<GetPassage xmlns:tei="http://www.tei-c.org/ns/1.0" xmlns="http://chs.harvard.edu/xmlns/cts">
            <request>
                <requestName>GetPassage</requestName>
                <requestUrn>urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1:3.13-3.14</requestUrn>
            </request>
            <reply>
                <urn>urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1:3.13-3.14</urn>
                <passage>
                    <TEI xmlns="http://www.tei-c.org/ns/1.0"><text><body><div type="edition" xml:lang="lat" n="urn:cts:latinLit:stoa0034.stoa001.opp-lat1"><div n="3" subtype="book" type="textpart"><div n="13" subtype="section" type="textpart"><p>at uero uos deos parum est formarum quod amplectimini <lb/>
            mensione, filo etiam terminatis humano, et quod <lb/>
            indignius multo est, terrenorum corporum circumcaesura finitis. <lb n="15"/>
            quid ergo dicemus? caput deos gestare tereti rotunditate colli <lb/>
            erectum, retinaculis neruorum dorso inligatum ac pectori et <lb/>
            ad ceruicum necessarias flexiones consertionibus uerticularum <lb/>
            atque ossea substructione fulciri? quod si accipiemus ut uerum <lb/>
            sit, aures etiam sequitur ut habeant curuis perterebratas anfractibus,<lb n="20"/>
            oculorum orbiculos mobiles, superciliorum marginibus <lb/>
            obumbratos, suspensum imbricem narium, munctionibus <lb/>
            muculentis et spiritali commeabilem tractui, subactionibus ciborum <lb/>
            dentes trini generis atque in officia trina compositos,  <lb/>
            manus ministras <milestone n="69" unit="altchapter"/> operum, articulatis digitis et cubitorum <lb n="25"/>
            mobilitate tractabiles, corporibus sustinendis pedes, explicandis <lb/>
            gressibus et suggerendis anticipationibus itionum genua. quodsi

<note type="footnote"> 1 ad] lat <hi rend="italic">P corr</hi> attinent <hi rend="italic">Sab:</hi> attinet P 2 commune <hi rend="italic">Sab:</hi> <lb/>
            communem P ut <hi rend="italic">add Salm</hi> creditae <hi rend="italic">Sab</hi> 8 ullas <hi rend="italic">Sab:</hi> <lb/>
            ulla <hi rend="italic">P</hi> 14 etiam terminatis <hi rend="italic">scripsi:</hi> et atterminatis P etiam atterminatis <lb/>
            <hi rend="italic">Sab</hi> 16 colli erectum <hi rend="italic">scripsi:</hi> collectum <hi rend="italic">P</hi> 18 ad <hi rend="italic">Sab, <lb/>
            r : a P</hi> nerticnlarum <hi rend="italic">F. Dousa:</hi> nerticum P uertebrarum <hi rend="italic">Ur,</hi> <lb/>
            20 sequitur <hi rend="italic">Sab:</hi> secuntur <hi rend="italic">P</hi> nt <hi rend="italic">add</hi> e • curbis <hi rend="italic">P corr</hi> <lb/>
            21 mouiles <hi rend="italic">P corr</hi> 22 imbricem <hi rend="italic">Sab:</hi> imbricen P munctionibus <lb/>
            <hi rend="italic">Sab, r:</hi> nnctionibus P 23 muccnlentis <hi rend="italic">Sab:</hi> munculentis P <lb/>
            <hi rend="italic">ciuorum P corr r 25 articnlatis scripsi: articulisP</hi> 27 genua <lb/>
            <hi rend="italic">addidi</hi> </note> <lb/>
             
<pb n="121"/>
            ea quae prompta sunt, consentaneum est et illa portari quae <lb/>
            sub costis earumque sub cratibus cutes contegunt atque omentorum <lb/>
            membranulae, gurguliones uentriculos lienes pulmones <lb/>
            uesiculas iecora, intestinorum uolubilium tractus et per omnia <lb/>
            uiscera commeantes purpurei sanguinis uenas cum arteriis spiritalibus <lb n="5"/>
            coniugatas.</p></div><div n="14" subtype="section" type="textpart"><p>an numquid caelestium corpora foeditatibus  <lb/>
            his carent, et quoniam cibis mortalibus abstinent, edentulos <lb/>
            eos esse paruolum credendum est ritu et uiduatos interioribus <lb/>
            cunctis tamquam utres sufflatos turgidorum corporum inanitate <lb/>
            pendere? quid quod, si haec ita sunt, erit uobis necessarium <lb n="10"/>
            contueri, similesne sint dii omnes an formarum dispari circumscriptione <lb/>
            teneantur. si enim par cunctis atque una est <lb/>
            omnibus similitudinis species, non absurdum est credere errare <lb/>
            eos fallique cognitionis in mutuae comprehensione. sin autem <lb/>
            gerunt discrimen in uultibus, sequitur ut intellegi debeat, non. <lb n="15"/>
            alia de causa dissimilitudines his datas, nisi ut singuli se possent <lb/>
            differentium signorum proprietatibus noscitare. ergo esse <lb/>
            dicendum est quosdam capitones cilunculos frontones labeones <lb/>
            simos, alios mentones naeuios atque nasicas, hos displosis <lb/>
            naribus, illos resimis, nonnullos turgentibus malis aut buccarum <lb n="20"/>
            cumulatione ** acriuoces, nanos longos medios macilentos <lb/>
            pingues crassos, hos capillorum intortionibus crispulos, caluitiis <lb/>
            alios <milestone n="69b" unit="altpage"/> et glabritatibus rasos: neque opinari nos falso  <lb/>
            uestrae produnt atque indicant officinae, siquidem cum facitis <lb/>
            atque informatis deos, hos crinitos effingitis, alios leues, senes <lb n="25"/>
            iuuenes pueros aquilos caesios rauos seminudos intectos aut, <lb/>
            ne frigus incommodet, fluidarum uestium superiectione perfusos. <lb/>
            </p></div></div></div></body></text></TEI>
                </passage>
            </reply>
            </GetPassage>