condolatus <hi rend="italic">Sdb</hi> 27 testa <hi rend="italic">Gel:</hi> est testa P esse <lb/>
            testa <hi rend="italic">Stewechius</hi> </note> 
<pb n="124"/>
             <lb/>
            quae sit minus possumus explicare.</p></div><div n="18" subtype="section" type="textpart"><p>quid ergo, inquiet aliquis, <lb/>
            non audit deus, non loquitur, non ante se positas res uidet, <lb/>
            non intuetur? suo forsitan genere, non nostro. neque enim <lb/>
            ueri aliquid scire tanta in re possumus aut suspicionibus indagare, <lb/>
            quas esse apud nos liquet instabiles, lubricas et uanorum<lb n="5"/>
            similitudines somniorum. si enim dixerimus isdem illum <lb/>
            rationibus uidere quibus et nos uidemus, sequitur ut intellegi <lb/>
            debeat, superiectas pupulis eum habere membranulas, coniuere, <lb/>
            nictare, radiis aut imaginibus cernere, aut quod oculis commune <lb/>
            est omnibus, sine alterius luminis commixtione nihil <lb n="10"/>
            omnino conspicere. quod ipsum similiter de auditu ac de eloquii  <lb/>
            forma et uerborum prolatione dicendum est: <milestone n="71" unit="altchapter"/> si per aures <lb/>
            audiat, eas quoque habere flexuosis tramitibus perforatas, qua <lb/>
            inrepere uox possit sensum nuntiatura sermonis, aut si uerba <lb/>
            ore funduntur, labia habere cum dentibus, quorum inflictu et <lb n="15"/>
            mobilitate multiiuga lingua sonos articulet et uocem in uerba  <lb/>
            conformet.</p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>